Index   Back Top Print

[ LA ]

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATI CAROLI A SETIA, CONFESSORIS,
ET BEATAE IOACHIMAE DE VEDRUNA VIDUAE DE MAS

HOMILIA IOANNIS PP. XXIII*

Basilica Vaticana
Die XII mensis Aprilis A. MCMLIX Peracta

 

Venerabiles Fratres, diletti filii,

Horum Sanctorum Caelitum vitam pio considerantes animo, hanc praeclaram S. Francisci Salesii sententiam in mentem revocamus Nostram « Christianam virtutem christianamque sanctitatem omnes nos assequi posse, quavis rerum condicione utamur, et qualicumque fungamur munere » (1).

Carolus a Setia, humili loco natus, iam a puero ex agrorum cultura sibi cotidianum comparare victum coactus est; Ioachima vero de Vedruna nobili genere orta est, eique, inde a tenella aetate ea omnia arridere visa sunt, quae divitiae, quae honores, quae fluxae huius vitae voluptates facile pollicentur. Uterque tamen ad bona potiora ac defutura numquam vocatus, pedetemptim ad excelsum sanctitatis apicem pervenit.

Alter enim innocentiae candore ita enituit, ut adhuc puellus pastores agricolasque comites ad se alliceret, eosdemque, qua exemplo suo, qua piis narratiunculis de rebus a Iesu Christo vel a Sanctis Caelitibus hac in mortali vita gestis, qua denique adhortationibus summa benignitate ac simplicitate animi habilis, ad christianam assequendam virtutem advocabat. Tam incensa autem flagrabat erga Deum, erga pauperes caritate, ut nihil magis cuperet quam piis precibus piisque meditationibus vacare, atque egenis aptiore modo, quo posset, de suo subvenire. Virginitatis lilium, quam inde ab adulescentia Immaculatae Virgini Mariae consecraverat, paenitentiae spinis saeptum, omni semper diligentia illibatum servavit; utque non modo sensuum illecebras et voluptatum blandimenta coërceret atque edomaret, sed ut etiam peccatorum hominum flagitia expiaret, innocens corpus suum extenuabat ieiuniis flagellisque cruentabat. Attamen semper benignitate summa, superna laetitia, caelestique gaudio perfusus excipiebat omnes, quos poterat, eosque alloquio et opera, pro viribus, consolabatur.

In Franciscalium Ordinem, ut vehementer optabat, tandem adscitus, processus cotidie maiores in christianis adipiscendis virtutibus fecit; ac divina aspirante faventeque gratia ad evangelicam vitae perfectionem citato gradu contendit. Tum praesertim visus est angelicam, potius quam humanam, vitam gerere; ita ut non modo sodalibus, sed moderatoribus etiam suis praeclaro esset exemplo. Et quo inde a puerili aetate in Deum hominesque ferebatur amore, eo succrescentibus annis tam vehementer exarsit, ut ad barbaras regiones proficiscendi veniam a moderatoribus suis expeteret, operam non tantum daturus fratribus, sed sanguinem etiam, si oporteret, pro iis effusurus ad catholicam religionem ad probosque mores reducendis.

Peculiari autem pietate Divinum Redemptorem Eucharisticis velis delitescentem adamabat; quamobrem, quotiescumque sibi vacuum erat, ad eius aram longas traducere horas adorando, precando, contemplandoque in deliciis habebat. Ob cuius quidem incensissimae caritatis studium quodam die, ut memoriae traditur, caeleste praemium accipere dignatus est. Etenim, cum in almae huius Urbis tempio divinam hostiam publico cultui propositam adoraret, in eamque flagrantissimam suam effunderet caritatem, ex eadem vidit refulgentem proficisci radium, qui ipsius cor, caelesti aestuans amore, quasi demissum iaculum vulneravit. Ex eo igitur potissimum die has Sancti Pauli sententias sibi tribuere potuit: « Mihi... vivere Christus est et mori lucrum » (2);  « desiderium habens dissolvi et esse cum Christo » (3). Quod quidem placidissimo decessu evenit ante diem octavum idus Ianuarias, anno millesimo sescentesimo ac septuagesimo.

Altera vero, hoc est Sancta Ioachima de Vedruna, alio omnino emenso terrestri itinere, ad caelestem pariter beatitatem pervenit. Nobilitate generis, ut diximus, enitebat, affluebatque divitiis; attamen inde a prima adulescentia, non terrena sapere, sed caelestia praesertim percupere et quaerere coepit; quamobrem duodecim annos nata de capessendo religiosae vitae instituto cogitavit, petiitque instantissime ut in Carmelitarum Virginum Ordinem cooptaretur. Verumtamen patris voluntati concedens, annuente quoque conscientiae suae moderatore, matrimonium inivit cum pio nobilique iuvene; in quo quidem matrimonio novem filios genuit, quos ad rette vivendum, ad christianamque virtutem instituit diligenterque educavit.

Sed fiorente adhuc aetate, cum suo esset viduata viro, iterum ad pristina rediit vota, novoque flagravit ardore sese Deo devovendi totam. Et cum eo tempore patria sua in difficillimis rerum condicionibus versaretur, cumque circa se cerneret puellarum turmas, rectae institutionis expertium, per pronum vitiorum iter detrimentose corruere, ac tam multos videret aegrotos pauperesque non solum terrenis, sed caelestibus etiam opibus carentes, opportunum consilium, non sine Dei nutu, iniit sacrarum virginum sodalitatem condendi, quarum esset et puellarem educationem, et aegrotantium curam suscipere, eorum praesertim, qui ad aerariam vel proletariam plebem pertinerent. In quo opere moliendo, perficiendo, amplificandoque paene innumeras difficultates eluctari debuit, atque omne genus rerum angustias, irrisiones, carceris squalorem et exsilium tolerare. Verumtamen Deo unice confisa, quem supplicibus adsiduisque precibus exorabat, in adversis etiam rebus ea serena plenaque pace fruebatur, « quae exsuperat omnem sensum » (4), cum e caelestibus sedibus oriatur; ea scilicet tranquillabatur pace, quam Divinus ipse Redemptor suis Apostolis hisce verbis pollicitus est : « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis » (5). Hac de causa, brevi temporis spatio, Instituti sui fundamenta iacere, divina suffragante gratia, potuit, quo tantopere contulit cum ad rectam puellarum educationem, tum ad aegrotantium angores doloresque relevandos, et ad eorum spem ad caelestia erigendam, salutari cum animorum solacio ac profectu.

In hac igitur Sancta Caelite, Ioachima de Vedruna, habent Sacrae Virgines Deo devotae, habent matres familias, habent viduae praeclarissimum, quod imitentur, exemplum. Primae discant ab ea quomodo Deo serviendum sit, hoc est animo semper ei unice dedito, hilari, amantique; alterae qua diligentia perspicua, alacri, studiosa, proles instituenda, conformanda, educandaque sit; suo denique orbatae viro mulieres quomodo in afflicta etiam fortuna et in luctuosis eventibus se temperare debeant, et a caducis hisce rebus, conciliatis sibi precando supplicandoque divinis adiumentis, ad caelestia se erigere possint defutura numquam.

Ad Nos quod attinet, Venerabiles Fratres ac diletti filii, una vobiscum hos Sanctos Caelites comprecamur, ut Nobis, qui Summi Pontificatus pondere premimur, ea omnia potissimum a divina clementia impetrare velint, quae ad suscepta consilia et incepta, iam catholico orbi nuntiata, ad exitum felicem deducenda, caelesti opitulante gratia, valeant; ut christianis universis, fraterno inter se amore coniunctis, unum sit ovile unusque pastor; utque populi omnes, tandem pacatis animis ac rebus rationibusque ordine, iustitia caritateque compositis, ad eam prosperitatem assequendam progrediantur, quae aeternae felicitatis sit auspex atque praenuntia. Amen


* AAS vol. LI, 1959, pp. 290-294.

(1) Cfr. Introduzione alla vita devota, parte I, cap. 3.

(2) Phili. I, 21.

(3) Ibid. I, 23.

(4) Phili. IV, 7.

(5) Io. XIV, 27.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana