IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
BERNARDINO S.R.E. CARD. GANTIN
PURPURATUM PATRONUM PRINCIPI
Venerabili Fratri Nostro
BERNARDINO S.R.E. Cardinali GANTIN
Purpuratorum Patrum Decano
"Labores apostolici ad id ordinantur ut omnes, per fidem et Baptismum filii Dei facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum laudent, Sacrificium participent et cenam dominicam manducent" (Sacrosanctum Concilium 10). Haec Concilii Oecumenici Vaticani II verba recolentes, omnes Christifideles continenter adhortamur ut actionem liturgicam, praecipue vero Eucharistiam, actuose et fructuose celebrent propriam ad sanctitatem vocationem nutrientes.
Nunc singulari quidem modo de dilectis Pastoribus Christifidelibusque Haitianis cogitamus qui, animi firmitudinem vigoremque ex Eucharistiae Sacramento atque assidua Dei verbi meditatione haurientes, in caritatis viam progredi studiose conantur. Plane igitur intellegi potest quam sincero gaudio proximum contemplemur Congressum Eucharisticum Nationalem Haitianum, quem novimus in urbe Portus Principis diebus I-III proximi mensis Decembris celebratum iri. Libentes sane obsecundare volumus postulationi Venerabilis Fratris Huberti Constant, O.M.I., Episcopi Castelli Libertatis atque Conferentiae Episcopalis Haitiae Praesidis, qui eiusmodi eventum aequa ratione hoc Iubilari Anno celebrandum statuit, atque petiit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul mitteretur.
Re sane mature perpensa, ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui Haitianum populum peculiari amore complecteris, animum admovemus, atque his Litteris Nostris Nostraque auctoritate Te constituimus Missum Extraordinarium, mandatis Tibi factis ut diebus praestitutis sacris celebritatibus Nostro praesis nomine utque, spiritali adfectu Nostro omnibus illic congregatis humaniter renuntiato, communem exspectationem expleas.
Conscii multarum asperitatum in quibus Haitiani in re religiosa, politica et oeconomica versantur, omnes eos ad reconciliationem ipsius Salvatoris verbis adhortamur: "Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis" (Mt 6,14). Christifideles caram Haitianam terram incolentes peculiari quidem modo invitamus ad veram cordis conversionem nec non Christi altiorem usque imitationem, qui nobiscum ambulat omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (cfr Mt 28,20). Necesse est enim ut, Iubilaei muneribus roborati, Evangelium Domini Nostri Iesu Christi diligentiore ratione nuntiemus, qui solus veram pacem futurorumque bonorum spem hominibus nostrae aetatis dare potest: "Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua" (Eph 2,14).
Nos quidem Haitianum populum fiduciosis precibus prosequimur. Per Te, Venerabilis Frater Noster, consalutare volumus praesertim istius carissimae terrae Praesules, religiosos vires ac mulieres nec non Christifideles laicos; confidimus sane eos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus Evangelii Christi multiplici ratione nuntiandi impensuros.
Libentes tandem Tibi, eiusmodi magni ponderis munus exsequenti, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, qua complecti cupimus omnes qui memoratis diebus in Portu Principis aderunt Tecum preces ad Dominum suppliciter elaturi.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Novembris, anno MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana