LITTERAE ENCYCLICAE
AETERNA DEI SAPIENTIA
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
DE S. LEONE I MAGNO
AB EIUS OBITU ANNO MD EXEUNTE (1)
Aeterna Dei sapientia, quae «attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter» (Sap 8,1), singulari quodam splendore lucis in animo Sancti Leonis I Pontificis Maximi suam ipsius imaginem videtur impressisse. Hic enim Pontifex, quem Decessor Noster fel. rec. Pius XII «ex magnis maximum» iure optimo appellavit, (2) non minus intrepida animi firmitudine quam benignitate parentis amplissime se ornatum praebuit.
Hanc ob causam, a summo providentique Deo ad Petrianam Cathedram evecti, quam S. Leo Magnus et regiminis prudentia, et ubertate copiaque doctrinae, et animi excelsitate, et caritate inexhausta illustravit, Nostras esse partes arbitramur, Venerabiles Fratres, ab eius exitu quinto decimo revoluto saeculo, eius virtutes et merita immortalia in suo collocare lumine; quippe quod cum ad communem omnium animorum utilitatem tum ad catholicae fidei laudem et incrementum non parum conferre posse confidamus. Siquidem huius amplitudo et dignitas Pontificis excellens non in primis vere ea contineri animi fortitudine putanda est, quam tunc ostendit cum exutus armis, Summi Sacerdotis maiestate indutus, anno quadringentesimo quinquagesimo secundo, Attilae, truculento Hunnorum regi, ad flumen Mincium se obiecit interritum, eique persuasit, ut se trans Danuvium reciperet. Nam hoc cum praestitit, nobile quidem facinus cumque Romani Pontificatus pacificatoria legatione certe consentaneum fecit; sed tunc re ipsa nonnisi specimen edidisse dicendus est actionis vitae apprime mirabilis, quam, dum eius spiravit anima, in religiosas socialesque utilitates, non unius modo Romanae civitatis et Italicae gentis, sed universae etiam Ecclesiae impendit.
In cuius vitae actionem hanc divinorum Librorum sententiam: «lustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem» (Pro 4,18) apte cadere quivis opinabitur, si in tres proprias praecipuasque S. Leonis notas animum intenderit: si virum nempe singulari officio in Apostolicam Sedem, si Summum Christi in terris Vicarium, si catholicae Ecclesiae Doctorem suspexerit.
Porro Leo, quem Liber Pontificalis fuisse «natione tuscum ex patre Quintiano» testatur, (3) sub exitum saeculi quarti in hanc lucem est susceptus. Romae vero cum a teneriore aetate vixisset, Urbem propterea patriam suam non immerito nominavit; (4) ubi florente adhuc adulescentia Romano clero aggregatus, ad diaconorum pervasit ordinem. Eo deinde temporis spatio, quod inter annum quadringentesimum tricesimum et annum quadringentesimum tricesimum nonum interest, Xysto III operam navans egregiam, in ecclesiasticorum negotiorum eventum non parum vertit. Omnes illi amicitiae necessitudines fuerunt sive cum S. Prospero Aquitanorum Episcopo, sive cum Cassiano, Massiliensis illius conditore monachorum domus a S. Victore nomen consecutae; cui auctor fuit operis De incarnatione Dominis (5) adversus Nestorianorum sectam scribendi. Vicissim Cassianus «Ecclesiae ac divini ministerii decus» Leonem praedicavit; (6)quam nimirum laudationem esse prope singularem facile quisque dabit, si in merum diaconum eam esse collatam cum animo suo cogitaverit. Cum autem in Gallia S. Leo versaretur, quo a Summo Pontifice, aulica domo Ravennatensi hortante, missus fuerat, ut dimicationem Aetium patricium inter et Albinum praefectum componeret, Xystus III naturae concessit. Tunc Romana Ecclesia vicariam Christi in terris potestatem digniori nemini permitti posse putavit, quam Leoni diacono quem pariter rerum divinarum peritissimum agnoverat, atque ad publica consilia ac negotia prudentissimum. Itaque die vicesimo nono mensis Septembris anno quadringentesimo quadragesimo consecratus Episcopus, in Summum Pontificatum venit, quem, ut in christiana antiquitate, tam diu gessit quam pauci, gessit ita certe ut inter praeclarissimos eum haberi oporteat. Cum mortalitatem Novembri mense anno quadringentesimo sexagesimo primo explevisset, exanimatum eius corpus sub Templi Vaticani pronao compositum est; quod deinde anno sescentesimo octogesimo octavo, S. Sergii I Pont. Max. iussu, «in arcem Petri» translatum est, post vero novam aedificatam basilicam, in aram eius nomini sacram conditum.
Nunc autem, si quis eius eminentiora vitae quasi a Nobis adumbrari velit, facere non possumus quin lingua nuncupemus Ecclesiam Christi raro tales de suis inimicis egisse triumphos, quales Leone Magno Pontifice Maximo egit, qui medio saeculo quinto in christiana re publica non secus micat atque illustris et perlucida stella. Quod, qui in provincia praesertim catholicae fidei docendae sit attentus, verissime affirmari nullo modo infitiabitur; in qua profecto eius nomen ad S. Augustini Hipponensis et S. Cyrilli Alexandrini ascribi aequum est. Quandoquidem si S. Augustinus, ut inter omnes constat, contra Pelagianam haeresim asseveraverat divinam gratiam esse ad recte vivendum, ad aeternamque adipiscendam salutem omnino necessariam, atque si S. Cyrillus et Christum Iesum esse Deum et Mariam Virginem esse re ipsa Dei Matrem contra falsam Nestorii opinionem defenderat, tum S. Leo ab ambobus hisce pereruditis viris, Orientalis et Occidentalis Ecclesiae veluti luminibus clarissimis, doctrina quasi ex hereditate capta, inter aequales suos harum veritatum, quae catholicae fidei sunt capita, propugnator fuit longe acerrimus. Atque quemadmodum in Ecclesia universa divinae gratiae doctor S. Augustinus celebratur, et Verbi incarnationis S. Cyrillus, ita S. Leo unitatis Ecclesiae doctor communi omnium consensione existimatur.
Satis enim est veloci oculo in mirificam diuturnamque industriam intueri, quam S. Leo in pastoris officiis scriptorisque retinendis posuit, ut eum non tantum ad integritatem doctrinae quod spectat, verum etiam ad morum disciplinam, vindicem fuisse defensoremque unitatis Ecclesiae cuique sit persuasum. Quodsi quis ad sacrorum rituum compositionem referat mentem, is facile in animum induxerit a pio sanctoque hoc Pontifice divini cultus unitati esse idonee consultum, nonnullis e praecipuis precationibus aut a se scriptis aut ab aliis, ipsum imitatis, compositis, quas volumen complectitur, quod Sacramentarii Leoniani (7) nomine circumfertur.
Atque ante omnia animadvertendum est, S. Leonem, cum controversiae opportune graviterque affuisset, quae in eo versabatur utrum in Christo Iesu, praeter divinam, humana inesset natura, illud assecutum esse, ut vera de Verbi Dei incarnatione doctrina magnifice superaret; quod sane ad omnis posteritatis memoriam insigne fuit. Idque in primis ex illa colligitur Epistula ad Flavianum, Episcopum Constantinopolitanum, qua S. Leo singulari sententiarum planitate et verbis propriis usus, convenienterque cum praeceptis primum prophetarum, deinde Evangelii, tum scriptorum apostolicorum, postremo «Symboli fidei», dogma incarnationis Filii Dei exponit. (8) Ex qua Epistula afferre significantia haec verba iuvat: «Salva igitur proprietate utriusque naturae et substantiae, et in unam coéunte personam, suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostrae debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Iesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris». (9)
Sed hoc satis non habuit. Post enim Epistulam ad Flavianum missam, qua plenius in medio posuerat «quid catholica Ecclesia universaliter de sacramento Dominicae incarnationis crederet et doceret», (10) S. Leo Concilium Ephesinum anno quadringentesimo quadragesimo nono coactum damnavit, in quo qui affuerant contra legem perque vim nihil inexpertum reliquerant, ut «multum imprudentis et nimis imperiti» Eutychis (11) vana dogmata praevalerent, in Christo unam naturam, divinam videlicet, inesse offirmate statuentis. Iure igitur optimo Summus Pontifex Concilio eiusmodi «latrocinii» (12) notam inussit, utpote quod, iussis Apostolicae Sedis violatis, omnibus viribus atque opibus sibi sumpsisset tantum et arrogavisset, ut hinc «infringeret catholicam fidem», (13) hinc «exsecrabilem haeresim roboraret». (14)
In primis vero S. Leo ob Concilium illud Chalcedonense, anno quadringentesimo quinquagesimo primo habitum, laudibus laudatur, quod, licet Marcianus imperator urgeret, Pontifex Maximus eo dumtaxat pacto passus est cogi, si sui legati eidem praesiderent. (15) Quod Concilium, Venerabiles Fratres, quamvis in maximos Ecclesiae catholicae annales referre opus sit, eius tamen commemoratio minutior Nobis supersedenda hoc loco videtur, propterea quod de hoc magni nominis consessu, in quo scilicet decretum est sollemniter in Verbo Dei incarnato duas inesse naturas, et Romani Pontificis primatus in docendo agnitus est, ab eius convocatione decimo quinto exacto saeculo, Decessor Noster imm. mem. Pius XII ad catholicas totius orbis terrarum gentes gravissimas Litteras Encyclicas dedit. (16)
Neque minus dilucide S. Leonis patuit de unitate et pace Ecclesiae sollicitudo, cum acta Concilii eiusdem habere rata cunctatus est; quoniam, cum hoc neque in eius neglegentia neque in causa alicuius confirmandae veritatis poni queat, idcirco opinandum est – idque verum esse non obscure ipse declarat – eum cunctando voluisse refragari canoni XXVIII, quo Concilii patres, sive recusationem legatorum Romani Pontificis posteriorem ducentes, sive Byzantii imperatoris aucupantes gratiam, Constantinopolitanam Sedem apud omnes orientis Ecclesias priores partes habere concesserant. Quod S. Leoni non modo iura praecipua videbatur imminuere ceterarum Ecclesiarum, vel vetustiorum et clariorum, quae Concilii Nicaeni patres probaverant, verum etiam de ipsius Apostolicae Sedis auctoritate quidquam detrahere. Quam intentatam iniuriam S. Leo magis quam e canonis XXVIII verbis, ex eorum consiliis, qui canonem exaraverant, co.nsiderate collegerat; quemadmodum binae epistulae planum faciunt, quarum altera ei a Concilii Episcopis est reddita, (17) altera ab eo ad imperatorem est missa; in qua, Concilii patrum argumenta labefacturus, haec scribendo monet: «Alia tamen ratio est rerum saecularium, alia divinarum; nec praeter illam petram, quam Dominus in fundamento posuit (Mt 16,18), stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit». (18) Atque illud tot christianarum ex oriente Ecclesiarum, ad memoriam insignium, ab Apostolica Sede discidium, posteriore tempore natum, certo est documento, quam vere, ut ex allata cogitur sententia, tunc S. Leo fore provideret et praesentiret, ut christianorum illorum veluti consortio, pro dolor, exscinderetur in partes plures.
Aliquid tamen abesse opinaremur ab his enumerandis curarum speciminibus, quas ad catholicae Ecclesiae defendendam unitatem nullo non tempore S. Leo adhibuit, nisi saltem in transitu commemoraremus, eum tum in controversiam de die celebrandi Paschatis se interposuisse, tum vero prospexisse diligentissime, ut quae Apostolicae Sedi cum christianis principibus intercederent rationes publicae, eae ad mutuam observantiam, fiduciam, benignitatem spectarent. Cum enim nihil ei esset propius quam ut Ecclesiam videret tranquillarn, auctor saepenumero iisdem fuit principibus, ut cum Episcopis consiliis ac viribus collatis «pro concordia catholicae unitatis» (19) ita niterentur, ut a summo Deo «praeter regiam coronam, etiam sacerdotalem palmam» (20) promererentur.
Verumtamen S. Leo, praeterquam quod Christi gregis pervigil pastor germanaeque fidei magnanimus fuit assertor, praeterea ut Ecclesiae doctor extollendus est laudibus, hoc est earum insignis divinarum veritatum interpres et propugnator, quas nullus Romanus Pontifex non servat atque declarat. Quod verbis etiam confirmatur Decessoris Nostri fel. rec. Benedicti XIV, qui in Constitutione apostolica Militantis Ecclesiae, die duodecimo mensis Octobris anno millesimo septingentesimo quinquagesimo quarto data, qua S. Leonem ad numerum ascribit Doctorum Ecclesiae, haec in summa eius ponit laude: «Ob excellentem virtutem, doctrinam et in cura pastorali vigilantissimum studium, a maioribus Magnum cognomento meruit appellari. Cuius quidem doctrinae excellentia, sive in altioribus fidei nostrae mysteriis explicandis, et contra insurgentes errores vindicandis, sive in tradendis disciplinae regulis et morum praeceptis, cum singulari sacerdotalis eloquii gravitate et ubertate, adeo elucescit, ac etiam tot hominum laudibus cumulata, tantoque Conciliorum, Patrum scriptorumque ecclesiasticorum studio et consensu celebrata dignoscitur, ut sapientissimus pontifex nulli ferme sanctorum doctorum, qui in Ecclesia floruerunt, aut fama aut existimatione posthabendus esse videatur». (21)
Doctoris vero nomen S. Leoni potissimum ascivisse videntur ab eo editi sive Sermones sive Epistulae, quorum ad posteritatem haud exiguus pervenit numerus. Sermonum libri varias complectuntur res, quarum tamen pleraeque omnes ad christianorum dies festos revertuntur. Quibus scriptis, potius quam interpretem, qui aliquem Librum divinum enucleate exponat, vel theologum, qui pervestigationem de divina quadam veritate navet, se religiosum, nitidum copiosumque praestat christianorum mysteriorum explicatorem, ad fidem Conciliorum, Patrum ac maxime Decessorum suorum Pontificum. Is quidem orationis eo genere utitur, simplici, gravi, florenti, in probando subtili, quae optimae. dicendi artis species et forma censeri sine ulla dubitatione potest. Attamen veritatis declarandae subtilitatem numquam dicendi substernit concinnitati; numquam vel loquitur vel scribit, ut sibi audientium adiungat admirationem, sed ut mentes eorum illustret, eorumque incitet animos ad eiusmodi ducendae vitae rationem, quae cum veritatibus congruat, quas profiteantur.
Ex Epistulis autem, quas pro pastorali munere suo ad Episcopos, ad rerum publicarum principes, ad sacerdotes, ad diaconos, ad monachos postremo universalis Ecclesiae misit, S. Leo se nulli non ostendit rerum gerendarum multo peritissimum, animo nempe indutum perspicaci et in usu rerum prudenti quam qui maxime, paratissimo ad agendum, in captis considerate consiliis constanti, ad patriam indulgentiam facili, ea denique incenso caritate, quam S. Paulus christifidelibus omnibus veluti «excellentiorem viam» (1 Cor 12,31) demonstrat. Ecquis enim non fateatur eos iustitiae sensus cum misericordiae sensibus coniunctos, eam fortitudinis voluntatem cum clementiae voluntate copulatam, quibus eius imbueretur animus, ex hac ipsa oriri caritate, quam Christus Iesus a beato Petro Apostolo voluit sibi sponderi, antequam suos agnos suasque oves eidem traderet pascendas et regendas? (cf. Gv 21,15-17). Re quidem vera is nullo non tempore est nisus, ut se qui intueretur, tamquam exemplar aliquod Christi, Pastoris boni, intueretur. Quod praesertim ex eo cogitur loco, qui sequitur: «Circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae. Et quia ‹universae viae Domini, misericordia et veritas›, cogimur secundum Sedis Apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quorum utique non una mensura est, quaedam credamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda». (22) Omninoque iuxta Sermones et Epistulae perspicuo sunt argumento, quid S. Leo cogitaverit et senserit, quid dixerit et effecerit, ut quod e re esset catholicae Ecclesiae, id quaereret enixe, idemque in veritate, in concordia, in pace constaret.
Venerabiles Fratres, die indicendi Oecumenicum Concilium Vaticanum II appetente, quando nimirum sacrorum Episcopi Romano Pontifici circumfusi cum eoque mirifice coniuncti, catholicae unitatis speciem universis terrarum gentibus dabunt, rem Nobis videmur facturi et ad homines docendos et ad solandos idoneam, si firmas eas gravissimasque opiniones, quas mente S. Leo de Ecclesiae unitate comprehenderit, summatim tamen, commemoraverimus. Quod simul sapientissimi Pontificis memoriae honorificum esse censemus, simul, praeclarissimo instante eventu, christifidelium animis admodum salutare.
Atque initio docet S. Leo Ecclesiam esse unam oportere, quod Christus Iesus, eiusdem Sponsus, est profecto unus. «Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo patitur errore vitiari; ut per totum mundum una nobis sit unius castae communionis integritas». (23) Hanc vero Ecclesiae notabilem unitatem initium a nativitate divini Verbi incarnati ducere S. Leo in opinione est; quemadmodum haec eius declarant verba: «Generatio enim Christi origo est populi christiani, et natalis Capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocatorum ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti, universa tamen summa fidelium, fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscitati, in ascensione ad dexteram Patris collocati, ita cum ipso sunt in hac nativitate congeniti». (24) Cuius arcani ortus «Corporis Ecclesiae» (Col 1,18) particeps praecipua Maria fuit, quod eius virginitati Spiritus Sanctus fecunditatem dedit. Etenim S. Leo Mariam ut «Virginem et ancillam Domini et matrem», (25) ut «Genitricem Dei», (26) ut virginem perpetuam (27) collaudat.
Praeterea Baptismatis Sacramentum – ut probe affirmat S. Leo – hominem quemlibet, sacro aspersum fonte, non modo Christi ipsius membrum efficit, sed consortem etiam regiae illius dignitatis et sacerdotii: «Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes». (28) Deinde, quos Sacramentum Confirmationis, a S. Leone «sanctificatio chrismatum» nuncupatum, (29) corroboravit, atque Christo Iesu, Corporis Ecclesiae Capiti, assimulavit, eos sane Eucharistiae sacramentum perficit. «Non enim – de S. Leonis sententia – aliud agit participatio Corporis et Sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus; et in quo commortui, et consepulti, et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus». (30)
At illud perspectum habeatur necesse est, non esse christifidelium cum divino Redemptore omnium Capite perfectam illam coniunctionem, qua videlicet iidem cum Ipso unum vivens et adspectabile corpus efficiunt, nisi pariter iisdem animi virtutibus, religiosorumque communicatione rituum et Sacramentorum alii cum aliis cohaereant, pariter omnes eandem fidem servent ac profiteantur. Nam, pro S. Leonis opinione: «Magnum praesidium est fides integra, fides vera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest: quia nisi una est, fides non est». (31) Ut vero fidei servetur unitas, postulat sane necessitas, ut divinarum veritatum magistri, Episcopos dicimus, inter se una et mente et voce consentiant, iidemque suam ad Romani Pontificis sententiam ascribant; siquidem: «connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis: quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret». (32)
De sententia igitur S. Leonis, cuiusvis unitatis sub oculos positae, qua catholica coagmentatur Ecclesia, caput et columen est Romanae Sedis Episcopus, ut et Petri est successor et Christi in terris Vicarius. Quae S. Leonis opinio certe et evangelicis documentis et catholica disciplina nititur, antiquitus tradita; ut ex verbis planissime efficitur, quae sequuntur: «De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis, cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit». (33) Cumque vinculum indissolubile inter Petri et aliorum Apostolorum ius potestatis a Deo iniectum maxime ad catholicam unitatem pertinere existimet, hac in veritate declaranda haeret, hisce usurpatis verbis: «Transivit quidem etiam in alios apostolos ius potestatis istius» (hoc est, ligandi atque solvendi) «et ad omnes Ecclesiae principes decreti huius constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur». (34)
Ad haec, sanctissimum hunc Pontificem haudquaquam fugit esse aspectabili Ecclesiae unitati statutum praesidium maxime necessarium: summam videlicet eandemque nulli errori obnoxiam docendi potestatem, a Christo Iesu ipsi Petro Apostolorum principi eiusque successoribus traditam. Haec enim non dissimulanter prae se fert: «Specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur». (35)
Quod autem S. Leo tam dilucide tamque asseveranter de Apostolo Petro pronuntiat, id ipsum de se pronuntiare non dubitat: non quod quidem ad vulgi honores spectet, sed quod illud sibi habet persuasissimum, sese esse, perinde ac principem Apostolorum, Iesu Christi Vicarium: ut ex hoc colligitur sermonum ab eo habitorum loco: «Non est itaque nobis praesumptuosa festivitas qua suscepti sacerdotii diem divini muneris memores honoramus; quandoquidem pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quae recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur». (36) Quibus verbis tantum abest ab eo ut opinetur S. Petrum alienum Christi Ecclesiae adhuc administrandae, ut re ipsa dum assiduitate fidit divini Conditoris Ecclesiae, interea tutela fidat Petri Apostoli, cuius se heredem declarat et successorem, cuiusque auctoritatis «vice fungitur». (37) Itaque generalis muneris sui fructus potius Petri Apostoli meritis assignat, quam suae ipsius arrogat et vindicat industriae. Quod, ut aliae, haec etiam eius aperte ostendit sententia: «Si quid itaque a nobis recte agitur, recteque discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, eius in sede sua vivit potestas et excellit auctoritas». (38) Atque haec S. Leonis doctrina nullo modo est habenda inaudita. Nam ex Decessorum suorum S. Innocentii I (39) et S. Bonifacii I (40) sententia, congruenterque illis Evangeliorum locis, quos non semel interpretatus est (Mt 16,1718; Lc 22,31-32; Io 21,15-17), pro certo hoc habet, sibi a Christo summum munus atque officium obvenisse pastoris. Ait enim: «Curam quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus». (41)
Quid igitur mirum, si Apostolorum Principis laudes cum Romae laudibus S. Leo coniungere atque copulare solet? Etenim de Apostolis Petro et Paulo oratione instituta, his Urbem appellat vocibus: «Isti enim sunt viri per quos tibi Evangelium Christi, Roma, resplenduit … Isti sunt qui te ad hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis ius imperii tui terra marique protuleris, minus tamen est quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subiecit». (42) Quos vero admonuit, quibus amplissimis verbis sanctus Paulus Romanorum illius temporis christianorum fidem praedicavisset, sollertissimus Pontifex, paterna hac usus incitatione, eosdem cohortatur, ut suam ipsi integram, nullis contactam vitiis servent fidem: «Vos ergo, dilecti Deo et apostolico testimonio comprobati, quibus beatus apostolus Paulus, doctor gentium, dicit: ‹Quoniam fides vestra annuntiatur in universo mundo› custodite in vobis quod tantum praedicatorem agnoscitis sensisse de vobis. Nemo vestrum efficiatur huius laudis alienus, ut quos per tot saecula docente Spiritu Sancto haeresis nulla violavit, ne Eutychianae quidem impietatis possint maculare contagia». (43)
Admodum insignis opera, quam in Romanae Ecclesiae propugnanda auctoritate S. Leo collocaverat, ad irritum nequaquam cecidit; quamdoquidem eius praecipue ob dignitatem factum est, ut «arcem apostolicae petrae» venerarentur extollerentque laudibus non solum Episcopi Occidentis provinciis praepositi, qui Conciliis Romae habitis interfuerant, verum etiam amplius quingenti Orientis Antistites, qui Chalcedonem convenerant, (44) ipsique Constantinopolitani imperatores. (45) Quin et illud accedit quod, anno quadringentesimo quadragesimo nono, antequam nempe tantus ille Chalcedonensis conventus cogeretur, Theodoretus Cyrensis Episcopus, illustre quod sequitur praeconium Romano Episcopo eiusque gregi perbeato detulerat. «Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis siquidem praerogativis ornatur sedes vestra. Etenim alias urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, vel habitatorum frequentia …; vestrae vero bonorum affluentiam, bonorum largitor dedit. Illa enim omnium maxima et clarissima, quae et orbi terrarum praesidet, et incolarum multitudine redundat … Habet praeterea communium patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulcra, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est, et radios quaquaversum diffudit; sed in Occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt; hic bonorum vestrorum est apex. At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit». (46)
Neque vero eximiae laudes, quibus Orientalium Ecclesiarum procuratores Leonem ornaverant, eidem vita functo tribui sunt desitae. Nam liber, qui de sacris Byzantiorum ritibus est, quique diem duodevicesimum mensis Februarii S. Leonis honoribus consecrat, eum verissime praedicat: «sanae fidei ducem, pietate praestantem ac dignitate augusta doctorem, orbis terrarum sidus, christianorum decus ac lumen, Sancti Spiritus lyram». (47) Cum qua praedicatione praedicatio plane concinit Menologii Gelasiani, in quo haec leguntur: «Admirabilis iste pater noster Leo ob multas virtutes suas et continentiam atque puritatem, episcopus magnae Romae ordinatus, multa quidem alia virtutibus suis digne gessit; sed praecipue in iis, quae ad rectam fidem pertinent, refulsit». (48)
Haec, Venerabiles Fratres, Nobis placuit in omnium memoriam redigere, ut pro explorato habeatur, gratissimum illum laudum concentum, quibus antiqua aetate S. Leonis Magni sanctitudo praedicabatur, sive in Orientis sive in Occidentis regionibus fuisse communem. O utinam ab iis qui hodie vivunt rerum ecclesiasticarum studiosis, a Romana Ecclesia dissidentibus, S. Leonis veteris communisque redintegrentur exsistimationis testimonia! Nam cum dolendae dissensiones, quae immortalis huius Pontificis doctrinam et amplissima gesta attingunt, compositae fuerint, tum quidem illustriore luce ea fulgebit fides, qua ab ipsis creditur: «unus … Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus» (1 Tm 2,5).
Quod autem ad Nos attinet, utpote qui S. Leoni in Romanam Petri Cathedram successerimus, quemadmodum eodem firmo fidei assensu profitemur divinam mandati illius originem, quod Christus Iesus Apostolis eiusque successoribus dedit ut universis gentibus evangelium nuntiarent et sempiternae earum saluti prospicerent, ita, pia vota iterantes S. Leonis, ut populi omnes viam ingrediantur exoptamus, quae ad veritatem, ad caritatem et ad pacem ducit. Atque eam ipsam ob causam, ut videlicet Ecclesia excelsum huiusmodi munus commodius absolvere possit, propositum Concilium Oecumenicum Vaticanum II convocandi inivimus, plane confisi fore ut tam sollemnis sacrorum Antistitum consessus, non solum artioribus vinculis illam confirmet fidei, cultus et regiminis unitatem, quae propria ac peculiaris est verae Christi Ecclesiae nota, (49) sed ut etiam plurimorum ad se convertat oculos, qui christiano censentur nomine, eosque impellat omnes ad se congregandos circa «Pastorem magnum ovium» (Hb 13,20), qui Petro eiusque successoribus gregem suum perpetuo custodiendum commisit (cf. Io 21,15-17).
Nostram igitur vehementem adhortationem, qua omnes ad Ecclesiae vocamus unitatem, vocem resonare volumus Leonis, qui saeculo quinto unitatem eandem iterum iterumque christiano populo inculcavit. Item praeclara ea verba ingeminare placet, quae ad omnium Ecclesiarum christifideles fecit S. Irenaeus, qui non sine Dei providentis consilio ex Asia ad regendam Lugdunensem sedem evocatus, eam facto martyrio illustravit. Is enim postquam integram agnovit et numquam intermissam Romanorum Pontificum seriem, ad quos pertinet duorum Principum Apostolorum potestas hereditate tradita, (50) his verbis omnes Christi sectatores hortatur: «Ad hanc enim Ecclesiam, propter potiorem principalitatem, necesse est omnes convenire Ecclesias, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique (vel ‹qui praesunt ecclesiis›) conservata est ea quae est ab apostolis traditio». (51)
Attamen ut haec Nostra ad unitatem adhortatio illam praesertim precationem referat sitienter expetimus, quam humani generis Servator Patri admovit in novissima coena: « Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21). Quam precationem quisnam dubitet ita esse a caelesti Patre auditam, quemadmodum ab eo fuit acceptum cruentum sacrificium in Cruce factum? Nonne Christus Dominus se a Patre semper audiri asseveravit? (cf. Io 11,42). Quamobrem Ecclesiam, pro qua ipse precatus est seseque in Cruce immolavit, et cui praesentem opem suam pollicitus est defuturam numquam, certa fide credimus semper fuisse ac permanere «unam, sanctam, catholicam et apostolicam», ut a Conditore suo constituta est.
At, pro dolor, in praesentia, non secus atque olim, populum christianum eiusmodi unitatem non ostendere videmus, cuius vi omnes in Christum credentes et eandem fidem profiteantur, et eodem utantur cultu, et eidem supremae pareant auctoritati. Nihilominus iucundo solacio suavique spe cernimus, in variis terrarum orbis partibus plurimorum nisus crebriores fieri, qui magno animo id assequi contendunt, ut inter christianos universos etiam aspectabilis illa unitas instauretur, quae Divini Servatoris consiliis, mandatis votisque digne satisfaciat. Cum autem Nobis persuasum habeamus, hanc unitatem, quam tot egregiae voluntatis homines non sine quodam Sancti Spiritus instinctu cupiunt, effici nullo modo posse, nisi secundum illud Iesu Christi praedictum: «fiet unum ovile et unus pastor» (Io 10,16), ab eodem propterea Christo, quem mediatorem et advocatum habemus apud Patrem (cf. 1 Tm 2,5; 1Io 2,1), supplicibus precibus imploramus, ut christiani universi notas, quibus ipsius vera Ecclesia ab aliis discernitur, agnoscant eidemque se deditissimorum filiorum more addicant. Utinam ita benignissimus Deus faxit, ut quam mox exspectatissimus ille illucescat dies, quo felix omnium concordia coniungatur! Tunc omnes qui a Christo redempti sunt, in unam coëuntes familiam divinamque collaudantes misericordiam, una, eaque laetissima, voce cum antiquo Psalte concinent: «Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum!» (Ps 132,1).
Quae quidem pax, qua eiusdem caelestis Patris filii eiusdemque aeternae beatitatis coheredes gratiam invicem reconciliabunt, praeclarum sane Iesu Christi Mystici corporis triumphum testabitur.
Decimo quinto saeculo ab obitu S. Leonis Magni exeunte, catholicam Ecclesiam eiusmodi acerbitatibus curisque oppugnari videmus, Venerabiles Fratres, quas ad angustias aliquam habere similitudinem dixerimus, quarum fluctibus saeculo quinto vertente occupabatur. O quot enim procellae, nostris hisce diebus, urgent Ecclesiam, patrisque animum idcirco obruunt Nostrum; tametsi de iis nos aperte monuit divinus Redemptor! Videmus multis locis «fidem Evangelii» (cf. Phil 1,27) in magnum periculum adduci; videmus alicubi contendi, plerumque tamen frustra, ut Episcopi, ut sacerdotes, ut christifideles denique se ab hac catholicae unitatis quadam quasi arce, a Romana videlicet Sede, misere seiungant. Quamobrem, ut ab Ecclesiae finibus hoc periculi genus propulsetur, fidenti animo vigilantissimi huius Pontificis tutelam fidemque imploramus, qui modo laboribus susceptis, modo foras datis scriptis, modo acerbitatibus toleratis, inter momenta catholicae unitatis maxime omnium fuit. Ad eos vero, qui aeque veritatis et iustitiae gratia ingemiscunt, consolatoria ea verba dirigimus, quibus olim S. Leo cum clerum et magistratus tum populum Constantinopolitanum compellavit: «State igitur in spiritu catholicae veritatis et apostolicam cohortationem ministerio nostri oris accipite. ‹Quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini› (Phil 1,29)». (52) Ad eos autem quod pertinet, quos penes catholica unitas certa est atque stabilis, Nos qui, licet meritis longe impares, divini Redemptoris vice fungimur, pro ipsis a caelesti Patre precibus illud petimus, quod Christus idem pro discipulis suis carissimis et pro iis qui in se essent credituri, hac usus obsecratione, expoposcit: «Pater sancte … rogo … ut sint consummati in unum» (cf. Io 17,11.20.23); pro universis nempe Ecclesiae filiis Deum oramus vehementissime, ut illorum unitas eam capiat perfectionem et consummationem, quam unam a caritate, «quod est vinculum perfectionis» (Col 3,14), capere sane potest. Ex una enim caritate, qua pariter ad Deum praecipue amandum feramur, pariter ad proximos omni beneficentiae officio prosequendos animo alacri, laeto, magno moveamur, illud omnino proficiscitur, ut sancta Ecclesia, «quae templum Dei vivi» (cf. 2 Cor 6,16) est, eiusque ubique filii superno praefulgeant decore. Hos propterea Ecclesiae filios, a S. Leone verba mutuati, hoc incitamus consilio: «Cum igitur et omnes simul et singuli quique fidelium unum idemque Dei templum sint, sicut perfectum hoc in universis, ita perfectum debet esse in singulis: quia etsi non eadem est membrorum omnium pulchritudo, nec in tanta varietate partium meritorum potest esse parilitas, communionem tamen obtinet decoris connexio charitatis. In sancto enim amore consortes, etiamsi non iisdem utuntur gratiae beneficiis, gaudent tamen invicem bonis suis, et non potest ab eis extraneum esse quod diligunt, quia incremento ditescunt proprio, qui profectu laetantur alieno». (53)
Ad extremum Encyclicis hisce Litteris finem facere non possumus, Venerabiles Fratres, quin flagrantissimum votum, quod e pectore S. Leonis Magni erumpebat, id ipsum Nosmet iteremus, ut nempe liceat Nobis, omnes, quotquot pretiosissimo Iesu Christi sanguine sunt redempti, sub uno militantis Ecclesiae vexillo congregatos conspicere, eosque, veluti facti agmine, strenue obsistere hostium incursibus, qui in variis terrarum orbis partibus pergunt in tantum discrimen christianam fidem adducere. Nam, ut praeclaris eiusdem Decessoris Nostri rursus utamur verbis: «Tunc fit potentissimus Dei populus, quando in unitatem sanctae oboedientiae omnium fidelium corda conveniunt, et in castris militiae christianae similis ex omni parte praeparatio, et eadem est ubique munitio». (54) Etenim si in Ecclesia Christi dominabitur amor, tum tenebrarum princeps praevalere nullo modo poterit: «Quia tunc opera diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur». (55)
Quae ut feliciter contingant, spei Nostrae adiutrix caelestiumque gratiarum auspex esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, itemque gregibus sealulae vigilantiae vestrae concreditis paterna caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 11 mensis Novembris, anno 1961, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
(1) IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Aeterna Dei sapientia de Sancto Leone I Magno, Pontifice Maximo et Ecclesiae Doctore, ab eius obitu anno millesimo quingentesimo exeunte, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 11 Novembris 1961: AAS 53(1961), pp. 785-803. Versione italiana: L'Osservatore romano, 9-10 dic. 1961.
San Leone Magno pontefice, pastore e dottore: servitore fedele della sede apostolica; pastore della chiesa universale; luminare di dottrina. – Il XV centenario leoniano e il concilio Vaticano 11: l'unità della chiesa nel pensiero del santo; il vescovo di Roma centro dell'unità visibile; prerogative del magistero di san Pietro e dei suoi successori; grandezza spirituale dell'Urbe; vasta risonanza di mirabile opera; voti per il ritorno dei fratelli separati. – Esortazione finale.
(2) Cf. Sermo, 12 oct. 1952: AAS 44 (1952), p. 831.
(4) Cf. Ep. 31, 4: PL 54, 794.
(6) De Incarnat. Domini, contra Nestorium libr. VII, prol.: PL 50, 9.
(10) Cf. Ep. 29, ad Theodosium august.: PL 54, 783.
(12) Cf. Ep. 95, 2, ad Pulcheriam august.: PL 54, 943.
(13) Cf. Ep. 95, 2, ad Pulcheriam august., 2: PL 54, 943.
(14) Cf. Ep. 95, 2, ad Pulcheriam august.: PL 54, 943.
(15) Cf. Ep. 89, 2, ad Marcianum imper.: PL 54, 931; Ep. 103, ad Episcopos Galliarum: PL 54, 988-991.
(16) Litt. enc. Sempiternus Rex, 8 sept. 1951: AAS 43 (1951), pp. 625-644; EE 6/824-872.
(17) Cf. C. KIRCH, Enchiridion fontium hist. eccl. antiquae, Friburgi in Br.4 1923, n. 943.
(18) Ep. 104, 3, ad Marcianum imper.: PL 54, 995; cf. Ep. 106, ad Anatolium, episc. Constantinopolitanum: PL 54, 995.
(19) Ep. 114, 3, ad Marcianum imper.: PL 54, 1022.
(20) Ep. 114, 3, ad Marcianum imper.: PL 54, 1022.
(21) BENEDICTUS XIV, Const. apost. Militantis Ecclesiae, 12 oct. 1754: Benedicti PP. XIV Bullarium, tom. III, pars II, p. 205 (Opera omnia, vol. 18, Prati 1847).
(22) Ep. 12, 5, ad Episcopos Africanos: PL 54, 652.
(23) Ep, 80, 1, ad Anatolium, episc. Constantinopolitanum, 1: PL 54, 913.
(24) Serm. 26, 2, in Nativ. Domini: PL 54, 213.
(25) Cf. Ep. 165, 2, ad Leonem imper.: PL 54, 1157.
(26) Cf. Ep. 165, 2, ad Leonem imper.: PL 54, 1157.
(27) Cf. Serm. 22, 2, in Nativ. Domini2: PL 54, 195.
(28) Cf. Serm. 4, 1, in Nativ. Domini: PL 54 149; cf. Serm. 64, 6, de Passione Domini: PL 54, 357; Ep. 69, 4: PL 54, 870.
(29) Serm. 66, 2, de Passione Domini: PL 54, 365-366.
(30) Serm. 64, 7, de Passione Domini: PL 54, 357.
(31) Serm. 24, 6, in Nativ. Domini: PL 54, 207.
(32) Ep. 14, 11, ad Anastasium episc. Thessal.: PL 54, 676.
(33) Serm. 4, 2, de natali ipsius: PL 54, 149-150.
(34) Serm. 4, 2, de natali ipsius: PL 54, 151; cf. Serm. 83, 2, in natali s. Petri Apost.: PL 54, 430.
(35) Serm. 4, 3: PL 54, 151-152; cf. Serm. 83, 2: PL 54, 451.
(36) Serm. 5, 4, de natali ipsius: PL 54, 154.
(37) Cf. Serm. 3, 4, de natali ipsius: PL 54, 147.
(38) Serm. 3, 3 de natali ipsius: PL 54, 146; cf. Serm. 83, 3, in natali s. Petri Apost.: PL 54 432.
(39) Ep. 30, ad Concil. Milev.: PL 20, 590.
(40) Ep. 13, ad Rufum episc. Thessaliae, 11 mart. 422: C. SILVA-TAROUCA S.I, Epistolarum Romanorum Pontificum collect. Thessal. , Romae 1937, p. 27.
(41) Ep. 14, 1, ad Anastasium episc. Thessal.: PL 54, 668.
(42) Serm. 82, 1, in natali Apost. Petri et Pauli: PL 54, 422-423.
(43) Serm. 86, 3, tract. contra haer. Eutychis: PL 54, 468.
(44) MANSI, Concil. amplissima collect., VI, p. 913.
(45) Ep. 100, 3, Marciani imper. ad Leonem episc. Romae: PL 54, 972; Ep. 77, 1, Pulcheriae aug. ad Leonem episc. Romae: PL 54, 907.
(46) Ep. 52, 1, Theodoreti episc. ad Leonem episc. Romae: PL 54, 847.
(47) Μηναια ταυ ολον ενιαυτου, III, Roma 1896, p. 612.
(49) Cf. CONC. VAT. I, sess. III, cap. 3 de fide.
(50) Cf. Adversus Haereses, I. III, c. 2, n. 2: PG 7, 848.
(51) Cf. Adversus Haereses, I. III, c. 2, n. 2: PG 7, 848.
(52) Ep. 50, 2, ad Constantinopolitanos: PL 54, 843.
(53) Serm. 48, 1, de Quadrag.: PL 54, 298-299.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana