Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP.XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO

TEMPLORUM DECUS

IN TRIBUS BASILICIS ROMANIS CANONICI
HONORARII CONSTITUUNTUR.

 

Templorum Decus divinique cultus magnificentia nullo non tempore maximae curae catholicae Ecclesiae fuerunt; quippe quae et Dei gloriam sanctitatemque apprime addeceant, et christifidelium pietatem non parum inflamment.

Quae si ubivis gentium sacrorum Antistites pro munere suo praestiterunt, par nimirum fuit vel maiore diligentia Romae, in dioecesi videlicet sua, praestitisse Romanos Pontifices. Id enim postulabat in primis tributa providenti Dei consilio huic almae Urbi ea proprietas, ut esset veluti totius catholicae rei caput, ad quod ab universo terrarum orbe religionis causa fideles confluerent; postulabant deinde sive christianae antiquitatis memoriae, sive augustissima tempia, quibus Roma ornabatur.

Cumque in Urbe sacrae huiusmodi caeremoniae praecipua quadam sollemnitate in principibus eius Basilicis, ut patet, obiri et possent et deberent, nihil propterea mirum, si Summi Pontifices Decessores Nostri studium curamque suam multis modis testati sunt, cum erga easdem aedes Deo dicatas, tum erga Canonicorum Collegia, quorum praesertim esset ibidem splendorem religiosi cultus tueri, et divinas laudes persolvere.

Quos Decessores Nostros vestigiis consecuti, in animum induximus Nostrum aliquid Nosmetipsi praecipere, quod simul Canonicorum Ordinibus gratiam significet Nostram, simul cum celebratione congruat proximi Concilii Oecumenici Vaticani II, cum scilicet convenientibus undique terrarum Episcopis oportebit in templis huius almae Urbis sacros ritus vel diligentiore religione obitos ostendere.

Decrevimus nempe, postquam omnia attente perpendimus, atque Patres Cardinales, quorum potissimum interesset, sententiam rogavimus, Nostris hisce Litteris Motu proprio datis, in patriarchali Archibasilica Lateranensi et in Basilicis Petriana et Liberiana, Canonicos honorarios, quos vocant, constituere.

Quod dum facimus, praeterquam quod in superbis hisce templis prospicimus debitis summi Numinis maiestati laudibus magnificentius impertiendis, hoc etiam assequimur, ut quibusdam honoris insignibus nonnullos sacrorum administros decoremus, qui pariter praeclara virtute excellant, pariter de christiana re optime meriti sint.

Hisce ecclesiasticis viris, qui non plures quam octo in singula Canonicorum Collegia Basilicarum, quas memoravimus, cooptabuntur, dignitatis gratia, iura quaedam peculiaria tribuimus; cuiusmodi sunt: locum in templi subsellario, et insignia ac privilegia Canonicorum illius Basilicae propria, cui addicuntur: quibus tamen uti dumtaxat poterunt in circuitu sui templi, et aedium sacrarum, quae ab eo pendeant (1).

Ad locum quod attinet, a Canonicis honorariis obtinendum, iidem in Basilicae subsellario post Canonicos ordinarios sedebunt, iuxta normas C. I. C., cann. 408 § 1 et 106 n. 3.

Quo autem plenius id assequamur quod potissimum petimus, ut nimirum sollemnior cultus Deo in ecclesia exhibeatur (2), quamvis Canonicis honorariis nullum iniungamus onus, iisdem tamen suademus, ut sacris conficiendis caeremoniis, Collegii legibus imperatis, ea qua par est diligentia adsint, libenterque in iisdem suam navent operam; idque praesertim diebus festis.

Volumus denique, ut Canonici honorarii Basilicarum, quas diximus, a Summo Pontifice tantummodo nominentur, Litteris datis ab Officio publicis Ecclesiae negotiis procurandis.

Ad cetera quod spectat, de quibus nihil Nostris hisce Litteris definite praecipimus, normam sumi iubemus a iuris communis legibus, atque a legitimis consuetudinibus.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XI mensis Septembris anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII

 


(1) Cfr. C. I. C., can. 407.

(2) Cfr. ibid., can. 391.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana