Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD SINGULOS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS
CETEROSQUE PATRES
CONCILII OECUMENICI VATICANI II,
IN EPIPHANIA DOMINI

MIRABILIS ILLE*

 

Venerabilis Frater Nobis dilectissime,

Mirabilis ille Episcoporum coetus, quem tempore primae sessionis Concilii Oecumenici Vaticani II in Petrianae Basilicae maiestate congregatum intuiti sumus, semper ante oculos Nostros obversatur. Ac postquam eos dimisimus, celebrato festo die Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis ac Sanctorum Caelitum honoribus decretis Beatis Petro Iuliano Eymard, Antonio Pucci et Francisco a Camporubeo, numquam desiit animus Noster spiritualis amoris affectu cum iisdem coniungi.

Cum vero in praesenti a suavi mysterio in Bethleemitico specu peracto ad praeclaram Epiphaniam Domini, Regis gloriosi et immortalis saeculorum ac gentium, transimus, nihil antiquius habemus quam ut cogitatione et verbo ad grave sacrumque argumentum de Concilio redeamus, in quo totus hic annus modo initus versabitur et in quod hominum, quotquot sunt per orbem terrarum, studia spectabunt, corda, voces et opera omnium singulari quodam concentu coniungentia.

Constat autem inter cunctos, ad quos pertinet, hos menses anni MCMLXIII, id est tempus, quod ab Epiphania Domini, seu VI die Ianuarii, ad festum Nativitatis Beatae Mariae Virginis, seu vlii diem Septembris ducitur, habendos esse veram continuationem operis Concilio impendendi, quod mense Octobri anno MCMLXIII feliciter est inchoatum. Prioribus illis hebdomadibus datum est ope speciminum doctrinae et rei pastoralis, experientia comprobatae, atque disputationum libere et reverenter habitarum, certum ac definitum modum procedendi statuere, qui efficiet, ut opus postea celerius et expeditius absolvatur.

Concilii Oecumenici continuatio

Summopere vero refert, ut penitus intellegatur Concilium non intermitti, licet Venerabiles Fratres in Episcopatu, qui una cum Romano Pontifice universalem constituunt Synodum, in praesenti, pastorali muneri vacantes, corpore absint. Iidem quam coniunctissimos animo hoc vertente anno se existiment atque ostendant oportet.

Convictus socialis populornm, ut notum est, his temporibus plurimum accipere solet significationis et utilitatis etiam actione, quae e longinquo fit; cuius rei progressus licet et expedit ut, meliore quo fieri potest modo, ad Sanctam Ecclesiam ubique terrarum transferatur eique inserviat. Id autem maxime refert, ut sacra veluti compages Episcoporum, qui una cum Summo Pontifice intimam atque primariam rationem operis Concilii tuentur, integra et inviolata servetur : id ipsum contingat oportet imprimis Romae, in colle Vaticano, in amplis aedibus ubi Ecclesiae universali regendae animo amanti et prompto consulitur, in institutis, ubi sacrae disciplinae traduntur, in pietatis caritatisque sedibus; scilicet sub oculis ipsius Vicarii Iesu Christi; deinde id ipsum fiat oportet in omnibus locis orbis terrarum, quo sacra Hierarchia pertingit et iisdem rebus opera datur, in perfecta unitate spirituali cum Romano Pontifice et in virtute Spiritus Sancti, qui posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (1).

Quaedam praecipua capita ad considerandum proposita

Quae in prioribus conventibus Concilii et in commercio sive inter singulos sive inter omnes simul Venerabiles Patres eiusdem universalis Synodi experiendo cognita sunt, Nobis suadent, ut mentes vestras ad quaedam capita convertamus, quae maximi momenti esse arbitramur, idque praesertim dum exspectantur ampliores Concilii progressiones sive per hos octo menses quibus Commissiones operi paene abscondito et secreto, tamen re vera utilissimo et efficientissimo, prout ad ipsas pertinet, insistunt, sive postea in conclusione — ut fore confidimus — totius negotii, quae Romae incipiet mense Septembri, donec finis Concilio imponetur.

Haec vero capita ad quattuor redigere placuit ea mente, ut rem magis distincte ac perspicue enuntiaremus. In iisdem peculiaris ratio habetur operis per hos octo menses faciendi, qui scilicet ab Epiphania Domini ad festum Nativitatis Beatae Mariae Virginis procedent. Opportuno tempore oblato, aliae hac de re normae edentur.

Haec autem sunt capita, de quibus sumus acturi:

I. Commissio Patrum Cardinalium rebus Concilii cum auctoritate recto ordine componendis, die VI mensis Decembris anno MCMLXII annuntiata ac XVII eiusdem mensis instituta, cui praeest Venerabilis Frater Noster Hamletus Ioannes Cardinalis Cicognani, a publicis Ecclesiae negotiis.

II. Studium actuosum, quo ii, qui procul ab Urbe degunt, ipsum veluti centrum Concilii attingant oportet.

III. Firmior in dies voluntas, qua clerici et laici sibi proponant Concilio auxiliatricem praebere operam, preces pro felici eiusdem exitu fundere, omnium animos eo dirigere, vitam ducere sanctam et sanctificantem.

IV. Concilium Oecumenicum XXI quam latissime pateat, scilicet amplissima consilia et proposita Ecclesiae Christi complectatur.

 

I. Nova Patrum Cardinalium Commissio recens instituta

Viri in altissimo dignitatis gradu collocati propterea asciti sunt in Commissionem rebus Concilii recto ordine componendis per hos otto menses, quibus opus eiusdem Synodi pergere diximus, licet partim extra sacra moenia Vaticana, quod Purpuratis Patribus ad id muneris vocatis honorem habendum esse visum fuit, atque etiam quod iidem iam usum ac dexteritatem adepti sunt in aliis Commissionibus, quae Concilii veluti corpus efficiunt.

Haec autem recentissima et princeps Commissio nequaquam ceterarum opus extenuat vel imminuit, quin immo aptius disponit et lucidius definit, ratione habita ordinis ac finis totius Concilii.

Adiumento ei erit Secretariatus Generalis, scilicet Secretarius Generalis, quinque Subsecretarii eorumque adiutores, quorum probata est diligentia in munere sibi credito explendo, exsecutorio quidem, tamen multae prudentiae, ponderis et utilitatis.

 

II. Conexio inter sedem Concilii et Patres extra Romam degentes

Officium Romani Pontificis et Episcoporum in Concilio Oecumenico

Par est ut Concilium Oecumenicum a Romano Pontifice, qui illud convocavit, generales normas suscipiat; at simul ad Episcoporum coetum pertinet modum statuere, quo, generalibus illis servatis normis, eius celebratio debita cum libertate procedat. Necessarium etiam erit, ut quae in Concilio constituta fuerint, postremo a Summo Ecclesiae Pastore comprobentur, e cuius apostolica auctoritate tandem decreta omnia vim legis haurire debebunt; sed Conciliarium Patrum est, sacra huiusmodi decreta proponere, mature expendere, in congruam redigere formam, ac tandem una cum Romano Pontifice subscribere. Quam ad rem, expedit ea attente considerare, quae in capite XV Actuum Apostolorum de Concilio Hierosolymitano scripta sunt, necnon de Pauli et Barnabae missione in urbem Antiochiam, una cum Iuda, qui cognominabatur Barsabas, et Sila (2);  qua simplici narratione, viginti iam saecula, perfectum Concilii specimen exhibetur. Nam ex primo illo Concilio manifeste patet, quae sit Episcoporum auctoritas et quam grave munus ad eos spectet in quavis Oecumenica Synodo, a Hierosolymitana scilicet usque ad praesens Concilium Vaticanum II. 

Quid postulet Concilium a singulis Episcopis

Quare studiosa de Concilii laboribus cura proprium ac sacrum Episcoporum officium est, quippe qui in partem pastoralis sollicitudinis vocentur. Quod officium postulat non solum ut proximis coetibus in Vaticano tempio habendis singuli intersint, verum etiam ut per hos octo menses iidem cum omnibus in Episcopatu Fratribus arta animorum coniunctione iungantur, sedulosque se praebeant in epistularum commercio, quotiescumque Commissio, cui praeest Noster Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis, aliquid ipsos rogaverit. Haec enim alacritas, qua singuli universi commissa sibi studia peragent et epistularum officium absolvent, procul dubio efficiet, ut Concilii labores sapienter progrediantur et grande hoc opus, ad quod omnium oculi convertuntur, ad optatum exitum properet.

Episcoporum adiutores in rebus ad Concilium spectantibus

Sollicita cura ut hac in re omnia et ab omnibus celeriter recteque peragantur, utiliter suadere poterit singulis Episcopis — quibus hoc vertente anno negotia ad Concilium spectantia veluti pupilla oculi habenda sunt — ut ad suam ipsorum complendam operam, ope et auxilio utantur ecclesiasticorum virorum, qui, in unaquaque dicione ecclesiastica, doctrina virtuteque praestent. Eos scilicet sibi adiungere poterunt laboris socios — ut iam dictum est — sive de viris agitur, quorum nomina Romae nota sunt quique apud Concilii Commissiones iam operam praestant, sive etiam sacerdotes ac religiosi sodales sunt, quorum consilium gerendarumque rerum prudentia magna apud omnes in existimatione sunt. Horum nomina, si res ferat, expedit Secretariae Generali significare, cum eidem in peculiaribus rerum adiunctis ipsi maximam utilitatem afferre possint. Haec adiutrix opera, a paucis tantum viris expetenda, qui secretum de rebus Concilii religiosissime servare sciant, nedum tantae dignitatis opus dedeceat, ad eius vim ac praestantiam augendam valde conferre poterit.

 

III. Cooperatio Cleri et laicorum hominum

Augescentia studia et sollicitudines de rebus Concilii inter christifideles

Quod autem attinet ad christianum populum, religionis studium, quo christifideles Concilii labores prosequuntur eiusque prosperum praestolantur exitum in dies magis feliciter augescit. Itemque actuosa navitas, qua Ecclesia vitae suae ubertatem proxime elapsis mensibus ostendit, omnium exspectationem superavit. Hoc Nobis testantur laeta nuntia, quae cotidie ex omnibus terrarum orbis partibus ad Nos perferuntur gratoque Nos afficiunt solacio.

Nunc quoque suaviter animum Nostrum sueta subit cogitatio primae Pentecostes, veluti si cotidianae liturgiae haec praecipua exsistat noia: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (3).

Haud dubie hoc certum compertumque est, cum Oecumenicum Concilium indictum fuit, ac postea cum initium cepit, ubique gentium in terrarum orbis regionibus, trans maria quoque, ubi catholica Ecclesia suos numerat filios, id primo obsequii plenam animorum attentionem excitavisse, deinde sciendi studiosam curam, postremo vero magis magisque trepidam spem, quae tamen ad maioris boni providentiam inclinaret.

Christianus populus, peculiarique modo ii christifideles, qui innocentia vitae, tolerantia malorum, puritate et sanctimonia praestant, in communes precationes coalescere gaudent, quasi ex eiusdem Concilii felici exitu humanum genus recepturum sit aequam illam moderatamque una cum secura pace prosperitatem, quae in terris aeternae laetitiae libamentum esse videtur.

Nonnulla minus opportuna vitanda

Haud desunt qui ingenui, candidi, religionis fervore acti, haud parvo numero consilia iniciant, id suadendi causa, ut novae formae privatarum ac publicarum supplicationum introducantur. Quae omnia eo spectant, ut latissime per catholicum orbem diffundantur precandi formae, quae singularibus adiunctis temporis, loti, sermonis, et maiorum institutis respondeant.

Necesse minime est, saltem in praesens, ut nova et peculiaria precum genera admittantur. Satis enim sunt ea, quae, a religiosa potestate probata, consueta hactenus nobis facta sunt.

Ecclesia catholica profecto est Regina a dextris tuis (scilicet Dei) quae in conspectu adstat gentium, in vestito deaurato, circumdata varietate (4). Structura, qua conexione mirabili in unum corpus redigitur, constans ex Romani Pontificis primatu, dioecesibus, paroeciis, atque sacris liturgiis et ritibus perantiquis et recens illatis exornata et munita, satis causae suppeditat, cur una simul solida et compacta consistat, et varietatis studio ac precandi sive privatim sive publice multiplici facultate satisfaciat.

Quomodo in singulis dioecesibus chrtistifidelium cooperatio moderanda sit

Singulis dioecesibus Episcopi praesunt, ut ipsis est sacrum iniunctum officium, iidemque omnibus rebus gerendis prospiciunt, quae magisterium, regimen divinumque cultura spectant : quas partes Episcopi et Praelati, in sua quisque dioecesi et pro sua cuiusque munerum provincia, optima cum officii conscientia et partitione implent. Quod autem attinet ad sacerdotes, ad religiosos sodales, ad monachos sacrasque virgines, et ad ipsos e laicorum ordine christifideles, his Eucharisticum Sacrificium, Horariae Preces et Mariale Rosarium uberrimam fioridamque praebent supplicandi materiem, qua christiana familia ex universo terrarum orbe et privatim et publice Oecumenico Concilio divina poscat auxilia.

Ceterum id potissimum interest, ut scilicet flagranti precandi studio animi erigantur, et aliorum quoque ardores alant, ea quidem alacritate et religiosa se devovendi voluntate, quae in Romano quodam ritu hisce verbis significantur: instanter, instantius, instantissime: cuiusmodi precatio christianae multitudinis propria est, quae, securae spei piena, supernam opem laetans exspectat.

 

IV. Proposita Concilii ad universitatem christianae et humanae familiae spectantia

Latissima in orbe terrarum Concilii repercussio

Antequam spirituali huic Nostro colloquio finem imponimus, placet Nobis, Venerabilis Frater, quaedam addere. Ad aures quoque Nostras nuntia hinc illincque perveniunt de confidenti observantia, qua hominum opinio ad causas spectantes sive pacem sive alias christiano affiatu solvendas quaestiones conversa est, postquam magnum Concilii inceptum non quidem submisse sed sonantis veluti eloquii efficacitate promptique consilii firmitudine huiusmodi rerum exspectationem excitavit.

Re vera, indicendi Oecumenici Concilii Vaticani II consilium civilis societatis cogitationes occupare initio non videbatur. Cum vero tres abierint anni, ex quo Concilium parari coeptum est, ac praesertim postquam a die undecimo mensis Octobris usque ad octavum diem mensis Decembris elapsi anni prima Concilii sessio celebrata est, huiusmodi opus tantam reverentiam in universo terrarum orbe permovit — etiam apud illos, qui inter se diversas amplectuntur sententias in religionis, philosophiae reique publicae campo et finibus — ut iure merito quaerendum sit, an caelestis gratiae lux hominum animis propior illapsa sit, ut eos ad Christum Iesum ad eiusque sanctam providamque Ecclesiam paulatim adigat. Observatores acatholici ad Concilium invitati Ne plura dicamus, libenter animadvertimus nuntia atque invitationes, eo consilio facta ad separatos ab Ecclesia fratres, qui christiano tamen nomine gloriantur, ut quosdam mitterent, qui observatorum testiumque partes sustinentes Oecumenico Concilio Vaticano interessent, felicem, spectabilem tranquillumque exitum habuisse.

Quod ad Nos attinet, hae invitationes ac singularis honor, quo acceptae sunt — eo scilicet favore, quo in Ecclesiae et Conciliorum rebus gestis raro evenit — Nos impellunt ut Nobiscum recogitemus, inde piane portendi, multos iam animos se applicare ad eam precationem penitus intellegendam, quam Christus Iesus arcano pervigilio antequam pateretur ad Patrem fecit : Pater, venit hora, clarifica Filium. tuum, ut Filius tuus clarificet te ... Ego pro his rogo quos dedisti mihi; quia tui sunt ... Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sivnt unum sicut et nos (5).

Concilium Oecumenicum ad omnes homines spectat

Iam perspici licet, id aliquo modo iam contingere. Concilium sane, a Nobis convocatum, directo Ecclesiae nostrae membra respicit, quae est una, sancta, catholica atque apostolica. Huc praesertim spectabant proposita Nostra. Attamen, si in Nostris vel catholicorum tantum negotiis detineremur, aut intra Catholicae Ecclesiae saepta immoraremur, nonne haec agendi ratio, ut semper Nobis visa est, iure videretur haud satin Divini Redemptoris respondere mandatis, qui — ut discipulus ille, quem diligebat Iesus, de eo scripsit —: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi? (6)

Nonne verum est quod idem Evangelista de Divino Servatore, hominem luce, afrmat: Lux vera, quae illuminai omnem hominem venientem in hunc mundum? (7)

Lucas autem, nonne Spiritu Sancto affiante scripsit: Videbit omnis caro salutare Dei? (8)

Et Paulus quidem, quem vere in Apostolorum et Prophetarum numerum asciscitur, cum valida voce Romanos alloquitur : Gloria autem, et honor et pax omni operanti bonum (Iudaeo primum et Graeco) : non enim est acceptio personarum apud Deum (9).

Quanta sane iucundidate idem ipse Paulus, ad Titum scribens, paucis verbis humanae salutis mysterii naturam et vim declarat: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus (10).

Bisce locis finem facientes, iuvat Nos S. Ioannis Chrysostomi, gravissimi atque eloquentissimi S. Pauli interpretis, referre sententiam, qua iam a iuventute Nostra haud parum commoti sumus: Mementote, Fratres : quod non de vestra tantummodo vita, sed de universo orbe a votis ratio reddenda est (11).

Indicia melioris aetatis praenuntia

Quod autem plerique fratres, ab hac Apostolica Sede separati, tanta cum observantia atque benevolentia erga Oecumenicum Concilium se habuerunt, id profecto magni solacii causa est. At quanto uberiorem spem caelestiumque gratiarum vim impetrabimus, si multo effusiorem sincerae nostrae caritatis afflatum in integra veritate profitenda experti fuerint ii omnes, quotquot vocati sunt una nobiscum ad eandem fidem eandemque salutem in Christo in eiusque unico ovili assequendam !

Id ad arcana Dei consilia pertinet, in eoque quasi primos fulgores aspicere iubemur exspectatissimi illius diei, cuius futurum adventum Christus Dominus flagrantissimis votis fidentique animo ita salutabat: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere ... et fiet unum ovile et unus pastor (12). O quam sancto perfruamur gaudio, si liceat Nobis una cum his ovibus tam grata legere Dominica verba, itemque suavissimas imagines considerare, quae in cap. X Evangelii S. Ioannis continentur, in eo loco praesertim ubi Christus nos instanter admonet: Ego sum ostium: ostium scilicet per quod intrant oves. Per me si quis introierit salvabitur: et ingredietur et pascua inveniet (13).

Haec igitur sint vota, quae rursus fidenti animo concipimus: Concilium Oecumenicum Vaticanum II, quod feliciter inchoatum est, favente Dei gratia, in Ecclesia tam uberem excitet spiritualium virium copiam, ac tam latos catholici apostolatus campos aperiat, ut homines, a Sponsa Christi perducti, celsissimas optatissimasque illas assequantur metas, quas nondum pertingere valuerunt.

Grandis sane spes, quae ad Ecclesiam et ad cunctam hominum familiam spectat.

De hisce gravibus suscepti officii rationibus in pastorali munere fungendo nos, Ecclesiae Dei Episcopi, nobiscum recogitemus oportet. Quod doctrinae catholicae integritatem servavimus atque servamus, ut Sacra Evangelia, veneranda Traditio, Ecclesiae Patres Romanique Pontifices docent, id procul dubio supernae gratiae dono exstitit, nobisque meritae laudi vertit. Hoc autem non sufficit ad divina exsequenda mandata: sive illud, quod sonat Euntes docete omnes gentes (14), sive aliud, iam in Veteri Testamento relatum: mandavit illis unicuique de proximo suo (15).

Adhortationes et vota

Venerabilis Frater,

Admodum laetantes tecum Nostras communicamus cogitationes, vesperascente iam die Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi.

Dum te certiorem libenter facimus, Commissiones Concilii Oecumenici Vaticani II magna cum omnium alacritate labores Romae resumpsisse, scito pariter eiusdem Concilii Secretariam ad Concilii Patres in ordine Episcopatus proxime ea omnia esse missuram, quae pertinent ad perpendenda atque apparanda schemata quaestionum, ipsarum Commissionum studio concreditarum.

Faxit Deus, ut huiusmodi incensa sedulitate susceptus labor, aspirantibus precibus universi cleri, omniumque sodalium e Religiosis Familiis utriusque sexus, quae in terrarum orbe veluti scintillulae diffusae sunt, non modo apostolicae sollertiae constantem gratiam consequatur, sed etiam uberrimos fructus progignat, e quibus humani generis salutem laetitiamque praestolamur. Haec est Iesu Christi gratia, Qui ignem venit mittere in terram (16), ut eo omnia arderent, in splendore fidei, in fiamma caritatis.

Ut Nostris in Episcopatu Fratribus animum addamus, nil prorsus suavius, nil ad permovendum aptius censemus, quam verba Sancti Pauli ex epistula ad Colossenses deprompta illis proponamus. Hic enim gentium Apostolus — o quam vere vas electionis fuit ille! — ut generosiores animos ad celsa quaeque attingenda atque ad suscipiendos fortiter labores aeuat, ipsis velati signum haec in lumine ponit: omnia et in omnibus Christus (17). Deinde sequentia scribit: Induite vos ergo, sicut eletti Dei, sancti et diletti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omasi sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis, in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini lesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum (18).

Hisce animi sensibus officiorumque nostrorum conscientia affetti, Venerabilis Frater, in communem sacrumque laborem iterum incumbamus, caelestis gratiae auxilio unite confisi, in lumine mentis et in laetitia cordis, ad bonum Ecclesiae Sanctae Dei. Atque ut lumen et auxilium gratiae Dei votis optatisque Nostris cumulate faveant, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, tuoque gregi universo peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VI Ianuarii, in festo Epiphaniae Domini anno MDCCCCLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 149-159.

(1) Act. 20, 28.

(2) Cfr. vv. 1-22.

(3) Sap. 1, 7.

(4) Cfr. Ps. 44, 10.

(5) Io. 17, 1, 9, 11.

(6) 1 Io. 2, 2.

(7) Io. 1, 9.

(8) Luc. 3, 6.

(9) Rom. 2, 10-11.

(10) Tit. 2, 11.

(11) Homilia XV in Matth.

(12) Io. 10, 16.

(13) Io. 10, 9.

(14) Matth. 28, 19.

(15) Eccli. 17, 12.

(16) Cfr. Luc. 12, 49.

(17) Col. 3, 11.

(18) Col. 3, 12-17.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana