Index   Back Top Print

[ LA  - PL ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS VENERABILI FRATRI NOSTRO
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS

 

Mirabilem ob praestantiam conspicuum obtinere locum sacras Italiae inter aedes Assisiense templum omnes sat sciunt, in quo memoria conditur ac sancti Francisci exuviae pientissime servantur, quodque ipsi Decessores Nostri insigniter coluerunt. Gravibus motibus terrae regio quae circa reperitur nuper concussa est, ut delubri illius partes prosternerentur utque artificia quaedam et summi ponderis imagines laederentur. Hos propter tristes eventus, qui multas quoque affecit urbes pagosque, opinione omnium maiorem universi ceperunt dolorem.

At compluribus sollicite opem ferentibus Basilica Superior feliciter divino cultui restituitur, novo imposito altari. Placet profecto sollertiam actuositatemque extollere tum Franciscalium Fratrum, tum ipsorum fautorum renovationis, qui collatis viribus operam studiose dederunt ut locus ille antiquo frueretur splendore et insigne monumentum pristino luceret fulgore.

Has igitur propter rationes, laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate die XXVIII mensis Novembris, dominica prima occurrente Adventus, novum Basilicae Superioris altare iri consecratum cultumque ibidem instauratum. Itaque ut ea res magnificentius peragatur, mittere statuimus Legatum qui partes Nostras tueatur Nostramque simul mentem significet.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui fraterna Nostra pro necessitudine perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te LEGATUM PONTIFICIUM renuntiamus ad altare illud quod supra diximus consecrandum, qui sacris quoque praesidebis, aditu Basilicae fidelibus iterum patente. Praefulgente iam Magno Iubilaeo, exoptamus ut extollatur non modo venusta haec aedes, verum et pietas ipsa fidelium, sancto eodem Francisco viam demonstrante, roboretur. Bona Nostra ideo verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate Benedictionem Apostolicam universis impertias largiter velimus, quae sit supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana