Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

ROMANAE SYNODI SESSIONES
IN AULA BENEDICTIONUM AD S. PETRUM
__________________

II

SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
DIE XXVI IANUARII A. D. MCMLX
HABITA IN SECUNDA SYNODI SESSIONE
*

 

 

VIRTUTES DIGNITATI SACERDOTUM NECESSARIAE:
CAPUT, COR ET LINGUA SACERDOTIS
 

 

Venerabiles Fratres ac diletti fili,

Ad vobiscum iterum colloquendum initium sumimus a Tridentini Concilii Actis: hoc est a capite, in quo de reformatione agitur (1) quod magno cum animi oblectamento, externo die, audivimus synodalibus Constitutionibus insertum, in capite tertio, quod inscribitur: « De clericorum ac religiosorum disciplina »; gravia in eo praecepta habentur, quae ad doctrinam assequendam et ad rette moderandos mores pertinent, et quae Nobis, cum in sacro Seminario vitam ducebamus, iam perspecta erant, atque adhuc in memoriam veniunt: « Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assiduo instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam speculum reliqui oculos iniciunt, ex iisque sumunt quod imitentur.

CORPORIS HABITUS
QUI SACERDOTEM ADDECET

Quamobrem sic decet omnino — quae verba « decet omnino » potius quam quoddam decus, necessitatem et praeceptum indicant — clericos in sortem Domini vocatos vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gesto, incessu, sermone aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant. Levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem ». Quibus Sacri Concilii Tridentini verbis haec monita adiciuntur: « Quo malore, in Ecclesia Dei, utilitate et ornamento haec sunt, ita etiam diligentius sunt observanda » (2).

Hisce sententiis delineatur ac describitur perfecta imago veri Iesu Christi Sacerdotis, et quasi speculum eidem proponitur, in quod ipse intuens, aut delectamentum et solacium demisso animo sibi sumit, aut rubore perturbationeque afficitur. Ac revera talis moderatio vitae et morum, quae habitu, gestu, loquendique modo componitur, talis serena, grata, animosque alliciens agendi gravitas, religione pietateque perfusa, observantiam ac venerationem subito omnibus commovent. Quamobrem nane pulcherrimam ornamentorum summam, quae magno Ecclesiae decori est, christifidelibus autem exemplo, omnes oportet diligenti studio sibi comparent, eaque semper eniteant.

Verumtamen hae exteriores dotes, de quibus diximus, et quas sacrorum omnes administri adipisci necesse est, qui Ecclesiae Dei inservire velint ad salutem omnium procurandam, per se nihil aliud sunt, nisi quaedam facies aedificii; etenim felix et consentaneus se habendi, conversandi, agendique modus tum solummodo salutarem vim elicit, cum veluti pretiosa vestis esse videtur quae absconditum thesaurum exornat earum virtutum, quas divina gratia alit atque fecundat, et quibus tota nititur ac solidatur sacerdotalis sanctitas.

IN QUO SACERDOTALIS
SANCTITUDINIS NATURA ET VIS
CONSISTAT

Ne gravemini, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, sed Nobis secundas praebeatis aures, qui praecipuas eiusmodi virtutes breviter attingere cupimus, humanae personae ac dignitati sacerdotum necessarias, ad mentis doctrinam quod attinet, ad castos animi affectns, et ad opportunum sermonis usum.

DE SACERDOTIS CAPITE
SEU DE EIUS MENTIS DOCTRINA

Initium autem a mente facimus; quandoquidem a capite exordium. Etenim in mente insideant oportet et doctrina et rectum iudicium, quibus sacri Ecclesiae administri polleant necesse est.

Sed nemo doctrinam adipisci potest, nisi in disciplinarum studia incumbat. Harum igitur studium necessarium est; necessarium dicimus inde a iuvenilibus annis, cum sacerdotalis institutionis praecepta traduntur; necessarium, cum sacrum obitur munus; necessarium etiam usque ad postrema vitae tempora, cum gratior snbit animum earum lucubrationum memoria, in quas florens incubuit aetas, et cum earum usus sapientiores et pretiosiores fructus edere solet.

Hodie, si umquam alias, ut omnino patet, sana animorum cultura sacri administri indigent. Qui ignorantia vel nimia mentis debilitate laborat, is ad sacerdotale capessendum munus promoveri nequit. Sacra Seminaria, Synodi, Concilia, Summorum Pontificum acta, itemque scripta a Ss. Patribus et a Theologis edita, ingenii exercitationem a sacerdotibus postulant ad adipiscendum doctrinae ornamentum. In disciplinarum igitur studia incumbere oportet; idque per omne vitae tempus, quandoquidem res novae semper pervestigationi nostrae proponuntur.

Magni tamen momenti est in seligendis disciplinis earumque libris debita uti prudentia cauteque agere. Etenim non omnia, quae typis eduntur, probata doctrina enitent; non omnia integram et illimem referunt Evangelicam veritatem, eiusque rectam interpretationem ab iis auctoribus datam, quorum magisterium tuta auctoritate pollet.

Hac recta institutione quilibet sacerdos, laude dignus, instruendus est, eamque fideliter exhibere debet; nam eius agendi prudentia eiusque virtus hac ratione comprobatur.

Idque eo vel magis quod nimium succrescens hodie librorum ephemeridumque copia, ad disciplinas et ad res omnes quod attinet, id saepenumero efficit ut nonnullorum mentes a recto itinere aberrent, et ad rationes inconsultas amplectendas non sine discrimine alliciantur, quibus quidem ii facile moventur, qui, ducendae vitae experientia destituti, sibi nimis praefidentes sunt.

Cognitio Sacrorum Bibliorum Veteris et Novi Testamenti, Ss. Patrum ac perillustrium doctorum philosophiae et theologiae, inter quos princeps excellit S. Thomas Aquinas: scientia sacrae Liturgiae et modus eam ad effectum deducendi, quasi amoenissimus quidam hortus halantibus fioribus et proceris arboribus consitus: ac demum intelligentia et usus legum universarum Codicis Iuris Canonici, qui ordini inservit sociali sive quod ad causas domesticas attinet, hoc est ad dioecesium administrationem, sive ad rationes cum hominibus ac rebus externis: tres veluti fontes sunt doctrinae, disciplinae et sanctificationis, quibus refecti optimi quique sacerdotes, mente alta et animo firmo insignes, veri nobilesque effecti sunt administri Bcclesiae et animarum. Nonne quivis vir ecclesiasticus, licet mediocri ingenio praeditus, hanc animi oblectationem potest affectare, quae divinae gratiae munere iis solet impertiri, qui, bona dueti voluntate, recto aluntur et roborantur mentis cultu, non tenuibus comparato subsidiis, sed ex operibus eximiis hausto, quae haec etiam aetas condere valet, aemulans, christiana cum humilitate et animorum vi, egregia doctrinae monumenta maiorum, scilicet Patrum, Scriptorum, Doctorum Ecclesiae, quae per omnium saeculorum decursum numquam non fuit magistra veritatis?

S. Petrus in altera epistula sua de peculiari monet cautione in divinorum librorum studio adhibenda, hac usus sententia: cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donee dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: hoc primum intelligentes, quod omnis proq hetia Scripturae propria interpretatione non fit (3).

Hoc idem iudicium, quo ingenii fit quaedam temperantia et moderatio, omnes oportet ad cetera transferant studia, caventes, ne induci se sinant, ut singulares videantur et novi; scilicet eo iudicio utantur oportet, quo fidem habeant Ecclesiae Sanctae docenti, cum mentes diriga et corrigit errata (4). Peropportune hic subeunt ea, quae scriptor quidam ecclesiasticus e recentioribus, perquam conspicuus et pastor animarum perdiligens, ad sacerdotes suos scripsit, sic eos de hoc periculo monens: « Eorum ratio, qui, ad theologiam quod pertinet, omnia in sua ipsorum ponunt cogitatione, haereticos parit; in re ascetica homines nutrit ac fovet, qui se fallunt; in canonicis vero disciplinis gignit indociles, hoc est eos, qui, a recto deerrantes itinere, nihil pro sua parte conferunt ad opera Dei (5) ».

Gratias igitur benignissimo Deo agamus atque in veritatem rerum semper intueamur. Leo supplicandi luculenter testatur legem credendi; ius vero canonicum, eo quod legem vivendi tradit, summa est eaque praeclarissima et gravissima vitae christianae et sacerdotalis, pietatis impulsione actuosae.

DE SACERDOTIS CORDE
SEU DE CASTIS EIUS ANIMI AFFECTIBUS

Nunc vero, Venerabiles Fratres et filii dilettissimi, transire Nos iuvat ad animum seu, uti vulgo appellamus, ad cor. Cum sacerdos aliquis esse dicitur homo benignus et suavis, scilicet in quo animi sensus praeponderant, prima iam laudabilis significatur proprietas, a qua exordium ducit praeconium, cui multi homines conspirantes solent assentiri. Qua in re eo saepe progrediuntur, ut nimios quosdam mentis motus, qui minus retti sunt minusque opportuni, eidem ignoscant. Atque multum tribuitur sententiae, quae anctoritate viri litterati potius innititur quam philosophi morumque praeceptoris, quaeque plurimum invaluit, scilicet saepe animi seu cordis proprias esse rationes, quas mens ignoret. Dignitas autem ministerii nostri impellit nos, ne levi haec aestimemus momento, nam etiam rationes cordis, quas diximus, studiose sunt considerandae et probandae aut corrìgendae.

Animus seu cor sacerdotis amore oportet inflammetur, quemadmodum ingenium veritate ac dottrina debet refulgere. Iesu dicimus amorem, flagrantem, piissimum, vehementem, promptum et paratum ad mysticam illam cum Deo familiaritatem, qua gratissima efficitur exercitatio pietatis sacerdotalis et precationis, sive publicae, quae nomine fit universalis Ecclesiae, sive privatae, cuius rationes opportuno consilio deligantur atque serventur; cui precationi qui dedita opera vacet, oblectationem et alimoniam spiritus sapidam et validam capit. Hic est fons perennis, unde fortitudo et solacium rebus in artis, interdum in acerbitatibus vitae et ministerii sacerdotalis ac pastoralis, ubertim hauriuntur.

Amorem dicimus erga Ecclesiam et animas, maxime erga eas, quae nostris curis commissae sunt religiosissimo cum officii nostri onere et ratione; erga animas, ad quemvis civium ordinem pertinentes, praesertim vero erga animas, peculiari studio nostro ac sollicitudine dignas, peccatorum, pauperum cuiusvis generis, eorum, qui numero comprehenduntur hominum, quibus opera misericordiae sunt impendenda. Cum quibus quidquid rationis habetur, a caritate evangelica oportet proficiscatur.

Quam praeclare haec dieta sunt a S. Petro: Animas vestras castificantes, in oboedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius (6). Quae quidem verba caritatem et fraternam voluntatum coniunctionem inducunt in purificationis opus, quod non modo animum, verum etiam corpus et carnem attingunt, siquidem omnes sumus renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum (7).

Hunc post locum primae suae Epistulae, S. Petrus fugaci similitudinum et verborum traiectu rapit sensa mentis ad id perpendendum, quod singillatim sacerdotii nostri vitam pertingit. Haec autem sacerdotalis nostra vita impletur quidem et communitur caelesti gratia, quae angelos et sanctos caelites format et fingit, at minime a carnis temptationibus secura est, quae cotidianam periclitationem et numquam relaxatas insidias animis, ad bonitatem proclivibus, parat. O quantum sollicitudinis animus amare cupiens et caro parere solent, ut integra a nobis serventur magna illa et sacrosancta promissa, quae sacerdotalis ordinationis die dedimus ! Tunc a nobis audita est vox: Adhuc liberi estis, et post aliquantulum silentii progressi sumus ad consecrationem vitae nostrae peragendam, quae in caelesti aula rata habita, in terris etiam coram Ecclesia et universa hominum societate obnuntiata est.

Etiam cor carneum est: cor et caro una simul iter facere debent. Audite, quid S. Petrus eodem suae Epistulae loco dicat: Omnis caro foenum: et omnis gloria eius tannquam flos foeni. Exaruit foenum, et flos eius decidit (8).

Venerabiles Fratres et diletti filii, in ferendo onere pontificalium et pastoralium obligationum nostrarum praesidiis cumulamur Domini, qui indigno famulo suo abunde succurrit. Hortamur vos, ut animo Nostro haereatis et benedicatis Domino. Nostis, quid dies Nostros crebro et acerrime contristat? Gemitus est, qui e propinquo et e longinquo, a Romana scilicet Urbe et e variis orbis terrarum locis ad Nos pervenit, gemitus scilicet sacerdotum, quibus cor et caro simul terrestre iter percurrentia, etiam in parum evigilata perfunctione sacri muneris, magnum detrimentum attulerunt, atque coram Deo et Ecclesia et ante oculos fidelium dedecus itemque acutas et acerbissimas aegritudines pepererunt. Cumprimis moeremus, quod ad amissi sui decoris particulam reparandam, nonnulli, allucinationi cuidam indulgentes, putant Ecclesiam catholicam velle aut opportunum ducere ab ecclesiastici caelibatus lege desistere, quae per saeculorum decursum fuit et est sacerdotii praeclarum et nitidissimum ornamentum. Sacri caelibatus nempe lex atque impendenda cura, ut ea diligenter servetur, in mentem semper reducunt memoranda gloriosaque certamina eorum temporum, quibus Ecclesia Dei ad aspera praelia vocata fuit et triplicem rettulit triumphum: nam hoc est insigne victoriae Ecclesiae Christi, conniti ut sit libera, casta, universalis.

Ad praecavenda autem et refrenanda peccata, quae cordis illecebris contrahuntur, S. Petrus suum resumit eloquium, quod ad illud flos foeni abruptum est, et pergit instantius proferens invitamentum sacerdotibus suis, ut caritatem exerceant. Nam caritate se munire debent ut miseros casus a se arceant in quos sensuum debilitas inducit, quasi ad inexorabilem castigationem mali sermonis usus.

DE SACERDOTIS LINGUA
SEU DE RECTO SERMONIS USU

Ad tertiam ita pervenimus alloquii Nostri partem in assequendo proposito, quod suscepimus, ut scilicet de sacerdotali nostra sanctificatione cura habeatur. O mira verba! Ad omnes ea spectant, at singulari ratione sacerdotibus salutaria sunt. Agitur nunc non de cogitando aut de sentiendo, sed de eloquendo. Semper res ad doctrinam caritatis, ad caritatis mores pertinent. Verumtamen praecipue ea refertur ad proprietatem, quam homo a Deo sibi muneri datam accepit, sonanti voce ea caelo terrisque palam faciendi quae in penetralibus animi concepit.

In fine autem — ita S. Petrus Roma scribebat ad christifideles longinquae illius Asiae regionis, quam hodie Anatoliam appellant — omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles; non reddentes malum pro malo nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc votati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere et dies videre bonos coèrceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum; declinet a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam; quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala (9).

O Venerabiles Fratres et diletti filii, ne concidant vestri animi propter ea quae modo dicturi sumus. In moderanda lingua plus minus, ut Nobis videtur, aliquantulum omnes offe'ndimus; qui ecclesiasticus vir rette tacere noverit ac sermone uti suo tempore atque erga alios benigne, is revera magna sapientia et perfetta absolutaque sacerdotali virtute ornatum animum ostendit.

In praeclaro opere, quo Decessoris Nostri Pii XI imm. mem. intimi animi sensus patefiunt (10), scriptum legimus, magnum illum Pontificem, qui tanta dottrina fuit praeditus ac dignitate gravitateque muneris sui penitus afficiebatur, adeo ab aliis temere indicandis alienum fuisse, ut numquam loquendo proximorum famam offenderet, ac si forte aliquem obtrectantem audiret, licet cum eo familiariter colloqueretur, vel res in bonam partem acciperet, vel medium illico abrumperet sermonem. Ex cotidianae vitae usu discant omnes, serenae animi beatitati multo magis consuli posse, bonum in rebus perspiciendo studioseque considerando, quam, quod malum et vitiosum est, inquirendo; idque vel animi levitate vel, quod peius est, malitia in lucem proferendo. S. Petri dottrina de hac re nobis probe comperta est. Paulus Apostolus multo etiam severius loquitur; ipsius tamen verba nunc afferre opus non est. At praesertim loquendi modo percellimur S. Iacobi, qui cum damna atque calamitates perscribit, quae effrenam sermonis licentiam contra veritatem et caritatem consequuntur, monita adhibet quam ceteri scriptores graviora. Locus eius Catholicae Epistulae, qui ad rem pertinet, dignus prorsus videtur, qui integer memoriae mandetur atque in domesticis ecclesiasticorum virorum parietibus insculpatur. Qui quidem focus, qui in Sacrarum Scripturarum editione, cura clarissimi Hetzenauer in lucem edita, capite tertio continetur, hisce verbis distinguitur: De ambitione docendi: « Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius indi cium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus... Lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis, quam magnam silvam incendit! Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et infiammat rotam nativitatis nostrae, infiammata a gehenna. Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium et caeterarum, domantur et domita sunt a natura humana: linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, piena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri... Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deìnde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, piena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione. Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem » (11). Verba magni sane momenti et quasi ignita haec sunt, quae cuiusvis aetatis et cuiusvis nationis sacerdotum alte insidant animis oportet.

Absit, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut quis putet eiusmodi apostolica monita non iam ad nostra tempora, sed ad veneranda antiquitatis monumenta pertinere; vel satis existimet, ut doctrina ibidem proposita consideretur tantummodo utpote fide dignum testimonium, quo nobis aetatis praeteritae acerbitates ac vitae difficultates referantur. At contra, si Ss. Patrum atque ecclesiasticorum scriptorum volumina pervolvantur, colligi sane facile poterit, iterum iterumque per saeculorum decursum eiusdem veteris doctrinae resonuisse monitoriam vocem. Ceterum Romani cives S. Bernardi vocem satis cognitam et exploratam habere debent, quae quidem non modo ad edocendum de illius aetatis condicionibus, verum etiam ad omnium temporum sacerdotes commonendos plurimum valet. Nec vobis mirum videatur, si postremns Venetiarum Patriarcha, qui utpote « servus servorum Dei » nniversae Ecclesiae regimini est praepositus, adhuc operum incliti decessoris sui S. Laurentii Iustiniani, in illa Patriarchali dignitate primi, consuetudinem servet, quae quidem opera illimi christiana sapientia sunt referta; atque adeo libenter oblatam sibi occasionem arripiat proponendi vobis ad meditandum quasdam breves sed pulcherrimas praeclari illius asceseos magistri sententias, quae rem nostram opportune attingunt, scilicet rectum vel improbandum sermonis usum.

In libro, qui inscribitur « De disciplina et perfectione monasticae conversationis » (12), postquam Epistulae Catholicae S. Iacobi Apostoli doctrinam exposuit, ita prosequitur: « Nihil ita incongruum homini Deo famulanti, et ad perfectionem tendenti reperitur, sicut effrenata lingua, nullo considerationis moderamine religata, quae omnem mentis unitatem dissipat et occidit. Ideo qui Deo vacare et inhaerere elegit,. hanc regat, hanc refrenet, hanc sub rationis dominium subigere conetur. Est namque ianua per quam saepe diabolus ingreditur ad cor, et per quam patet omnis interioris hominis status. Ubi enim incomposita est lingua, ibi nil potest esse occultum. Haec si moderetur reddit hominem moribus ornatum, mente tranquillum, conscientia sincerum et cunctis amabilem. Nemo sapiens existimandus est, qui verborum suorum pondus non discernit. Priusquam proferantur, diligenter examinanda sunt verba: cum enim indiscussa emittantur, sine reprehensione esse vix possunt. Prout suggerit animus imprudens loquitur. Qui vero Deo piacere cupit taciturnus erit. Non est aeternae sapientiae verus amator qui procaciter loquitur ».

Ac sententiam suam illustrando explicare pergit, aptis hortamentis extollens beneficia linguae, quam gemina in Deum et homines caritas inflammet. Itemque suavissimis verbis sententiarumque luminibus orationem suam distinguens, de Virgine Maria perbelle agit, quae, dum ab Angelo salutatur, in cogitatione defixa tacet; sed apud sanctam cognatam Elisabeth in illum hymnum « Magnificat » erumpit, et canora hac voce carmen, per saeculorum aetates concinendum, incohat in Christi Iesu Servatoris honorem, qui saeculorum est Rex immortalis et invisibilis (13).

Fratres ac filii dilectissimi ! Quotiescumque pio colloquio de exercendis virtutibus deque divinae caritatis contemplatione agitur, mens quidem eorum, qui caelestia intellegere et sapere norunt, hic diutius morari cupit, quem ad modum Sanctus Benedictus eiusque pia soror Scholastica ad Montis Casini coenobium, ut traditur, experti sunt. Attamen haec pauca, quae nunc vobis, ut hesterno die, simplici alloquio diximus, ea communi omnium utilitati atque solatio satis esse putamus.

Quam ob rem liceat Nobis vota pro omnibus vobis suscipere, ut ex liis, quae diximus, laetam capiatis voluptatem, quae, suave veluti obsonium cibarium panem singulariter condiens, Synodalium Constitutionum lectionem studiumque iucundo sapore delectet, in quibus perpendendis hi festivi gratique dies, horis praesertim matutinis, praeteribunt, quibus fraterno more Romani sacerdotes una simul congregantur.

Ut iam probe novistis, ex hortamentis Capituli, in vicesima et altera Sessione Tridentini Concilii exarati, cui index « De Reformatione » — in quo fundamenta veluti ponuntur colendae sacerdotum sanctitatis — tres potissimum locos excerpsimus, ad nniuscuiusque ecclesiastici viri atque ad omnium simul vitam proprietatesque attinentes: qui scilicet de capite, de corde, de lingua agebant.

Quae autem sive diximus, sive audivimus, sive Nobiscum consideravimus, ea magis perspicuam atque aestimabilem Nobis reddiderunt verborum vim et significationem, quae in Tridentini Concilii decretis inveniuntur, quaeque hic iterum proferimus veluti consiliorum Nostrorum summarium et caput: « Levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent. effugiant: ut eorum actiones cunctis afferant venerationem ».

Haec prorsus est praecelsa christiani sacerdotii forma, hoc augustum sacerdotum propositum: ut scilicet tam absolutae virtutis exemplo, Christi lumine et imitatione, fidelium populo praeluceant, ut simul venerationem et amorem consequantur.

Ecce igitur vota ominaque Nostra : haec sane et in singulis et in omnibus vobis feliciter, Venerabiles Fratres et dilecti filii, nunc et in posterum, impleantur.


* AAS 52 (1960) 221-230.

(1) Sess. XXII, can. 1.

(2) Ibid.

(3) 2 Petr. 1, 19-20.

(4) Cfr. Litt. Enc. Humani generis; A. A. S. XXXXII, pagg. 561-578.

(5) Card. Schuster.

(6) 1 Petr. 1, 22.

(7) Ibid. 1, 23.

(8) 1 Petr. 1, 24.

(9) 1 Petr. 3, 8-12.

(10) CARLO CONFALONIERI, Pio XI visto da vicino. Editr. S.E.I., Torino. cap. II, p. 105.

(11) Iac. 3, 1-18.

(12) Pag. 89, 1. 47.

(13) Cfr. 1 Tim. 1. 17.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana