ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD CONSILIUM SECREATRIAE GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM
Fratres carissimi,
1. Antequam huic conventui finem imponamus, gratias vobis omnibus agimus ex animo, quod hanc opportunitatem nobis dedistis conveniendi atque colloquendi vobiscum de illo maximi ponderis argumento, quod in superiore Synodi Coetu tam diligenter est pertractatum, nempe “ de muneribus familiae christianae in mundo hodierno ”.
Revera, quantum momentum eadem quaestio habeat in nostri temporis societate, vos nunc iterum testificamini, sicut et illo tempore testati sunt ipsi Synodi Patres. Hoc praeterea inde confirmatur, quod plurimi homines per orbem terrarum studiosissime secuti sunt opus Synodi etiam per multiplicia instrumenta communicationis socialis, et quod ipsae Synodi deliberationes a peritis ubique postmodum ponderatae sunt.
Similiter et vos hoc in congressu vestro altius examinavistis conclusiones illas eiusdem Synodi, ut ditissimam significationem earum percipere possetis eodemque tempore considerare quomodo in vitam Ecclesiae introduci possint. Ad nos nunc tandem defertis fructus consultationum vestrarum, de quibus dum gratum nostrum animum vobis declaramus, item confirmamus fore ut nos illis utamur ad documentum hac de re conficiendum, sicuti iam die vicesimo octavo mensis Decembris in sermone ante precationem “Angelus Domini” praenuntiavimus.
2. Optabilem insuper nacti occasionem vestri conventus, perpendistis etiam sententias et propositiones, quae de proximae Synodi argumento transmissae sunt a Conferentiis Episcopalibus, vel a coetibus Episcoporum ritus orientalis ac Romanae Curiae dicasteriis et ab Unione Superiorum generalium. Eis itaque omnibus, qui tales propositiones maturo consilio vobis commiserunt, et vobis quidem ipsis, qui eas acri sane iudicio perspexistis, quam plurimas gratias referre cupimus.
Permagni profecto aestimamus regulas illas, secundum quas vos hic scrutati estis varias opiniones de proximae Synodi argumento. Etenim vobis sumpsistis tamquam iudicandi normas: primum, universalitatem alicuius quaestionis quae scilicet totam Ecclesiam tangat et afficiat: deinde, urgentiorem eius necessitatem; postremo, rationem utilitatemque ipsius tum doctrinalem tum pastoralem.
De illis vero, quae nobis ita indicavistis, nos vicissim deliberabimus: nam utilissima quidem ea nobis erunt ad statuendum denique argumentum, quod in proxima Synodo tractetur.
3. Iam satis ex se patet – et superior haec Synodus, in qua etiamnunc elaboravistis, persuadet – quantum momentum atque emolumentum prae se ferat ad totius Ecclesiae vitam haec institutio, quae providentissimo quodam Decessoris Nostri Pauli Sexti consilio est exorta, acceptis et absolutis Concilii Vaticani votis. Per illam enim Ecclesiarum localium in orbe diffusarum Episcopi afferunt ad Petrum experientias divitiasque vitae christianae in suis dicionibus; et per illam quoque Petrus fratres confirmat in fide vereque et efficaciter universali praesidet caritati.
Synodus proinde fit validissimum instrumentum illius collegialitatis, quam Concilium Vaticanum II iustam in lucem posuit. Etenim “ sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur ”.
Optantes igitur omnimode in Nostro obeundo ministerio uti auxiliis, consiliis atque totius Episcopatus catholici votis, laetissimi absolvere putamus voluntatem Decessoris Nostri Pauli VI, qui voluit ut per Episcoporum Synodum, iisdem daretur facultas “ manifestiore efficacioreque ratione participandi sollicitudinem nostram erga Ecclesiam universam ”.
In Eiusdem enim sententiam Nos consociamus, qua si “id in utilitatem officio Nostro primatiali cedit quod ad Ecclesiae suae universae commodum ministeriumque Christus Petro Apostolo atque post eum legitimis eius successoribus in hac Romana Sede tradidit, non minus tamen in honorem vertitur Collegii Episcoporum; quod hac de causa cum Romano Pontifice in universalis Ecclesiae cura quodam modo consociatur”.
Igitur dum exoptamus nos et valde precamur, ut suum munus pergat Synodus Episcoporum usque melius ac plenius explere, et ut maior semper fiat haec reciproca et adiutrix opera inter principem Ecclesiae Sedem ac particulares Ecclesias, singulis vobis benevolentissimi nos ex animo dilargimur Apostolicam Benedictionem Nostram.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana