Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ELIAM TIT. S. MARCI
S. R. E. PRESB. CARD. DALLA COSTA,
ARCHIEPISCOPUM FLORENTINUM,
QUINTO EXEUNTE SAECULO A S. ANTONINI OBITU

FLORENTINORUM CIVITAS*

 

Dilette Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Florentinorum civitas, ut novimus, quintum expletum saeculum celebratura est, ex quo S. Antoninus, Dominiciani coenobii S. Marci istiusque Archidioecesis decus, ex hac mortali vita ad caelestem, occiduam numquam, piissimo obitu migravit. Cupimus autem et Nos per has Litteras quodammodo praesentes esse, ac vos omnes ad praeclara eius sanctitatis exempla, pro vestra cuiusque condicione, imitanda adhortari. Inde a iuvenilibus annis angelicam potius quam humanam vitam gerere visus est; peculiari enim innocentiae candore enituit, quam asperis paenitentiae spinis veluti saepire, ut incolumem integramque servaret, nullo non tempore enisus est. Et quandoquidem probe noverat nihil nos posse visi affiante iuvanteque divina gratia, eam interdiu noctuque supplicibus implorare precibus sollemne habebat; atque brevem tantummodo, saepeque in nudo tabulato iacens, carpebat somnum.

In Praedicatorum Ordinem adscitus, ad evangelicam ducendae vitae rationem citatiore cotidie gradu contenda; quamobrem Decessor Noster imm. mem. Eugenius IV, qui eius sanctimoniam, doctrinam ac gerendarum rerum prudentiam perspectam habebat, Florentinae regendae Dioecesi eum Archiepiscopum praeposuit. Quo quidem in perfungendo munere non modo adhortationes, monita, praeceptaque sapientissima suis omnibus impertiit, sed sanetissimae praesertim vitae exemplo sibi credito clero populoque ita praeluxit, ut in ipsum haec sententia Decessoris Nostri fel. rec. Gregorii Magni, sacros hortantis Pastores, optime quadraret: « Sit rector operatione praecipuus, nt vitae viam subditis vivendo denuntiet, ut grex, qui Pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Qui enim loei sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adiuvat ut fiat » (1). Nec tantum suo gregi prudentia, doctrina sanctitateque profuit quam maxime potuit, sed posteris etiam, lihros elucubrando non paucos, in quibus catholicae religionis praecepta novo filmine renident, una eum flagrantissimo pastoralis caritatis ardore. Quampropter iure meritoque Decessor Noster imm. rec. Hadrianus VI in Litteris Apostolicis a Successore Suo Clemente VII editis, quibus Antoninus Sanctorum Coelitum honoribus decoratus est, haec inter alia de eo scribit : « Nec solum viva voce praedicando tune viventibus, tum maxime in moralibus scientiis monumenta utilissima relinquendo, prodesse studuerat » (2). Atque alius Decessor Noster fel. mem. Pius XI, cum apud vos quartum expletum saeculum celebraretur, ex quo Antoninus in Sanctorum Caelitum numerum relatus est, in Litteris Card. Alfonso M. Mistrangelo Archiepiscopo Florentinorum datis, haec habet: « Inlibatum innocentiae candorem cum singulari consilii dono coniunxit, unde Antoninus consiliorum ei nomen fuit; quod autem ad doctrinam pertinet, ea non modo in Fiorentino Concilio, cui tamquam theologus interfuit, praeclare enituit, sed etiam ex ipsis eius scriptis clucet, quae inter Summam Theologicam memorare hic Nobis placet, celebre Chronicon, et varia opera, quae ad pietatem fovendam valde eonferunt » (3).

Ad quae ineunda persequendaque pastoralis navitatis incepta scribendaque volumina eum permovebat incensissimae pietatis studium, quo animatus, una cum Deo, cum Deipara Virgine Maria ceterisque Caelitibus, precando, meditando agendoque artissime coniungebatur. Almam Dei Genetricem non modo amantissimam Matrem suam habebat, sed ut Sacrorum etiam Pastorum patronam potentissimam excelsumque exemplar. Quamobrem, quotiescumque gravibus praepediebatur difficultatibus, ad eam fidenti animo confugiebat, eiusque se tutissimae committebat tutelae. Haec autem, inter alfa, de ea scribit: « Quamvis amor patris ad filium sit solidior, amor tamen matris est tenerior. Et hinc est quod parvulus magis recurrit ad matrem pro his quae vult, quam ad patrem, quia experitur magis a matre quam a patre obtinere quod vult. O quanta est cura Beatae Virgini Matri de nobis. Omnibus aperit sinum misericordiae suae, nec est qui abscondit se a calore beneficiorum eius » (4).

Quam vero alte, quam excelse de Deipara Virgine senserit, ex hisce verbis facile colligitur: « Ab aeterno praecognovit et praeordinavit Deus... Virginem quae esset sanctior universis puris creaturis etiam angelicis » (5).

Has sapientissimas sententias, ac praesertim haec praeclara sanctitatis exempla si mente animoque reputatis, fore omnino speramus ut haec saecularis S. Antonini commemoratio ad eius virtutem, aspirante iuvanteque Deo, imitandam vos suaviter alliciat efficaciterque permoveat. Hoc enim Sancti Caelites nos omnes docent; ad hoc iidem suis praeceptis suisque probe factis nos excitant et quasi compellunt. Eos igitur imitari non pigeat, quos celebrare delectat. Tu vero, Dilecte Fili Noster, qui non modo auctoritate, sed apostolico studio, sed pastorali prudentia, sed ceteris etiam episcopalibus animi ornamentis commisso tibi gregi praestas atque praeluces, id pro viribus efficies ut haec sacra faustitas ad salutares edendos fructus haud parum conferat.

Quorum quidem conciliatrix esto Nostraeque benevolentiae pignus Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, Dominiciani Or¬dinis Sodalibus, cunctaeque Florentinae Archidioecesis clero populoque amantissime in Domino impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Februarii, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol LI, 1959, pp. 187-189

(1) Reg. Past., cap. 3; Migne P.L. 77, 28 B.

(2) Bullarium O. P., tom. IV, pag. 20.

(3) Analecta S. Ord. Praed., XVI, anno 1923, pagg. 97-98.

(4) Summ. Theol., pars IV, tit. XV, cap. II.

(5) Ibid., pars IV, tit. XV, cap. IV.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana