LITTERAE ENCYCLICAE
GRATA RECORDATIO
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE MARIALI ROSARIO PIE RECITANDO (1)
Grata recordatio, inde a iuvenilibus annis, saepe animum subit Nostrum earum Litterarum Encyclicarum, (2) quas Decessor Noster imm. mem. Leo XIII, mense appetente Octobri, ad universum Catholicum orbem pluries dedit, ut ad Mariale Rosarium pie recitandum per eiusdem praesertim mensis decursum adhortaretur omnes: Litteras dicimus sententiarum varietate ornatas, sapientia praeditas, novum semper spirantes afflatum, et opportunas ad christianae vitae usum quam maxime. Suadebant fortiter suaviterque catholicorum populo ut fidenti animo Deo supplicaret, potentissimo interposito patrocinio Deiparae Virginis Mariae, sacrum recitando Rosarium; quod quidem, ut omnes norunt, aptissima precandi meditandique formula est, qua mysticum conectitur sertum Salutationis Angelicae, Orationis Dominicae, et Augustae Trinitatis doxologiae, quae Gloria Patri dicitur; quibus coniungitur praecipuorum religionis nostrae mysteriorum meditatio, qua Iesu Christi Incarnatio et humani generis Redemptio ordine proponuntur.
Haec iuvenilium annorum suavis recordatio minime profecto per diuturnum aetatis Nostrae decursum restincta est, minime remisit; quin immo eadem – quod aperta animi simplicitate declarare volumus – Mariale Rosarium, quod numquam per singulos anni dies integrum intermittimus, et quod per proximum praesertim mensem peculiari pietate recitare cupimus, reddidit Nobis carissimum.
Haud semel per primum Pontificatus Nostri annum, qui ad finem vergit, ad publicas privatasque fundendas precationes clerum populumque christianum, occasione data, adhortati sumus; nunc vero vehementiore modo et commoto animo hoc idem facimus pluribus de causis, quas per Encyclicas has Litteras presse breviterque proponimus.
I
Proximo Octobri mense primus explebitur annus, ex quo Decessor Noster Pius XII pio transitu ex hac migravit mortali vita, quam tot tantisque praeclare gestis decoraverat. Viginti autem post dies Nos, licet immerentes, ad Summi Pontificatus apicem arcano Dei consilio evecti sumus. Alter Pontifex Pontifici alteri universum christianum pascendum gregem, quasi sacram hereditatem, veluti manu tradere visus est; nec minus luculenter patuit utriusque pastoralis sollicitudo, qua paterna eorum erga omnes gentes caritas declaratur.
Nonne hi eventus duo, unus maestitiae plenus, laetitiae alter, ante omnium oculos clare demonstrant, dum humanae res omnes pedetemptim consumptae decidunt, Romanum tamen Pontificatum per saeculorum decursum incolumem superstitare, etsi quodlibet adspectabile Catholicae Ecclesiae Caput, post exacti temporis spatium providentis Dei consilio statutum, e mortali hoc exsilio avocatur?
Omnes autem christifideles, cum ad Pium XII vita functum, tum ad humilem Successorem eius, in quibus Beatus Petrus perenni Supremi Pastoris munere fungitur, mentem animumque convertentes, hanc eandem supplicationem ad Deum admoveant: « Ut Domnum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos». (3)
Atque heic memorare libet eundem proximum Decessorem Nostrum, Encyclicis datis Litteris, quibus initium est a verbis Ingruentium malorum, (4) eodem modo ac Nos christifideles adhortatum esse omnes, ut Mariale Rosarium per Octobrem praesertim mensem pie recitarent. Quibus in Encyclicis Litteris hanc admonitionem habet, quam Nos libenter iteramus: «Contentiore fiducia ultro ad Deiparam Virginem animo convolate, ad quam trepidis in rebus confugere christianae genti praecipuum semper ac sollemne fuit, quandoquidem ipsa ‹universo generi humano causa facta est salutis›». (5)
II
Ante diem V idus Octobres, summa cum animi gaudio Iesu Christi cruci affixi imagines Nostra trademus manu pluribus Evangelii praeconibus, qui, suavi relicta patria, longinquos populos christiana luce collustrabunt, hoc arduo suscepto officio. Eodem die, post meridiem, Pontificium Collegium alumnorum e Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus, in Ianiculo monte positum, invisere cupimus ut primum saeculum feliciter expletum, ex qua idem Collegium conditum est, una cum eius moderatoribus, praeceptoribus sacrorumque alumnis, laetis cum auspiciis celebremus.
Quae quidem duplices celebrationes, quamquam fortuito in eundem incidunt diem, idem fere significant, idemque confirmant: Ecclesiam nempe Catholicam, quidquid agit, caelesti quodam afflatu semper moveri, aeternaeque duci veritatis principiis atque praeceptis; eiusque filios omnes generosa actuosaque voluntate ad mutuam observantiam et ad fraternam populorum coniunctionem solidamque pacem omni ope conferre.
Mirandum eiusmodi spectaculum ab his iuvenibus praebitum, qui, innumeris superatis difficultatibus atque incommodis, se totos Deo dedunt ut ceteri etiam homines Christum lucrifaciant (cf. Phil 3,8), sive in longinquis terris, quibus nondum affulsit veritas, sive in immensis illis concitatis, negotiosisque urbibus, in quibus cotidiana impensaque operositas tam vorticosa et turbinea est, ut animos interdum aridos et quasi in terrena bona ingurgitatos reddat, tale profecto est ut spem bonam commoveat feliciorum temporum.
Ex eorum autem labiis, qui iam aetate provecta sunt, quique tam gravia onera hac eadem de causa iam sustulerunt, haec incensissima Apostolorum Principis precatio editur: «Da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum Dei» (cf. Act 4,29).
Horum omnium apostolici labores etiam atque etiam cupimus ut Augustae Virgini Mariae per proximum Octobrem mensem supplicibus precibus commendentur.
III
Aliud praeterea est, quod eo Nos impellit ut impensio res supplicationes, Iesu Christo eiusque amantissimae Matri adhibendas, a Sacro Purpuratorum Patrum Collegio, a vobis, Venerabiles Fratres, a sacerdotibus, a sacris virginibus Deo devotis, ab omne genus infirmis et aegrotis, ab innocentibus pueris, a cunctoque christiano populo enixe petamus. Hoc est: ut ii, quorum e manibus magna ex parte pendent Nationum sortes, quarum, sive parvae sunt, sive ingentes, legitima iura divitiarumque spiritualium patrimonia incolumia sanctaque servanda sunt, nostrae huius aetatis momentum ac discrimen intento animo considerent.
Deum igitur adprecamur ut iidem discordiarum causas diligenter introspiciant ac perpendant, easque voluntate bona eluctentur ac superent. Recogitent praesertim bellicas conflagrationes - quas Deus avertat - nihil aliud parere nisi ingentes omnibus ruinas, atque adeo nullam prorsus in eis spem reponant. Leges de re civili et sociali, quibus Nationes et civium ordines inter se continentur, hominum nostrorum temporum necessitatibus exaequent; neque immemores sint aeternarum legum, quae a Deo oriuntur, et quae moderandorum populorum fundamenta sunt ac veluti cardines; itemque prae mentis oculis habeant singulos hominum animos, ut a Divino Numine creati sunt, ita ad illud potiundum fruendumque destinari.
Animadvertendum praeterea est talia ratiocinandi ac philosophandi genera haberi, itemque tales instituendae vitae rationes hodie in usum invectas esse, quae cum christiana doctrina concordare nullo modo possunt. Id Nos serena sed firma certaque mente asseverare desistemus numquam.
Sed Deus sanabiles fecit homines ac Nationes! (cf. Sap 1,14).
Futurum igitur speramus ut, aridis postulatis ac propositis tandem posthabitis, ex cogitandi agendique ratione ortis, et crystalli instar concretis ac duratis, quae, ut norunt omnes, «laicismi» et «materialismi» commentis imbuta sunt, in sana illa doctrina, quam cotidie magis rerum experientia confirmat, opportuna remedia quaerantur et inveniantur. Haec autem doctrina Deum esse auctorem vitae eiusque legum testatur; eumque esse vindicem iurium humanaeque personae dignitatis. Deus igitur est «salus et Redemptio nostra»! (6)
Mentis Nostrae oculi cunctas terras respiciunt, in quibus populi omnes ad meliora assequenda tempora permoveri videntur, et in quibus cerni potest quandam arcanam vim revirescere, e qua sperari licet fore ut rectae hominum conscientiae officio impellantur ad verum totius humanae consortionis bonum promovendum. Id quo feliciore modo eveniat, hoc est cum Regni veritatis, iustitiae, pacis caritatisque triumpho, quotquot habemus in Christo filios adhortamur ut sint «cor unum et anima una» (Act 4,32), utque, Octobri vertente mense, ad caelestem Reginam et amantissimam Matrem nostram communes flagrantesque supplicationes fundant, hanc Apostoli gentium sententiam meditantes: «In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris» (2Cor 4,8-10).
Antequam autem Encyclicis hisce Litteris finem facimus, optamus etiam, Venerabiles Fratres, ut Mariale Rosarium peculiari pietate per Octobrem mensem recitantes, hac etiam de causa, quae tantopere Nobis cordi est, Deiparam Virginem Mariam supplicibus rogetis precibus: hoc est ut Romana Synodus frugifera ac salutaris Almae huic Urbi sit, utque ex proximo Concilio Oecumenico, quod vos praesentia et consilio vestra participabitis, Ecclesia universa tam mirum excipiat incrementum, ut disiuncti etiam ab hac Apostolica Sede fratres ac filii Nostri ex hoc, quem speramus, reflorescente omnium christianarum virtutum vigore invitamentum atque incitamentum accipiant salutiferum.
Qua laetissima spe freti, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, gregi unicuique vestrum concredito, iisque nominatim, qui hortamentis hisce Nostris pio actuosoque animo respondebunt, Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 26 mensis Septembris anno 1959, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
(1) IOANNES PP. XXIII, Epist. enc. Grata recordatio de Mariali Rosario per Octobrem praesertim mensem pie recitando, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 26 septembris 1959: AAS 51 (1959), pp. 673-678. – Ai nn. 151 e 166 è detta «Encyclicae Litterae» – Versione italiana: L'Osservatore Romano, 30 sett. 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959), IV, pp. 191-194.
Sintetico richiamo delle encicliche mariane di Leone XIII; efficacia della preghiera del santo rosario. Ricordo di Pio XII e continuità del pontificato romano nel susseguirsi delle vicende umane. Decisa riaffermazione della soprannaturalità dell'azione della chiesa, diretta al mutuo rispetto, alla fraternità e alla pace fra i popoli. Invito a rivolgere suppliche alla Vergine, affinché i capi dei popoli non ripongano le loro speranze nei conflitti armati, ma promuovano il bene civile e sociale degli uomini in vista di quello eterno. Inconciliabilità di certi principi filosofi ci e atteggiamenti pratici con la fede cristiana. Auspicio di opportuni e saggi rimedi. Esortazione a pregare la Vergine santa per l'avvento di tempi migliori e per la buona riuscita del sinodo diocesano romano e del concilio ecumenico.
(2) Cf. Epist. enc. Supremi apostolatus: Acta Leonis XIII, III, p. 280ss; EE 3; Epist. enc. Superiore anno: Acta Leonis Xlll, IV, p. 123ss; EE 3; Epist. enc. Quamquam pluries: Acta Leonis XIII, IX, p. 175ss; EE 3; Epist. enc. Octobri mense: Acta Leonis XIII, XI, p. 299ss; EE 3; Epist. enc. Magnae Dei Matris: Acta Leonis XIII, XII, p. 221ss; EE 3; Epist. enc. Laetitiae sanctae: Acta Leonis XIII, XIII, p. 283ss; EE 3; Epist. enc. lucunda semper: Acta Leonis XIII, XIV, p. 305ss; EE 3; Epist. enc. Adiutricem populi: Acta Leonis Xlll, XV, p. 300ss; EE 3; Epist. enc. Fidentem piumque: Acta Leonis XIII, XVI, p. 278ss; EE 3; Epist. enc. Augustissimae Virginis: Acta Leonis XIII, XVII, p. 285ss; EE 3; Epist. enc. Diuturni temporis: Acta Leonis XIII, XVIII, p. 153ss; EE 3.
(4) Die 15 sept. 1951: AAS 43(1951), p. 577ss; EE 6/873ss.
(5) S. IRENAEUS, Adversus haereses, III, 22: PG 7, 959. – AAS 43(1951), pp. 578-579; EE 6/876.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana