ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD CONSILII SECRETARIAE GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM SODALES CORAM ADMISSOS
Die X mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXI
Venerabiles in Episcopatu Fratres,
1. Vehementer equidem rursus delector conspectu hic et congressu vestro, qui nempe efficitis Consilium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, quique his diebus Romae adestis, ut argumenta singula definiatis ac lineamenta ipsa statuatis operis illius, quod anno octogesimo tertio erit tractandum in Sexta Congressione Synodi Episcoporum. Laetor pariter magnopere, quoniam, secundum disceptationem anno iam superiore in Synodo habitam, atque secundum propositiones et sententias a Conferentiis Episcopalibus Sedisque Apostolicae officiis receptas, sapientissime proposuistis proximae Synodo hunc tandem titulum: “ Reconciliatio ac Paenitentia in Ecclesiae Munere ”.
2. Fateor vobis ipsum hoc argumentum non solum mihi omnino probari sed etiam inter Episcopos et sacerdotes totius Ecclesiae iam excitavisse magnum studium, animosque fidelium convertisse in eam rem pastoralem, quae hoc praesertim tempore maximum prae se fert momentum. Etenim reconciliatio et paenitentia constituunt ex se partem plane necessariam, immo fere praecipuam, nuntii salutis a Christo Domino in mundum adlati; propterea continent elementa quoque primaria ipsius vitae christianae morumque catholicorum.
3. A primis videlicet suae praedicationis initiis Christus inculcabat paenitentiae necessitatem atque cuncta opera patrabat, ut ab hominibus recte intellegeretur quasi fundamentum suae doctrinae industriaeque terrestris esse reconciliationem totius humani generis cum Deo Patre ac deinde hominum inter se. Suscepit Iesus et sua fecit praecepta Veteris Testamenti de infinito Parentis amore, qui omne vincit peccatum. Eodem autem tempore condonavit ipse hominibus delicta et sic illustravit desiderium altum illud, quod nullus non homo fovet – reconciliationis id est cum Deo suisque fratribus. Ad extremum tandem ille crucem salutiferam patiens demonstravit plenam Dei iustitiam et quadamtenus pleniorem ipsius misericordiam. Christus igitur semel nos docuit, quo modo misericordiam et consequi et largiri possemus, quo etiam modo superare valeremus dissensionem, invidiam, nimium nostri amorem, ut ad reficiendum iustiorem humanioremque mundum omnibus viribus libere incumberemus.
4. Christus vero paenitentiae doctor reconciliationisque auctor non tantum exemplis suis ac verbis haec defixit vivendi principia, verum pergit etiamnunc eadem ipsa facere ac docere per Spiritum suum in Ecclesia operantem, per nos demum pastores in Apostolorum locum suffectos ad Populum Dei via tuta et lucida ducendum. Ecclesia, mater nostra, quam adeo diligimus, servit Domino suo sine intermissione eiusque indulgentiam hominibus impertit dilargienda gratia divina per ministerium verbi ac per sacramenta salutis: Eucharistiae nominatim et Paenitentiae. Hos vicissim thesauros doctrinae evangelicae et gratiae supernae diligentissime custodimus nos quoque peccatores, dum eos cum fratribus et sororibus nostris pro Domino communicamus.
5. Hoc profecto est illud “ servitium caritatis ”, de quo Venerabilis Frater Noster Cardinalis Zoungrana ac Secretarius Synodi Venerabilis Frater Iosephus Tomko – mentis vestrae participes fideles – locuti sunt in pergrato telegraphico nuntio, quem a vobis laetissimus ego accepi ex Aula Synodi die septimo huius mensis. Gratias singulis habeo vobis de significatione tantae fidelitatis tantaeque alacritatis in lineamentis conscribendis ad usum proximae Synodi. Scio vos cogitare solam Iesu Christi voluntatem, Ecclesiae universalis communitatem, omnium fidelium utilitatem, renovationis conciliaris verae prosperitatem, dum etiam hodie manus extremas imponatis consultationibus vestris ac deliberationibus de proposito argumento paenitentiae et reconciliationis in Ecclesiae missione.
6. Ex illa enim Synodo nasci certissime potest nova et acrior conscientia inter baptizatos homines illius iniuriae, quam baptismo nostro inferimus peccando, illius perpetuae indulgentiae misericordiaeque divinae, cuius semper egemus ut vocationi nostrae christianae in terris satisfacere possimus. At extra Ecclesiam similiter potest omnibus hominibus plurimum prodesse hic salutaris nuntius veniae ac reconciliationis fraternae, quem iterum explicabit enucleabit pronuntiabit Synodus Episcoporum anno octogesimo tertio, vestro sub ductu. Nam huius temporis angores et animorum ipsorum errores, dubitationes immo et desperationes levabuntur valde ac minentur si recuperaverint homines veram spiritus libertatem, si agnoverint propriam naturam ad malum inclinatam simulque spem certam venire posse a Deo misericordi lucem salutemque.
7. Haec ideo tractavistis scientissime, Venerabiles in Episcopatu Fratres; ac praeparavistis hac hebdomada lineamenta praeclara theologici et pastoralis operis, quod restat ut Sexta Synodi Episcoporum Congressio tempore suo perficiat. Permagni nimirum aestimo accuratam diligentiam vestram et constantem sedulitatem his in conventibus vestris, ne loquar de cotidiana fere industria ipsius Secretariae Synodi, cuius nempe est universa perpolire atque absolvere faciliorem in usum Synodi. Benedictionem Apostolicam, quam fidentes petivistis, super vos laboresque vestros iam laudabiliter exanclatos effundo ut fructus eorum quam uberrimi maturescant in praesenti et percipiantur in venturo ipsius Synodi tempore. Gratulor vobis de rebus actis et hortor vos ut, opitulante Ecclesiae Matre Maria, agere pergatis, unde proxima Synodus apte comparetur, reapse Ecclesiae adiuvetur communitas, genusque omne hominum valde laetetur.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana