ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
IN CONCLUSIONE VI COETUS GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM
Die XXIX mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXIII
Venerabiles Fratres,
1. “Misericordias Domini in aeternum cantabo” (Ps. 89, 2).
In fine huius Synodi, qua in unum sumus congregati ut cogitaremus de “reconciliatione et paenitentia in missione Ecclesiae”, sensus, qui e cordibus nostris sponte erumpit, non potest esse nisi hic: laudem tribuamus gratiasque agamus infinitae bonitati Dei, qui “omnipotentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat” (Cfr. Collect. Dominicae XXVI «per annum»).
Hunc sensum enuntiamus animis omnino consciis infirmitatum uniuscuiusque nostrum atque etiam fidelium, qui curis pastoralibus nostris sunt commissi. Fortasse a veritate non deflectimus, si in ipsis difficultatibus et contentionibus, quas inter disceptationes fieri contigit videmus ostensionem illarum rerum, quae in Corpore ecclesiali reconciliatione et sanatione indigent per paenitentiam peccatorum propriorum et peccatorum omnium hominum. Pastores enim dolores et vulnera gregum suorum portant, quamquam huius rei ipsi non sunt conscii: gratia Synodi in eo est sita ut hi dolores et vulnera in lumine ponantur ea mente ut eorum sanationem consequamur et salutem accipiamus, ut pro iis paenitentiam agamus per gratiam reconciliationis. Patres synodales in disceptationibus suis id experti sunt, quod obiectum paenitentiae esse debet, id videlicet, cuius venia a Deo est impetranda. Hac conscientia movente, saepius, inter sessiones Synodi, voluntas est suscepta exterius, per actum communitarium paenitentiae manifestandi id quod argumentum fuit laborum nostrorum per has praeteritas hebdomadas. Huiusmodi actus paenitentialis fuit pium exercitium Viae Crucis, quod in fine Synodi peregimus. Meditatione Passionis Christi nos inseruimus in proposita Anni Redemptionis, quae in singulis Ecclesiis procedunt. Romae iis sociamur in paroeciis, in singulis Basilicis, praesertim in Vaticana Basilica Sancti Petri.
Gratias ago omnibus Fratribus in Episcopatu, qui una mecum aperuerunt Iubilaeum Redemptionis die XXV mensis Martii et qui in dioecesibus suis curant ut id ad effectum deducatur.
Gratias etiam iis ago, qui hoc Anno Romam adveniunt. Numerus peregrinatorum, maxime his postremis mensibus, est valde auctus. Est etiam causa solacii quod multi homines ad Sacramentum Paenitentiae accedunt. Est nobis curae ut numerus confessorum sit sufficiens.
Consilium Iubilaei extraordinarii indicendi, quod ad anniversariam memoriam MCML peractae Redemptionis refertur, potius tarde est captum. Primus nuntius datus est solum mense Novembri anno praeterito, in plenaria sessione Patrum Cardinalium. Quamvis praeparatio satis modica fuisset, tamen inceptum animos vehementer incitavit, quemadmodum videtur. Id enim necessitati, quam multi sentiunt, videtur respondere. Haec necessitas reapse exsistit respectu Mysterii Redemptionis, prout est fons reconciliationis et paenitentiae in Ecclesia et in mundo huius temporis. Certe autem in ea necessitate apparet anxietas, qua homo secundi millennii, quod ad finem vertit, affìcitur.
2. Consilium Anni Redemptionis celebrandi posterius est quam decisio convocandi Synodum, cuius argumentum est: “De reconciliatione et paenitentia in missione Ecclesiae”. Simul autem facile est animadvertere haec duo incepta se invicem modo peculiari complere. Utriusque incepti coniunctio oportet agnoscatur veluti res a Divina Providentia data. Etenim ita fit ut Synodus quodammodo oriatur ex eo, unde Ecclesia, per Annum Redemptionis, vivere studet - simul autem Iubilaeum extraordinarium per labores Synodi singulari ratione profundius comprehenditur, quod attinet ad doctrinam theologicam et praxim pastoralem.
De hac Divinae Providentiae singulari ratione gratias agere cupio.
Simul vero gratias refero vobis, dilectissimi Fratres, et cunctis Episcopis Ecclesiae. Id iam feci ipso die, quo haec Synodus initium cepit. Gratias ago quod cogitationes et sollicitudines nostrae in hanc magni momenti causam convertebantur: in “reconciliationem et paenitentiam”. Quod ad me spectat, in intimo animo sensi necessitatem hanc quaestionem aggrediendi, quae vitalis est pro ipsa exsistentia christiana. Hoc iam declaravi, praesertim in Encyclicis Litteris, quae a verbis Dives in Misericordia incipiunt quarumque partes praecipuae agunt de “metànoia”, id est de paenitentia ut conversione, immo de conversione continua ad Deum. Reconciliatio est veluti fructus huius conversionis — sive sit reconciliatio cum Deo sive reconciliatio cum hominibus, quatenus fratres sunt.
Ita paenitentia et reconciliatio videntur esse momentum quoddam -immo momentum fundamentale — totius vitae humanae. Proinde Synodus, “de reconciliatione et paenitentia” tractans, pondus habet imprimis quod ad exsistentiam pertinet. In ea quasi radices attingimus huius quaestionis: quid sit esse christianum in mundo nostrae aetatis. Hinc discrimen, in quo paenitentia versatur in variis suis formis, debet esse causa sollicitudinis. Agitur hic etiam de paenitentia tamquam de certis et significantibus rationibus vivendi, qui proprii sunt populi Dei in tota traditione, sive in Vetere sive in Novo Testamento. Trinomium “ieiunium, eleemosyna, oratio” — una cum aliis cotidianis formis paenitentiae, vita ipsa impositis aut voluntarie assumptis — hoc trinomium, dico, exprimit non solum quasdam actiones (opera paenitentiae), sed testatur etiam vitalem nexum cum Deo in ipso modo, quo homo credens vivit: nexum imbutum metànoia. Conversio ad Deum, accessus ad eum ostenditur non solum oratione, sed etiam se “avertendo” et “removendo” a creaturis (per ieiunium), praesertim cum hae impediunt coniunctionem cum Deo. Inde sequitur apertio hominis ad alios homines (per eleemosynam).
Pastoralis Nostra sollicitudo respicit etiam ipsos habitus interiores, qui animadvertuntur inter christianos, maxime in quibusdam coetibus, ambitibus, societatibus. Deest in iis momentum seu ratio paenitentiae. Praxis Sacramenti Paenitentiae non est quaestio seiuncta, sed habet radices — aut non habet — in hoc ipso modo fundamentali exsistentiae hominis, cum ad eum pervenit Christi monitum, quod resonat iam a primis verbis Evangelii:
“Convertimini-paenitemini”.
Sollicitat animum quod homines, cursui mutationum cedentes, amoveantur ab illo habitu paenitentiae atque etiam ab illa praxi “paenitentiali” vitae christianae, quae olim accurate definita erant, neque in eorum locum introducatur nova praxis, magis respondens necessitatibus et facultatibus aetatis nostrae simulque satis significans ac dynamica. Ut aliis verbis dicam: sollicitat animum quod in hoc campo tam fundamentali pro tota vita christiana, id est in “metànoia-paenitentia”, fortasse ad vacuum sui generis, ad defectum quendam perveniatur. Hic defectus, si reapse invalesceret, respiceret integrum “mysterium” vitae christianae ac deinde ostenderetur in modo se gerendi erga vitam sacramentalem, imprimis erga Sacramenta Paenitentiae et Eucharistiae. In Encyclicis Litteris, a verbis Redemptor Hominis, incipientibus, iam conatus sum mentes ad hoc argumentum dirigere.
3. Haec ipsa est sollicitudo — puto eam esse nostram communem sollicitudinem — quae expressa est in Synodo Episcoporum anni MCMLXXXIII. Sed una cum hac sollicitudine altera apparet, quae conectitur cum multiplici significatione verbo “reconciliationis” non solum in sermone religioso Sacrorum Bibliorum, sed etiam in laicorum loquendi scribendique consuetudine.
Hic profecto sumus in ambitu illorum circulorum dialogi, de quibus iam tempore Concilii Paulus VI egit (Cfr. PAULI VI, Ecclesiam Suam): est dialogus in ambitu ipsius christianismi (oecumenismus); deinde dialogus in ambitu religionum non christianarum ac denique dialogus cum “mundo”. Paulus VI amplexus est omnes hos circulos dialogi cogitatione sua de “dialogo salutis” et hunc ipsi missioni Ecclesiae et evangelizationis inseruit (cf. PAULI VI, Evangelii Nuntiandi). Synodus, quaestionem de reconciliatione ac paenitentia tractans, eam perpendit in campo proprie dictae missionis Ecclesiae necnon evangelizationis proprie dictae. Cum ageretur de oecumenismo et cum viae quaererentur, quibus ad religiones non christianas proprius accederetur, eae inventae sunt in ambitu argumenti de reconciliatione ac de paenitentia.
Quod attinet ad mundum huius temporis, videmus in eo dissensiones augescentes atque periculosas conflictationes variis quidem in gradibus. Ea omnia veluti magna voce clamant pro reconciliatione — magna voce, quia maior fit in dies evidentia calamitatum gravissimarumque perturbationum, quibus hae augescentes dissensiones humanitati minantur.
In declarationibus vestris gravem sollicitudinem de pace in mundo significastis. Rerum condicio in orbe terrarum est in magno discrimine atque etiam ego sum valde anxius. Ecclesia omnibus mediis, quae in promptu habet, debet anniti ut pericula avertantur, quae securitati totius humanae familiae impendent, et nationum rectores incitare ut mentem sine cunctatione ad ea dirigant, quae pacem certam ac stabilem afferant. Praeterita die Iovis instanter rogavi Praesides Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis et Consilii Supremii Foederatarum Rerum Publicarum Sovieticarum, ne desisterent inter se pacisci — haec enim est sola ratio, qua discrepantiae et conflictationes, propriae utilitatis causa exortae, componantur — et ut finem imponerent studio rei militaris augendae, quo hominum genus aetate nostra tanta anxietate afficitur.
Ecclesia, cum sit huius rei plane conscia, non desinit proferre iustitiae et pacis nuntium secundum necessitates ac pericula nostrae aetatis. Hoc faciunt sive Romanus Episcopus sive singuli Episcopi, Apostolica Sedes necnon singuli Coetus Episcoporum, qui aestimant hoc caput suae praedicationis et actionis partem evangelizationis.
In hac Synodo hoc problema etiam in nova luce est positum: id enim efficit partem necessariam “reconciliationis et paenitentiae” illius “metanoeite”, quod est quodammodo praecipuum verbum Evangelii. Si licet loqui et si est loquendum sensu analogico de peccato sociali et etiam — quoniam peccatum proprie est actus personae — de “peccato structurali” pro nobis, pastoribus et theologis oritur haec quaestio: qualis paenitentia et qualis reconciliatio socialis respondeant oportet huic peccato “analogico”.
Synodus solummodo inchoavit et adumbravit hoc problema, quatenus ad vocationem evangelicam refertur.
Profecto enim via, qua peccatum funditus vincatur — in omni sua specie et in omni gradu — est via evangelica, quae “metànoia” appellatur: via reconciliationis per paenitentiam, id est conversio.
4. Re quidem vera ambae quaestiones adumbratae videntur constituere elementa hodiernae catechesis paenitentialis Ecclesiae. Catechesis paenitentialis est simul praeparatio ad Sacramentum Paenitentiae. Oportet nos, in Ecclesia nostrae aetatis, homines praeparemus ad Sacramentum Paenitentiae iuxta catechesim paenitentiae congruenter accommodatam. Pariter prae oculis nobis semper habenda est indoles omnino personalis huius sacramenti, quod nullatenus rationem socialem peccati ac paenitentiae excludit.
Prae oculis etiam habendus est praecipuus eius locus in tota oeconomia salutis eiusque singularis coniunctio cum mysterio paschali Christi et Ecclesiae.
Etenim — statim post suam passionem et mortem, ipso die resurrectionis suae — cum primum invisit Apostolos congregatos in cenaculo, Iesus Christus haec protulit verba: “Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt” (Io. 20, 22-23). Momentum horum verborum huiusque eventus tale est ut iuxta Eucharistiae momentum merito ponatur.
In hac Synodo multum locuti sumus de Sacramento Paenitentiae in Ecclesia temporis post Concilium transacti habentes prae oculis normas quas “Ordo Paenitentiae” continet. Omnium harum vocum proprium erat ut conscii redderemus nos profundissimam quaestionem tractare. Nil aliud enim optamus quam ut faciamus voluntatem Domini nostri, qui nobis transmisit et tradidit peculiari modo hoc sacramentum in bonum Ecclesiae et in hominis salutem. Hoc desiderium patefactum est in omnibus partibus disceptationum et postremo expressum in “propositionibus Synodi”.
Brevitas temporis, quo utimur, non sinit diutius insistere in variis quaestionibus, in coetu synodali tractatis, de paenitentia et reconciliatione, quod pertinet sive ad adspectum doctrinalem sive ad modos eas condicionibus concretis applicandi. De iis autem congruenter agetur in documento, in quod, Deo adiuvante, recipietur magna copia elementorum e Synodo exortorum.
5. Eventus ecclesialis, qui hodie concluditur, peculiari cum cura est praeparatus, quod attinet ad eius grave argumentum. Iis omnibus, qui singulari cum navitate ei interfuerunt, maximas gratias cupio persolvere. Iuvat igitur me delegatos, ad hoc quod pertinet, expressis verbis memorare tres Cardinales Praesides, Carolum Mariam Cardinalem Martini, Relatorem, Archiepiscopum Iosephum Tomko, Secretarium Generalem, Patrem Iosephum Saraiva Martins, Secretarium Specialem cum peritis. Mens se dilatans complectitur etiam Auditores et Auditrices variasque commissiones, consilia, ministros. Omnes operati sunt magna cum diligentia atque plausum et grati animi significationem meruerunt. Ac similem gratiarum significationem reddo iis omnibus qui, in Ecclesia, orationibus suis sustinuerunt laborem et diligentiam Patrum Synodalium. Praeparationis tempore acrior facta est quoque consideratio ipsius Synodi Episcoporum ut talis, modi recti et, quantum fieri potest, plenioris, quo munere suo fungeretur, possibilitatis mutationes et emendationes inducendi in eius procedendi rationem.
Omnia haec problemata exposita sunt a Secretario Generali Synodi in eius relatione introductoria. Aliquid novi etiam attulit relatio Episcopi Xaverii Lozano Barragán, ex qua cognovimus, ratione habita singularum regionum variis in partibus orbis terrarum, in quod appellari potest “exsecutio” facta superioris sessionis Synodi, anno MCMLXXX celebratae, cuius argumentum ad matrimonium atque ad familiam in missione Ecclesiae pertinebat.
Quod ad me attinet, gratias agere cupio praesertim de his omnibus inceptis. Synodus Episcoporum, quam Ecclesia a Concilio Vaticano II quasi hereditate accepit, est revera magnum bonum. Magis in dies hoc nobis persuasum habemus. Omnis sessio nos in hoc iudicio confirmat. His verbis puto me omnium mentes interpretari, sed meam ipsam praesertim cupio edicere.
Synodus Episcoporum est singulariter excellens ostensio collegialitatis episcopalis Ecclesiae — et eius instrumentum peculiari modo efficax. Fortasse hoc instrumentum poterit etiam melius reddi. Collegialis responsabilitas in Synodo fortasse etiam plenius potest significari. Nihilominus oportet animadvertere Synodum in illa forma, in qua nunc est et operatur (hoc anno Domini MCMLXXXIII) maximum prorsus servitium praebere Ecclesiae. Quod quidem servitium est magni momenti, quod attinet ad vitam Ecclesiae, ad eius “autorealizationem”, quam dicunt. Magni momenti est, quod spectat ad pastorale ministerium nostrum, ad ipsum videlicet ministerium collegiale.
Structura Synodi talis est ut nos omnes potius brevi temporis spatio accipiamus imaginem syntheticam simulque gradibus satis distinctam certae alicuius quaestionis (voir) et inde conclusiones deducamus (juger), quae suum momentum habent ad actionem Ecclesiae (agir). Synodus est — ita dici potest — instrumentum humile quidem, at simul sufficienter efficax.
Etsi formali ratione praeponderat indoles consultiva laborum Synodi, tamen non difficulter potest intellegi, qua ratione hae “consultationes” simul habeant magni momenti vim ecclesialem. Itaque etiam maioris ponderis est ut documenta, quae post Synodum eduntur, referant communem mentem coetus ipsius synodalis ac Summi Pontificis, qui ex proprio officio ei praesidet.
Hoc animo cupio dicere hodie vobis singulis simulque universis, Venerabiles et dilectissimi Fratres, quanti aestimem communionem synodalem praeteritarum harum quattuor hebdomadarum. Amor Ecclesiae postulat ut haec Mater nostra melius in dies cognoscatur, quoniam hac via possumus ei servire modo semper efficaciore! Hac ratione experimentum synodale, facultas nempe congrediendi data Episcopis totius orbis terrarum, facultas audiendi tot competentes pronuntiationes mihi est res singulariter pretiosa et gravis. Ob hanc rem profundius in dies comprehendere valeo Ecclesiam, quam nobis omnibus Christus Dominus concredidit, cum eam tradidit Apostolis et Petro. Haec laeta et fraterna experientia, quae habita est intra hanc synodalem communitatem sponte excitat in me cogitationem memorem quorundam Fratrum nostrorum in Episcopatu, qui, etsi voluerant et Apostolica Sedes id efficere studuerat, non potuerunt inter nos adesse. Absentia eorum qui illos hic repraesentarent, prohibuit ne Episcopi Lituaniae, Lettoniae et Laosianae regionis directo participarent hunc tanti momenti eventum Ecclesiae Catholicae. Praeterea Episcopi Cecoslovachiae adfuerunt per unum tantum e duobus designatis, qui ipsos repraesentarent. Qua de causa hic coetus synodalis privatus est declarationibus, quas hi Fratres proferre potuissent circa verum statum rei pastoralis in regionibus suis.
6. Communitas synodalis in se semper continet aliquid illius primae Congressionis Apostolorum circum Matrem Christi, qui exspectabant adventum Spiritus Sancti, die Pentecostes descensuri.
Utinam etiam nostra communitas synodalis, convocata veluti circa “reconciliationem et paenitentiam” et signata sollemni ritu canonizationis Leopoldi Mandi, praeclari ministri confessionis, praeparet Ecclesiam, per intercessionem Matris Christi, ut Spiritum Sanctum accipiat: Spiritum conversionis — et Spiritum pacis.
Sicut Apostoli in cenaculo, sic etiam nos congregamur in fervida oratione cum Matre Christi et Matre Ecclesiae. Sentimus magnam necessitatem eius intercessionis quoad has quaestiones altissimas in campo conscientiarum humanarum ac simul quoad quaestiones, quae futuram vitam totius familiae humanae gravant tamquam acerbum onus temporum nostrorum.
Solum in Ecclesia Christi, per intercessionem eius Matris, hoc onus fieri potest “suave ac leve”. Potest umeris hominum imponi tamquam pondus salutis ac signum spei.
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana