Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNIS PAULI PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

RECOGNITO IURIS CANONICI CODICE

Ad constituendam Pontificiam Commissionem
ad codicem iuris canonici authentice interpretandum

 

Litterae Motu Proprio datae:
Pontificia Commissio ad Codicem Iuris Canonici
authentice interpretandum erigitur

Recognito Iuris Canonici Codice haud ita pridem a Nobis promulgato, hac quidem laeta recreamur spe fore ut is “efficax instrumentum evadat, cuius ope Ecclesia valeat se ipsam perficere secundum Concilii Vaticani II spiritum, ac magis magisque parem se praebeat salutifero suo muneri in hoc mundo exsequendo” (Ioannis Pauli PP. II, Sacrae Disciplinae Leges: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1983) 234).

Quam ad rem efficiendam, talis canonicarum legum observantia postulatur quae non solum propensam oboediendi voluntatem, verum etiam propriam rectamque canonicarum legum cognitionem interpretationemque secumferat. Leges enim, “cum omnes astringant, nihil debent obscurum vel ambiguum continere” (Gregorii IX, Pothast, n. 9526-X, I, 2, 13):  attamen spectata ipsarum indole generali, fieri non potest quin earum ad singulos casus applicatio nonnullas gignat difficultates.

Praeterea cum canones Codicis omnes inter se cohaerere debeant, aliquando quaestio oriri potest de Legislatoris voluntate vel mente, sicque interpretatio requiritur, quae legum germanam rationem demonstret ad quaslibet dubitationes vel ambiguitates dissipandas.

Quapropter Nos, vestigia prementes Praedecessoris nostri f. m. Benedicti XV, qui interpretationem authenticam canonum praecedentis Codicis voluit demandari peculiari Commissioni ad hoc constitutae (Benedicti XV, Cum Iuris Canonici: AAS 9 (1917) 483), motu proprio, certa scientia atque matura deliberatione Commissionem peculiarem erigere decrevimus ac reapse erigimus, quae in posterum “Pontificia Commissio ad Codicem Iuris Canonici authentice interpretandum” proprio nomine appellabitur quaeque normis regenda erit quae sequuntur.

I. Huic soli Commissioni ius erit canonum Codicis Iuris Canonici aliarumque Ecclesiae Latinae legum universalium interpretationem authenticam proferendi Nostra auctoritate firmandam, auditis tamen in rebus maioris momenti Dicasteriis ad quae res ratione materiae pertinet.

II. Haec Commissio ex Patribus Cardinalibus et quibusdam Episcopis, sub ductu Cardinalis praesidis, constabit, quibus praesto erunt congruus Officialium numerus et Consultorum Coetus in re canonica peritorum.

III. Quod vero ad membrorum, officialium, consultorum Commissionis nominationem et mandati tempus attinet, normae quae cetera Romanae Curiae Dicasteria regunt applicabuntur.

IV. Procedendi vero modus et ratio tempestive statuentur.

His Nostris Litteris Apostolicis censemus Pontificiam Commissionem Codici Iuris Canonici recognoscendo et Pontificiam Commissionem Decretis Concilii Vaticani II interpretandis cessare.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus et valere a die earum divulgationis in actis diurnis vaticanis quibus titulus “L’Osservatore Romano”, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die altera mensis Ianuarii anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana