Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAGASAKIENSIS*

IN IAPONIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
 CUIUS METROPOLITANA SEDES ERIT
ARCHIDIOECESIS NAGASAKIENSIS.

 

Qui cotidie moerore afficimur eo quod Ecclesia sancta nonnullis in nationibus ab hostibus christianae religionis vexatur, magnae tamen Nobis est laetitiae prospera eiusdem apud alias condicio, quippe quae, divino numine afflante, et progrediatur, et amplificetur, et ingentibus aucta incrementis, populis fiat causa salutis. Quod considerantes singulari modo in Iaponia factum esse, censuerunt venerabiles Fratres Nostri S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi bonum esse ac magnae spei consilium, si in eadem regione nova conderetur provincia ecclesiastica. Hanc ob rem, Nos, quibus grex dominicus creditus est universus, haec omnia probantes, eorumque consensum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, postquam venerabilem Fratrem Maximilianum de Furstenberg, Archiepiscopum titulo Paltenum eundemque Apostolicum in Iaponia Internuntium, sententiam rogavimus, de Nostra summa auctoritate sequentia statuimus. Dioeceses Nagasakiensem, Fukuokaënsem atque Kagoshimaensem a iurisdictione metropolitanae archidioecesis Tokiensis eximimus ex iisque novam provinciam ecclesiasticam condimus, Nagasakiensem cognominandam, cuius circumscriptionis Ecclesia princeps erit Nagasakiensis ipsa, quam ad gradum archidioecesis metropolitanae evehimus; ceterae vero, Fukuokaensis videlicet atque Kagoshimaensis, ei subiectae erunt tamquam suffraganeae. Ea autem iura, honores, potestates, privilegia, quae ad normam iuris metropolitanis Sedibus dantur, etiam huic eiusque Praesuli facimus. Poterit ergo hic in sacris caerimoniis, intra fines tamen provinciae, et Crucem ante se ferre, et pallio uti, dummodo illud in sacro Consistorio impetraverit. Venerabilem autem Fratrem Paulum Aijro Yamaguchi, habemus Episcopum Nagasakiensem, primum Archiepiscopum Metropolitam eiusdem Ecclesiae creamus ac renuntiamus, factis scilicet iuribus tam egregiae dignitatis, impositis oneribus. Qui ut sapienter dioecesim gubernavit, ita spes est, sapientissime archidioecesim reget. Ceterum volumus ut venerabilis Frater Apostolicns Internuntius in Iaponia has Litteras Nostras exsequi curet, vel quem ipse delegaverit, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum, factis ad id necessariis potestatibus. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari iubebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Has vero Litteras nune et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum effieacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive inseiens contra egerit ae Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 58.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 799-800.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana