ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
IN CONCLUSIONE PLENARIAE CONGREGATIONIS SACRI COLLEGII
Die XIX mensis Novembris, anno Domini MCMLXXIX
Venerabiles Fratres Nostri,
Sacri Collegii Sodales,
1. “Ecce quam bonum . . . habitare fratres in unum”. Sunt quidem in vita Ecclesiae peculiaria temporum ac rerum adiuncta, in quibus pulchritudinem et veritatem horum verborum penitus intellegimus. Eas experti sumus in utroque Conclavi quod anno praeterito una simul transegimus, singulare prorsus capientes experimentum vitae nostrae, quam Christo et Populo Dei devovimus.
Easdem etiam per hos dies sensimus, ac quidem cum universis ipsarum interioribus divitiis et cum tota suavitate, quando in unum convenimus ad hanc primam congressionem, historia dignam, quam Nosmet ipsi tantopere cupivimus et vos praesentia et cooperatione vestra fovistis. “Fratres in unum”. Percepimus sane nos fratres esse, uno eodemque vinculo missionis coniunctos, cum, altare iuxta beati Petri sepulcrum circumstantes, pro Fratribus Sacri Collegii preces funderemus, qui magna ex parte anno elapso nobiscum aderant quosque Dominus de terrestri vita ad se vocavit; cum, in hac Aula congregati essemus, ubi haec una animorum cupiditas ardebat, qua impellimur “in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei”.
Fratres autem nos esse hodie peculiari ratione sentimus, vinculo astricti in hanc Ecclesiam Romanam, cui arctissime iungimur, Nos quidem ut munus obeuntes Pastoris, vos ut membra, auctoritate praediti, cleri Romani, ad quem propter titulos vestros ac diaconias iure nativo pertinetis; hodie, dicimus, quo die Ecclesia universalis Dedicationem celebrat Basilicae Lateranensis, matris et capitis omnium Ecclesiarum, sedis, ubi cathedra Episcopi Romani exstat. Gaudium vero caelestis Ierusalem quasi repercussione quadam etiam nos singulariter illuminat, huc congressos, cum ipso die Dedicationis cathedrae Romanae conventui nostro finis imponitur.
2. Dum his sensibus afficimur, vobis ex animo gratias agimus: quod e cunctis terris continentibus Romam advenistis, per aliquot dies pastorales sollicitudines intermittentes, quibus Ecclesiis vestris obstringimini, quibuscum Christus vos amore nuptiali coniungit; quod itineris incommoda sustinuistis, necessitatibus laboris vestri posthabitis. Gratias vobis referimus pro interventibus, solidis et meditatis, quos hic in medium protulistis, pro concordia, quacum ipse Coetus singulique Circuli, invitationi adhibitae respondentes, operati sunt, pro efficaci cooperatione, quam ostendistis.
Praecipue autem gratiam vobis habemus pro sensu, qui hic diffusus est atque perceptus: pro sensu dicimus, fraternitatis, familiaris consuetudinis, corresponsabilitatis, ut aiunt, amoris: “caritas . . . Christi urget nos”.
3. Putamus hanc nostram congressionem nos adiuvisse:
- ut brevi tempore percurreremus spatium magni momenti in via ipsa “collegialitatis”, secundum Concilii Vaticani Secundi mentem;
— ut praestantissimum hoc institutum, Collegium nempe Cardinalium, novo vigore renovaremus secundum propriam ipsius naturam ac traditionem.
Dum vero gratias agimus, debemus simul necessario rogare ut ignoscatis nobis:
— ipsas difficultates quae vobis sustinendae fuerunt;
— officia, quae ob suam ipsam amplitudinem videbantur iam excedere fines temporis, quod eisdem officiis impendi poterat.
Intelleximus autem satis brevi tempore non pauca effici posse in hoc peritorum conventu.
4. Praecipua quidem elementa in extremo nuntio significata erunt. Certo quodam modo fuit haec congressio principium ulterioris deinceps communicationis mutuae opinionum ac pastoralium sollicitudinum. Non sane dubium est quin talis conventus — incitatus “sollicitudine omnium Ecclesiarum” — indolem plane pastoralem habuerit.
Rationem habentes operae, quam proximis mensibus vos daturos Nobis esse exspectamus, iam Nos dicere posse arbitramur vos eiusmodi operam Nobis iam dedisse, ac quidem abundanter, vos, qui estis — et per hos vero dies peculiari modo fuistis — ut ait Apostolus, “gaudium meum et corona mea”.
5. Non est Nobis propositum iterum tractare de argumentis, quae ad perpendendum, etiam per venturos menses, vobis sunt exhibita. Satis est dicere, quod attinet ad ordinationem Curiae Romanae, fore ut attente excipiantur suggestiones, consilia, propositiones, quae, sincero amore erga Ecclesiae universalis bonum ducti, vos significastis et significabitis, ea mente, ut institutum illud, tam multiplex et varium, Curiae Romanae habile reddatur ad praestandum servitium in dies magis peritia commendatum, praestans, utile Episcopis et Conferentiis episcopalibus totius orbis terrarum.
6. Praeterea non vos ignoravistis peculiare illud studium, quod Nosmet ipsi - adiuvantibus quidem proximis consiliariis Nostris — dedicare volumus quaestionibus humani cultus, scientiae et artis de quibus a Concilio Vaticano Secundo singulariter investigatum est quique a nobis omnibus — hominibus nempe Ecclesiae — exspectat promptius subsidium. In Constitutione enim sua pastorali Gaudium et Spes posuit Concilium clarissima in luce necessitatem sustinendae progressionis illius cultus humani, cum docuit: “Christifideles, ad civitatem caelestem peregrinantes, ea quae sursum sunt quaerere et sapere debent quo tamen nedum minuatur, potius crescit momentum muneris eorum una cum omnibus hominibus adlaborandi ad aedificationem mundi humanius exstruendi. Et revera fidei christianae mysterium praestantia incitamenta et adiumenta eis praebet ad munus illud impensius adimplendum et praesertim ad plenum huiusmodi operis sensum detegendum, quo cultus humanus in integra hominis vocatione suum eximium obtineat locum”.
Ad hunc ideo finem ac propositum spectant illae curae rationesque operis quas vobis patefecimus et proprio loco illustravit deinde Cardinalis relator. Sententiae autem vestrae manifesto nuntiaverunt quae omnino nunc sint sollicitudines vestrae de progressibus faciendis in hac vitali rerum provincia, in qua videlicet iam agitur futurum tempus Ecclesiae ac mundi, dum ad exitum decurrit hoc saeculum vicesimum nostrum.
Permagni etiam vestras sententias faciemus, quae de hac summa maximeque tractanda re ad Nos perferetis.
7. Quod denique ad tertium argumentum — id est, ad rem oeconomicam — attinet, haec dicenda esse videntur:
a) vos, Venerabiles Fratres Nostri, saepius certiores facti - iam inde a mense Augusto superioris anni, id est ante Conclavis initium — cognoscere potuistis accurato modo condicionem quaestionum oeconomicarum Apostolicae Sedis;
b) hoc magni interest, ut nempe in Ecclesia omnique societate catholica formetur recta opinio publica de hac re. Pervulgata enim opinatio ista — ficta quidem et vana — de nummis Apostolicae Sedis intulit huic non leve damnum. Sicut antiquis temporibus ita nostra etiam aetate multae ortae sunt et oriuntur fabulae. Unicus autem modus hac in re adhibendus in eo positus est ut facta ipsa aspiciantur obiectiva ratione. Oportet hoc loco gratias maximas vobis nos agere, quod hac etiam in re vos animo prompto parati estis ad cooperandum secundum apostolicam traditionem, quam experientia omnium Ecclesiae aetatum confirmavit;
c) indiget Apostolica Sedes subsidiis nummariis, ut efficaciter serviat missioni universali ipsius Ecclesiae, ut proposita pastoralia Concilii ad effectum deducat, ut causam evangelizationis provehat. Illa vero subsidia sunt perexigua, si comparantur cum expensis quae fiunt hodie per orbem, verbi gratia ad paranda bellica arma.
Praeterea in conspectu totius historiae Nostrum est officium servare praeclarum illud humanitatis monumentum, quod est basilica Petriana, et ad quod accedunt alia instituta veluti Musea Vaticana.
Ad extremum ergo confirmare possumus, Deo adiuvante, feliciter impleta esse ipsa proposita, propter quae haec extraordinaria Patrum Cardinalium congressio est indicta. Ei, qui est “pater luminum a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit”, communis fiat nostra gratiarum actio. Ei commendamus consilia nostra et opera; eum rogamus ut in suscepto itinere perseveremus — ad homines ipsos promovendos, ad veram populorum progressionem efficiendam, ad pacem universalem conciliandam —. Aspirando praeveni et adiuvando prosequere. Maria, Ecclesiae mater et apostolorum regina, haec vota Nostra secundet. Eidem Deiparae Virgini — et haec dicimus, unanimum excipientes votum, quod in hoc sollemni conventu factum est — Nosmetipsos atque universos Pastores hic congregatos denuo fidenter committimus.
Singulis demum vobis, Venerabiles Fratres Nostri, Benedictionem amantissime impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana