IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CELEBRANDAM CONCLUSIONEM CONGRESSUS CATHOLICI IN EUROPA MEDIA
APUD SANCTUARIUM MARIAZELL
IN AUSTRIA
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status
Praeclarum evangelizationis opus, quod inter Mediae Europae populos sancti Cyrillus et Methodius, Adalbertus aliique christiani viri et mulieres per saecula apostolico spiritu permoti quondam perfecerunt, aetate nostra singularem in modum vigescere iterum cernimus. Ab anno praesertim MCMLXXXIX fides catholica novum habuit impulsum apud plurimos homines et populos Europae, quibus bonum, concordia, unitas Europae sunt cordi (cfr Slavorum Apostoli 1-2).
Laeto ergo animo novimus proximo mense Maio in pulcherrimo, praeclaro Nobisque sane carissimo Mariano sanctuario Mariazell in Austria peregrinationem habendam esse populis Mediae Europae, praesertim octo ex Nationibus, adstantibus Praesidibus eorum atque sacris Pastoribus, ibidemque ita dictum "catholicorum diem" celebratum iri.
Persuasum habemus huiusmodi eventum valde prodesse posse fidei et unitati illius Europae partis Nationum, quae sunt: Austria, Hungaria, Polonia, Respublica Cecha, Slovachia, Croatia, Slovenia atque Bosnia et Herzegovia. Quamobrem libenter accepimus invitationem Venerabilium Fratrum S.R.E. Cardinalium et Episcoporum, praesidentium Conferentiis Episcoporum, necnon Austriae civilium Magistratuum. Cum autem illo die Ipsimet illuc accedere non possimus, tibi, Venerabilis Frater Noster, qui magna prudentia et peritia Romani Pontificis cotidiana tam diu curas sustinenda officia pro totius Ecclesiae beneficio, libenter fidenterque singulare hoc munus explendum committere volumus.
Quapropter harum Litterarum vi Nostrum Legatum te nominamus sollemnem ad celebrationem quae in Mariazell diebus XXII et XXIII proximi mensis Maii fiet, occasione ita dictae Populorum Peregrinationis. Nostras igitur vices ages, sollemnibus praesidebis ritibus, Nostram fervidam significabis salutationem cunctis adstantibus, praecipue Praesidibus sacrisque Pastoribus Nationum quas diximus, Nostram omnibus confirmabis benevolentiam, caritatem et spiritalem praesentiam.
Per os tuum insuper cupimus Immaculato Cordi Beatae Virginis Mariae committere futuram condicionem sortemque horum populorum totiusque orbis, eosque vero sollicite hortari ut strenue fidem servent catholicam, Marialem excolant pietatem foveantque erga omnes authenticam christianam caritatem.
Dum precibus comitamur te, Venerabilis Frater Noster, et universos homines ad quos mitteris, Benedictionem Nostram Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque ardentis affectus Nostri testem, sacrorum rituum participibus per manus tuas largiter peramanterque impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Aprilis, in festo sancti Adalberti, Episcopi Pragensis, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana