IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
DOLENTIUM HOMINUM
QUIBUS CONSTITUITUR PONTIFICIA COMMISSIO
DE APOSTOLATU PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS
1. Dolentium hominum Ecclesia semper diligentissimam curam commonstravit; qua in re nihil plane aliud fecit nisi praeclarum Conditoris sui ac Magistri secuta est exemplum. Etiam Nos igitur in Epistula Apostolica, quam hoc ipso die ante annum foras dedimus cuique titulum indidimus: “Salvifici Doloris”, luculenter profecto docuimus: “Christus opera messianica sua inter Israelis populum sine intermissione accessit ad ambitum humani doloris. «Pertransivit benefaciendo»; et haec eius actio ante omnia pertinuit ad ipsos patientes atque adiumenta praestolantes” (ΙOΑΝΝIS PAULI PP. II Salvifici Doloris, 16).
Progredientibus revera saeculis vehementer persensit Ecclesia ministerium erga aegrotantes dolentesque veluti complentem muneris sui partem neque solum favendo inter christianos effecit ut diversa inirentur misericordiae incepta sed ex se quoque ipsa complures genuit religiosas institutiones proprio cum proposito adiuvandi ordinandique et perficiendi extendendique praesidia pro infirmis atque aegrotis. Missiοnarii vicissim evangelizationis opus exsequentes sedulo Boni Nuntii disseminationem cum levatione aegrotantium curationeque consociaverunt.
2. Cum autem Ecclesia ad homines patientes accedit mysteriumque doloris, definita ducitur humanae personae notione eiusque destinationis secundum Dei cοnsilia. Medicinam videlicet autem atque curas varias valetudinis existimat non tantum corporis ad bonum et salutem attinere sed personam etiam ut talem respicere quae in corpore ipso infecta sit malo. Aegritudο nempe ac dolor haud experientiae sunt quae solam corporis condicionem in homine tangunt, verum ipsum hominem totum in ipsius integritate propria coniunctioneque animae et corporis. Patet ceteroquin aegrotationem in corpore comparentem interdum suam ducere originem veramque causam ex animae humanae recessibus.
Morbus enim ac dolor res eae suht quae, si penitus pervestigantur, quaestiones semper ponunt prοvinciam medicinae artis excedentes atque essentiam status hominum hoc in mundo attingentes (Cfr. Gaudium et Spes, 10). Facile propterea intellegitur quantum prae se ferant momentum in ipsis socialibus ministeriis pro aegrotis non modo praesentes animarum pastores sed operarii etiam qui specie prorsus humana morbi dicantur sciantque idcirco accessum plane humanum a perire ad hominem infirmum ac patientem. Christianorum iudicio Christi redemptio et gratia salutaris totum ad hominem perveniunt in eius condicione humana, quaprοpter in aegrotatione quοque et dolore ac morte.
3. Porro prοximis hisce annis insigniter quidem significanterque progressae res sunt ulterius in provincia ministeriorum publicorum pro hominum sanitate. Ex altera enim parte accessus ipse ad subsidia curasque valetudinis, qui iam civium prοprium ius est agnitum, passim percrebuit; unde factum est ut structurae etiam institutorum variaque opera pro eadem sanitate valde augescerent. Ex altera vero parte Civitates ipsae, uti his efficaciter occurrerent necessitatibus, congrua rei ministeria constituerunt, aptas leges pertulerunt
rationesque susceperunt politicas hunc ad ordinem publicae sanitatis nominatem spectantes. Praeterea Coetus Nationum Unitarum de industria excitavit Totius Orbis Institutum pro Santate.
Perampla nimirum haec et implicata negotiorum regio complectitur directo personae humanae societatisque bonum. Quam oranino ob causam inevitabiles hic summaeque prudentiae moventur quaestiones, quibus non modo socialis atque institutionalis rei ratio afficitur, verum indoles etiam ethica eius ac religiosa, quoniam praecipui quidam “humani” eventus inibi contingunt, quales sunt dolor ipse et morbus necnon mors coniuncta cum interrogationibus de munere medicae artis medicique ipsius officio erga aegrotantes. Novae dein metae, quas scientiarum progressus defixerunt earumque usus technici ac medicinales qui fieri possunt, respiciunt intimas fragilesque vitae partes ipsis in illius fontibus altissimaque significatione.
4. Magni autem Ecclesiae in primis interesse videtur ut opus fiat ordinatioris inquisitionis in usque implicatiores quaestiones, quibus sanitatis curatores obviam procedere oportet, intra ambitum maioris cuiusdam mutuae adiutricis industriae inter varios cοetus ac navitates his rebus convenientes. Multiplicia enem hodie inveniuntur instituta quae proxime christianos obligant in sanitatis regione: praeter et iuxta ipsas Congregatiines et Institutiones Religiosas propriis cum socialibus sanitatis curandae rationibus, exstant pariter medicorum catholicorum collegia et consociationes, sic dictorum paramedicorum, tum etiam valetudinariorum pharmacopolarum voluntariorum, et instituta singularum vel plurium simul dioecesium sicut et singularum vel plurium etiam nationum ad id scilicet spectantia ut quaestiones medicinae ac sanitatis prosequantur. Melior tamen magisque coniuncta flagitatur ordinatio horum omnium institutorum. In oratione autem, quam die III mensis Octobris anno MCMLXXXII ad medicos catholicos habuimus, eandem hanc illustravimus necessitatem. “Hoc ut fiat, haud sufficit singulare cuiusque opus. Postulatur namque industria omnium simul effecta et sapiens, bene constituta adsidua magnanima, neque hoc solum intra cuiusque nationis fines, verum inter totius etiam Orbis civitates. Etenim apta operum compositio per omnem orbem efficere valet ut melius annuntietur efficaciusque defendatur fides vestra, vestra humani cultus ratio, officium christianum vestrum in scientifica investigation necnon in vestri vitae muneris perfunctione” (Cfr. Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 3 (1982) 674).
5. Haec vero idonea rerum consensio et coniunctio illuc ante omnia est intendenda ut foveatur inde ac diffundatur perfectior usque institutio ethica et religiosa ipsorum opificum sanitatis christianorum in mundo, habita quidem ration tum diversorum vitae statuum tutu quaestionum peculiarium quibus satisfacere debent dum munera sua procurant. Dirigetur deinde ad melius sustinenda provehenda augenda necessaria opera studii et altioris perspectionis et consilii, quod spectat ad supra memoratas quaestiones peculiares ministerii sanitatis secundum christianam veri hominum boni aestimationem. Hac in provincia coortae sunt his temporibus subtiles ac pergraves difficultates indolis ethicae, in quibus necesse est Ecclesia et christiani ipsi fortiter scienterque suam interponant auctoritatem ut bona necessariaque jura tutentur quae cum dignitate extremaque personae humanae sorte cohaetent.
6. Adducti hisce itaque Nos considerationibus et sententiis innisi peritorum, sacerdotum et religiosorum et laicorum, in animum induximus motu proprio instituere Pontificiam Commissionem de Apostolatu pro Valetudinis Administris quae nempe officium impleat coniuncte ordinandi universas Institutions catholicas, religiosas ac laicas, operam id est navantes pastorali curae aegrotantium. Consociari hanc Commissionem censemus cum Pontificio Consilio pro Laicis, cuius complens sit ipsa pars, licet propriam semper conservet naturam indolemque in rebus disponendis ac perficiendis.
Huius sic conditae Commissions esse edicimus:
- incitare et adiuvare opus educations studii actionis, quod diversae consociationes internationales catholicae iam in hoc sanitatis campo faciunt, sicut et alii similes coetus et instituts quae varus in societatis ordinibus variisque modis operantur eadem in rerum provincia;
- convenienter communiterque disponere coepta variorum Curiae Romanae Dicasteriorum quae ad hanc sanitatis regionem pertinent eiusque proprias quaestiones;
- explanare tueri diffundere Ecclesiae doctrinas de rebus sanitatis earumque ingressionem fovere in usum ipsum apud valetudinis administres;
- coniuncte agere cum Ecclesiis particularibus et praesertim cum Episcoporum commissionibus pro opere sanitatis;
- intento animo prosequi et perscrutare inclinationes propositorum ipsaque concreta incepta in opere sanitatis tam in ordine singularum nationum quam omnium gentium simul, ut eorum pondus atque effectus in pastoralem Ecclesiae navitatem aestimari possit.
Praesideat huic Pontificiae Commissioni Cardinalis ipse Praeses Pontificia Censi ii pro Laicas eaque animetur a coetu cuius est res congruenter moderari cuique praeerit Archiepiscopus uti Pro-Praeses ac Secretarius sine episcopali dignitate. Praesidis illius esto plenarias Membrorum et Consiliariorum congressiones gubernare. Isque tempestive iam ante certior fiet de captes maioris momenti consiliis atque edocebitur perpetuo de communibus Commissionis operibus.
Pro-Praesidis autem erat agere et promoviere, modulari et ordinare opus disponendi res efficiendique apud Pontificiam Commissionem secundum ea quae hoc fundationis documentum praecipit. Membra vero et Consiliari a Summo Pontifiae nominati repraesentabunt:
A) quaedam Curiae Romanae Dicasteria et Instituta (Secretariam Status; Congregationes pro Doctrina Fidei, pro Ecclesiis Orientalibus, pro Religiosas et Institutis Saecularibus, pro Gentium Evangelizatione et pro Institutione Catholica; Pontificium Consilium “Cor Unum” et pro Familia, Pontificiam Academiam Scientiarum);
B) Episcopatum universalem (commissiones episcopales pro opere sanitatis);
C) Familias Religiosas valetudinaria administrantes;
D) Laicos (consociationes internationales catholicas necnon cetera instituta et coetus in regione valetudinis ambituque humane doloris versantes).
Licebit sane Pontificiae Commissionis ad munera haec implenda adiutricem petere peritorum operam atque congressus studiorum causa instruere “ad hoc” quibusdam de quaestionibus certis ac definitas.
Quaecumque postremo a Nobis hisce Litteris Apostolicis motu proprio datis statuuntur, ea omnia ac singula firma rataque esse volumus contrarias quibuslibet haud obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xi mensis Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana