IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
« SALUTIFEROS CRUCIATUS »*
REGULA ET CONSTITUTIONES
CONGREGATIONIS CLERICORUM EXCALCEATORUM
SANCTISSIMAE CRUCIS
ET PASSIONIS DOMINI NOSTRI
IESU CHRISTI ADPROBANTUR.
Ad pepetuam rei memoriam. — Salutiferos cruciatus Christi Servatoris ut pie meditarentur eorumque recordatione populos ad eluenda admissa et ad virtutis viam sequendam adigerent, atque etiam ut ethnicos ad veritatem traducerent, quae divinitus nobis affulsit, Sanctus Paulus a Cruce, Iesu tormentis obnoxii sectator eximius, Congregationem Clericorum excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi provido consilio instituit; quos, additicii voti sponsione obligatos, iussit studium promovere, quo dolorum perpessio, quos humani generis Redemptor nostra pertulit causa, peculiari ratione recolitur. Hac vero e religiosa Sodalitate, laetis aucta incrementis, utilitates sunt in Ecclesiam profectae nec paucae nec leves; estque commemorandum summa eidem Familiae accrevisse ornamenta eo quod nonnullis ex ea Sanctorum Caelitum decreti essent honores. Quam, ut praestituta sibi munera recte obiret atque frugifere, idem auctor et magister legibus a se, non sine divini Numinis affiatu, perscriptis, obstrinxit, I quas Benedictus Pp. XIV, Decessor Noster rec. mem., anno MDCCXXXXI et, cum essent, ut res postulabat, in aptiorem formam redactae, anno MDCCXXXXVI sollemni modo probavit, atque, iterum postea auctas et emendatas, Clemens Pp. XIV, Decessor Noster, ratas habens Apostolica firmavit auctoritate. Legifer vero Pater, paulo antequam ex hac vita ad sempiternam excederet lucem, Regulas illas et Constitutiones denuo diligenter excussit et recognovit, quas, rite expensas, Pius Pp. VI, item Decessor Noster, anno MDCCLXXV comprobavit. Postquam vero Codex luris Canonici editus est, Sodalitas, quam diximus, easdem leges, scilicet vitae suae instituendae normas, ad Codicis illius rationem accommodavit; quae, sic aptatae ac praeter hoc nonnihil immutatae, anno MDCCCCXXVIII et MDCCCCXXX approbatione Sacri Consilii Religiosorum Sodalium negotiis praepositi sunt communitae. Eiusdem vero ti religiosae Familiae praesidum concilium, anno MDCCCCLII coactum, necessarium ducens efficere, ut eiusmodi leges cum iis, quae nostra aetas ef postularet, congruerent, Consilium iussit institui, cuius esset secundum optata et praeceptiones Sedis Apostolicae, hac de re non semel significata, Regulas et Constitutiones ad horum temporum rationem conformare. Qui delecti viri eo simul mentes intenderunt, ut ea, quae iisdem in legibus essent primaria et quasi fundamentum, quae indolem Sodalitatis propriam declararent vel necessario consequerentur, ac demum ea, quae a Legifero Patre tradita essent et ab Ecclesia impense propugnata, non solum servarentur integra atque stabilia, sed etiam, novo addito vigore, redderentur efficaciora ac studiosius proveherentur. Quae autem inducta sunt, maxime pertinent ad constitutionem Sodalitatis ad iuris rationem quod attinet, ad eius regimen, ad iuvenum religiosorum institutionem. Exemplum igitur huiusmodi legum, ex parte immutatarum, sedulo et alacri opere perfectum, Sacro Consilio Religiosis Sodalibus moderandis propositum est, quod rite de eo cognovit. Cum igitur dilectus filius Malcolmus a Maria, Praepositus Generalis Congregationis Clericorum excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi, submisse Nos rogasset, ut Regulas et Constitutiones, ad horum temporum necessitates, uti diximus, compositas, Nostra probaremus auctoritate, Nos, propensam voluntatem in religiosam Familiam istam patefacere volentes, precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare; atque fore confidimus, ut, nova quadam acti impulsione, ad sua obeunda instituta Regnumque Dei quoquoversus propagandum Sodales iidem excitentur. Quae cum ita sint, Nos, e Sacrae Congregationis negotiis Religiosorum Sodalium praepositae consulto, omnibus attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Regulas et Constitutiones Congregationis Clericorum excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri lesu Christi ad huius aetatis rationem accommodatas et a Sacro Consilio, quod diximus, recognitas, approbamus et con firmamus iisque Apostolicae sanctionis robur adicimus, dummodo conveniant cum exemplo, quod in Tabulario Sacrae eiusdem Congregationis Religiosis praepositae asservatur, et cuius prima verba sunt « Haec Congregatio eundem finem habet », extrema vero « ut ordo vos custodiat. Sic fiat. Amen ». lisce simul Litteris et auctoritate Nostra abrogamus et abrogata esse declaramus ea omnia, quae iisdem Regulis et Constitutionibus, sic per Nos probatis, non continentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, mine et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii, in festo Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
* AAS vol. LI, 1959, p. 634-636.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana