Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
PATRIS CARDINALIBUS SACRI COLLEGII OCCASIONE
OBLATA CONCILII PRO CANONIZATIONE BEATORUM

Die XXVIII mensis Aprilis, anno Domini MCMXCII

 

Paschales iam inter consolationes aliud Nobis hodie praebetur animi solacium mentique Nostrae additur aliud gaudium, ex hoc videlicet sollemni ritu quo de duobus constituitur Caelitibus Beatis inter Sanctos Ecclesiae Dei adnumerandis. Resuscitati enim Redemptoris testimonium ac perenne ipsius Evangelium per saeculorum decursum novos usque excitat viros et mulieres praestantes, a quibus non solum nuntius Iesu Nazareni salutifer penitus percipitur in actumque cotidianum plane deducitur sed exemplum quoque vitae ac morum Domini ita suscipitur et vivendi norma redditur ut Ecclesia Mater eosdem non dubitet per publicam suam celebrationem universae ecclesiali communitati velut specimen ostentare fidei vivae solidaeque actionis christianae.

Vester praeterea hic consessus consensusque hodie valde Nos exhilarat, cum constet pluribus sane indiciis: quo animi studio et qua officiorum vestrorum conscientia cupiatis graviora haec Ecclesiae pertractare negotia, quae nempe in extremis nostris sententiis ac iudiciis versantur de religiosorum duorum sodalium canonizatione, quorum Processus canonici adhuc peracti monent, quin immo persuadent omnino, ut ad altissimum provehantur quam primum altarium honorem. Alter ad Societatem Iesu vivens pertinuit Claudius La Colombière, alter vero ad Ordinem Recollectorum Sancti Augustini Ezechiel Moreno y Diaz Episcopus dein Pastopolitanus in Columbia. Eorum cum pridem summarium operum vitae virtutum recepissetis, iam sententias rogati libere riteque respondistis de illorum dignitate reique ipsius opportunitate.

Preces itaque liturgicae hodie Nostrae ac postrema Oratio pro Ecclesia eo nimirum spectant ut deliberationes hae nostrae caelitus plurimum prosperentur utque tanta Ecclesiae Matris prudentia hac in re salubres sanctitatis fructus pariat inter christifideles totius orbis, qui utrumque hunc intercessorem novum coram Deo pariterque spectatum Iesu Christi imitatorem deprecantes etiam nostris temporibus discant sapienter et constanter maiores inter difficultates exsequi memorabilia illa praecepta Christi passuri et resurrecturi: “Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Io. 13, 34) ... “Exemplum enim dedi vobis ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis” (Ibid. 13, 14).

Il Santo Padre guida poi la preghiera per la Chiesa che si conclude con il canto del “Pater noster”. Giovanni Paolo II imparte infine la Benedizione Apostolica ai presenti. Subito dopo, il Maestro delle Celebrazioni Liturgiche Pontificie invita i Protonotari Apostolici presenti a redigere lo strumento pubblico “ad perpetuam rei memoriam”.

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana