Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNIS PAULI II
SUMMI PONTIFICIS  

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

IUSTI IUDICIS

QUIBUS EX INTEGRO ORDINATUR
MATERIA RESPICIENS MUNERIS PATRONORUM
ET ADVOCATORUM EXERCITIUM
APUD ROMANAE CURIAE DICASTERIA
NECNON IPSIUS SANCTAE SEDIS
CAUSARUM PATROCINIUM

 

IUSTI IUDICIS Domini Christi Iesu (2 Tim. 4, 8) verba et exempla persequens, Ecclesia, inde a suis exordiis, iustitiae administrandae peculiari cum sollicitudine prosecuta est quaestiones, sive quod ad ipsius regionem spectat, sive ad ea quae saecularium structurarum nexus illigant, in quibus ipsammet eiusque fideles vitam degere oportet suumque salutis mandatum exercere. Hinc factum est ut in provincia ipsius ecclesialis Communitatis, propria iuridica ordinatione pollentis, inde a priscis temporibus caveretur ut physicae ac iuridicae personae defenderentur in ecclesiasticis processibus, ad bona propria spiritualia vel cum spiritualibus coniuncta tutanda, quae ad ipsas iure divino humanoque pertinebant. Ceterum Ecclesia ipsa, in sua compage, necessitate quadam adducta est ut flagitaret iurium suorum comprobationem atque observatione, etiam per institutam actionem iudicialem.

Studiosa alumna eius, qui “egenus factus est cum esset dives” (2 Cor. 8, 9), pauperum humiliumque affecta est necessitate iura legitime defendendi etiam in iudicio. Cuius muneris explendi onus, quod quandam ecclesialem rationem prae se fert, in se susceperunt causarum Patroni seu Advocati.

Apud Sanctam Sedem idem officium duo expleverunt instituta peculiari laude digna.

Ipse S. Gregorius Magnus constituit septem Ecclesiae defensores, a quibus probabiliter Consistoriales Advocati originem repetunt.

Anno autem MCXXX, Innocentius II Procuratoribus Sacrorum Palatiorum Apostolicorum munus commisit causas defendendi coram SS.mo atque tutandi pauperes nulla impensa.

Benedictus XII, Apostolica Constitutione “Decens et Necessarium”, die XXVI mensis Octobris anno MCCCXL data, in duo collegia disiuncta constituit Advocatos Consistoriales atque Procuratores Sacrorum Palatiorum Apostolicorum.

Rerum decursu duo iste collegia sic praeclare quidem munus suum grave multaeque prudentiae expleverunt, ut probationes Summorum Pontificum meruerint atque privilegia.

Nunc vero, dum Constitutionis Apostolicae de Romana Curia recognitio peragitur, veluti ad illam accommodationem perficiendam, cuius Concilium Vaticanum II principia posuit finesque constituit et Codex Iuris Canonici exsecutionem consectatus est, quod ad rem iuridicam attinet, commodum visum est ex toto rem retractare, ratione habita progressionum pervestigationumque, quae etiam in iustitia administranda factae sunt, cum Ecclesia, Fundatori suo obsequens, defensionis opus exercebat humanorumque iurium curabat provectum.

Advocati apud Romanam Curiam

Art. 1

Praeter Advocatos Rotales et pro causis Sanctorum, qui proprium munus exercere pergunt sicut antea secundum praescripta iuris generalis et legis uniuscuiusque Dicasterii propriae, instituitur apud Romanam Curiam Album generale Advocatorum, qui, rogatu eorum quorum interest, patrocinium causarum apud Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal suscipiant, necnon in hierarchicis recursibus apud Dicasteria Romanae Curiae operam suam praestent.

Art. 2

Cardinalis Secretarius Status, audita Commissione ad hoc stabiliter constituta, curat ut in Albo generali ascribantur nomina Advocatorum, qui qualitatibus praediti sunt, de quibus agitur in subsequenti articulo.  

Art. 3

Ut quis in Albo generali ascribi possit oportet:

1. Praecellenti vitae christianae integritate ornetur una cum actuosa sedulitate in ecclesiali Communitate secundum propriam uniuscuiusque vocationem;

2. congrua institutione theologica praeditus sit, et doctrina iuridica polleat aptis academicis titulis comprobata coniuncta cum idoneo professionis suae usu.  

Art. 4

Advocati, quorum nomen in Albo ascribitur, officio tenentur servandi, praeter iuris universalis praescripta hac de re lata, ethicas normas proprii muneris (deontologiam quam vocant).  

Art. 5

§ 1. Si quis ethicas normas proprii muneris graviter violaverit, res deferatur ad Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, quod ex officio procedat ad normam iuris sanctionibus erogandis, secundum violationum ipsarum gravitatem, haud exclusa ex Albo amotione.

§ 2. Si contra aliquem Advocatum processus poenalis canonicus vel civilis inchoatus fuerit, ipse pendente processu ad cautelam ab exercendo munere suspendatur.

Art. 6

§ 1. Ex Albo praeterea expungantur:
1) qui notorie a fide catholica defecerint;
2) qui in concubinatu vivunt aut matrimonio civili tantum iuncti sunt vel aliter manifesto in gravi peccato perseverant;
3) qui nomen dederint consociationibus cuiusque generis, quae contra Ecclesiam machinantur;
4) qui assentiuntur vel suam praestant operam consociationibus vel motibus, suadentibus cogitandi et agendi rationes fidei et catholicae doctrinae de moribus contrarias, vel defendunt proposita et consilia de civili ordinatione, quae adversantur praeceptis legis naturalis et christianae;
5) qui aperte resistunt praeceptionibus doctrinalibus et pastoralibus legitimarum auctoritatum ecclesialium.

§ 2. His in casibus res deferenda est ad Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae quod ex officio procedat ad expunctionem ex Albo ad normam iuris applicandam.  

Sanctae Sedis Advocati

Art. 7

Ex Advocatis praesertim in Albo ascriptis Corpus Sanctae Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctae Sedis vel Curiae Romanae Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent.  

Art. 8

A Cardinali Secretario Status, audita Commissione de qua art. 2, Advocati Sanctae Sedis ad quinquennium nominantur: graves tamen ob causas, a munere removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto aetatis anno a munere cessant.  

Art. 9

Sanctae Sedis Advocati officio tenentur exemplarem vitam ad Dei et Ecclesiae praecepta ducendi ac sibi commissa munera summa cum officii conscientia adimplendi. Oportet eos insuper secretum servare in causis et negotiis, quae sub eodem secreto tractanda sunt.

Art. 10

§ 1. In muneribus exercendis apud Tribunalia Romanae Curiae et Status Civitatis Vaticanae, Advocati Sanctae Sedis succedunt membris Collegii Advocatorum Consistorialium et Collegii Procuratorum Sacrorum Palatiorum Apostolicorum, quae proinde ab iis aliisque muneribus cessant. Abrogantur ideo titulus, iura atque privilegia hucusque horum collegiorum sodalibus tributa.

§ 2. Qui actu sunt Advocati Consistoriales atque Procuratores Sacrorum Palatiorum Apostolicorum, titulum, iura et privilegia personalia, normis peculiaribus ad eos spectantibus disposita, integra servant.

Quaecumque demum a Nobis hisce ipsis Motu Proprio editis Litteris statuuntur, cuncta firma rataque esse iubemus, contrariis quibuslibet nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana