Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

  ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EOS LECTISSIMOS VIROS, QUI PRAESUNT OPERI FUNDATO «LATINITAS», AD VICTORESQUE CERTAMINIS VATICANI XXI, UNA CUM CARD. PERICLE FELICI CORAM ADMISSOS

Die XXII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXVIII

 

Venerabilis Frater Noster ac dilecti fìlii, 

LIBENTER VOS SALUTAMUS, qui linguae Latinae excolendae et provehendae operam datis: nominatim Venerabilem Fratrem Nostrum Periclem Cardinalem Felici, qui Romani huius sermonis cultor peritissimus esse cognoscitur, moderatores et socios Operis Fundati, quod, “Latinitas” appellatum, a Paulo VI, Decessore Nostro bonae memoriae, provido consilio est conditum; ex quibus nonnulli in Nostra Secretaria Status documentis Latinis componendis insistunt; necnon victores Certaminis Vaticani vicesimi primi. 

Quod quidem Certamen, Pio XII probante et iuvante olim institutum, valde laudamus, cum linguae Latinae studiosos excitet ad impensiorem eiusdem sermonis cognitionem et usum. 

Non est qui ignoret haec tempora studiis Latinis minus favere, cum homines, qui nunc sunt, in artes technicas sint procliviores et sermones vulgares habeant potiores. Verumtamen nolimus a gravibus documentis Decessorum Nostrorum discedere, qui momentum linguae Latinae, hac etiam aetate, maxime quod at Ecclesiam attinet, saepius in luce posuerunt.Est enim sermo Latinus lingua quaedam universalis, nationum fines transcendens atque talis, ut Sedes Apostolica in litteris et actis, ad universam Familiam catholicam spectantibus, eo adhuc firmiter utatur. 

Est etiam animadvertendum fontes disciplinarum ecclesiasticarum maximam partem lingua Latina esse conscriptos. Quid vero dicendum de praeclaris operibus Patrum aliorumque magni nominis scriptorum, qui hunc ipsum sermonem adhibuerunt? Verae quidem scientiae compos non est putandus, qui linguam eiusmodi scriptionum mente non comprehendit, sed solum versionibus, si quae sunt, niti debet; quae tamen raro plenum sensum textus primigenii praebent. Hac de causa Concilium Vaticanum Secundum sacrorum alumnos merito monuit: “eam linguae Latinae cognitionem acquirant qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere possint”.

Ad iuvenes ergo imprimis convertimur, qui hac aetate, qua litterae Latinae et humanitatis studia multis locis, ut notum est, iacent, hoc veluti Latinitatis patrimonium quod Ecclesia magni aestimat, alacres accipiant oportet et actuosi frugiferum reddant. Noverint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri: “Non... tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire”.

Omnes autem vos, qui hic adestis, et socios, qui vobis opitulantur, adhortamur, ut pergatis nobilem laborem et attollatis facem Latinitatis, quae est etiam, licet arctioribus quam antea finibus circumscriptum, vinculum quoddam inter homines sermone diversos. Scitote beati Petri in summo ministerio apostolico successorem incepti vestri felices exitus precari, vobis adesse, vos confirmare.Cuius rei auspex sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis libentissime in Domino impertimus. 

 

 © Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana