IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD
AUGUSTINUM SÉPINSKI,
ORDINIS FRATRUM MINORUM MINISTRUM GENERALEM;
VICTORIUM COSTANTINI,
ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM
MINISTRUM GENERALEM;
CLEMENTEM A MILWAUKEE,
ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPULATORUM
MINISTRUM GENERALEM;
ET IOANNEM BOCCELLA,
TERTII ORDINIS REGULARIS S. FRANCISCI
MINISTRUM GENERALEM:
SEPTINGENTESIMO ET QUINQUAGESIMO VOLVENTE ANNO,
EX QUO INNOCENTIUS PP. III REGULAM,
FRANCISCALIS DISCIPLINAE MODERATRICEM,
RATAM HABUIT ET SANXIT
CUM NATALICIA*
Dilecti filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Cum natalicia, quae novam exortam indicant vitam, in more hominum sit statis celebrare temporibus, providum et salutare esse censemus illud quod vos, dilecti filii, suscepistis consilium piis laetitiis festisque ritibus recolendi eventum, quod franciscalium sodalium religiosis Institutis quasi in- cunabula exhibuit.
Mox septingenti et quinquaginta condentur anni, ex quo immortalis memoriae Decessor Noster Innocentius III sanctissimo legifero patri vostro Francisco, qui praesago caelestis gratiae afflatu Romam petierat, Regulam, franciscalis disciplinae moderatricem, viva voce ratam habuit et sanxit. In ecclesiasticis annalibus aureis litteris tunc insculptum est fauste eiusmodi factum, quod cumulatorum bonorum feracitatem edidit. « Fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit: lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt » (1).
Immortales Deo agantur grates, quod per Asisinatem Patriarcham Ecclesiae, necessitatibus pressae et praesentis indigenti auxilii, permagna et illustria beneficia impertivit. Etenim sive in iis quae ad ascesim et mores pertinent, sive in iis quae ad eivilem convictum et doctrinarum artiumque progressum spectant apud gentes christianae humanitatis cultu iam diu expolitas et apud populos in Evangelii libertatem et regnum asserendos, ubivis terrarum S. Francisci eiusque filiorum, veris instar, spirituum et operae diffusus est ardor, quem edax tempus non restinguit.
Legifer Pater vester, pauper et dives, humilis et praecelsus, in Christum, ut nemo alius ita, figuratus, seraphicis incensus ardoribus, hoc exemplis vitae et sermone destricte voluit, ut in Evangelica lege tuenda inconcussum staret a divino Servatore positum fundamentum: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum » (2); quod quidem si neglegatur, omnia quamvis verbis luceant, fructu arescunt.
Eandem ac Decessorum Nostrorum erga franciscales familias existimationem optimam profitentes, quin etiam necessitudine permoti qua vobis devincimur — ab adulescentia enim in franciscalem Tertianum Ordinem adsciti sumus — hanc nacti occasionem, magnopere vos adhortamur, ut, mentis oculis ad principium, e quo exorti estis, conversis, omni conferìtione « digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine » (3). Vestrum est non solum saeculo cupiditatibus in nefas ruenti, sed etiam bene moratis Ecclesiae filiis adsiduis monstrare exemplis, quam suave et optabile sit parvo contenta paupertate Deum colere atque in terrestris vitae transigendo cursu semper laetari et facere bene (4).
Ob miram progressionem artium vesana infiati superbia praesentis aetatis homines in atheismum vel in divinarum legum neglegentiam, cum sibi satis esse omnino se putent, facile incidlint, et glacialis quaedam hiems eos, spiritali sole carentes, se obtecturam minatur. Summopere nume oportet, ut instantia vitentur mala et melioris aevi spes reflorescat, asseclarum suorum ministerio et opera S. Franciscus quodammodo ad terras redeat, ubi eius fulget memoria, ac paenitentiae et caritatis praeco, ad meliora diligenda et assequenda noxiis cupiditatibus captos revocet.
Quod ut ex animi Nostri sententia feliciter contingat, immo ut Dei sanctius impleatur voluntas, magis magisque nitimini ut, Apostolicae Sedi ex instituto et more vestro in exemplum addicti, omni cum diligentia Regulam et singula statuta vestra servetis, in verbi Dei praedicandi munus prisco animi ardore et novis, si oportet, aetati nostrae rationibus et viis congruentibus incumbatis. Vobis etiam tacentibus, vita vestra loquatur: mores vestri solidam fidem, modestiam, continentiam, candorem doceant, spirent.
Ipsa varietas, quae, sinente Deo, in franciscalibus religiosis Institutis exstitit, eo vertat, ut ad aemulationem vos propellat, quam S. Paulus Apostolus hortando laudat: « aemulamini charismata meliora n.s Gloria oleae sunt virgulta; et virgultorum gloria est, si haec valide adolescant et nativis sucis bacas alant.
Enixa prece denique Deum oramus, Beatissimae Virginis Mariae, Reginae vestrae, patrocinio invocato, ut franciscales sodales numero et virtute crescant, atque ubique terrarum in Dei regno et lumine provehendo pretìosiora usque sibi merita comparent.
Haec ominati, vobis, dilecti filii, et franciscalibus familiis, de quibus summas curas geritis, earumque inceptis et laboribus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die IV mensis Aprilis anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 296-298.
(1) Esther, 11, 10-11.
(2) Matth. 5, 3.
(3) Eph. 4, 1-2.
(4) Cfr. Eccle. 3, 12.
(5) 1 Cor. 12, 31.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana