Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
VICESIMA QUINTA RECURRENTE ANNIVERSARIA
MEMORIA ORDINATIONIS EPISCOPALIS

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Tecum Nostra quotidiana cum fere sit consuetudo propeque singularis ac diuturna intercedat necessitudo, tibi, ab episcopatus primordiis quintum et vicesimum annum complenti, gratulantis animi vox sensusque Nostri deferenda coram videntur. Veruntamen praeter hoc officium Nobis prorsus iucundum, scripto quodam Nostro tibi liquidius mentem Nostram significare etiam volumus, ut notiora quae de te sentimus videantur.

Quae antehac effecisti argumento esse debent diligentiae perinde ac tuae prudentiae quarum testimonium dedisti simul atque in Apostolorum Collegium es ingressus itemque Apostolicus Nuntius apud Chiliensem Nationem destinatus. Tua exinde propius uti voluimus opera te Secretarium Consilii Publicorum Ecclesiae Negotiorum designantes ac tecum pariter Nostra consilia muniaque communicantes.

At quicquid elaborari aut in Ecclesiae universae commoditatem effici potuit maiore animi impetu es aggressus cum Nostra de voluntate primum Prosecretarius tum in purpuratorum Patrum adlectus Collegium Secretarius Status electus es. In Episcoporum Ordinem relato laetanter titulum dioecesis suburbicariae Albanensis tibi tradidimus, quacum te pastorali sollicitudine peculiariter coniungi novimus. Exinde procedente tempore in graviora officia industriam tuam et studium conferre consuevisti teque idcirco Nos cognovimus fidissimum socium ac multorum laborum adiutorem.

Nostra etenim de Ecclesia universa pastoralia proposita, Nostra per terrarum orbem incepta, magna cum alacritate ac peritia fulsisti, ex quibus emolumentum censemus salutare evenisse catholicae toti familiae cunctisque bonae voluntatis hominibus. Non sine ideo causa te nuper hoc in munere confirmavimus, pro comperto habentes te quae superiora in posterum tempus eadem congrua animi intentione absolvere nisurum.

Nihil opus esse pluribus verbis arbitramur ut tibi comprobationem Nostram atque pergratum animum significemus, quem eundem potissimum confirmare cupimus cum incidet episcopalis tua haec honorifica commemoratio, mense scilicet Ianuario die quintodecimo. Magna quoque afficimur laetitia quod hoc Beatae Mariae Virginis Rosarii anno Missam gratiarum tuo de Iubilaeo episcopali agendarum in Basilica S. Mariae Maioris celebrare statuisti, tuum episcopale committens ministerium Matri Christi Ecclesiaeque. Tibi demum Nos Ipsi nominatim, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem Nostram singulari cum animi affectione addicimus, largiter universis qui familiaritatis societatisque operis vinculo tecum obstringuntur cumulate prolixeque ipsam adscribendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in sollemnitate Epiphaniae D.N.I.C., anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

   

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana