Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD QUOSDAM SOCIETATIS IESUS SODALES
CORAM ADMISSOS

Die I mensis Octobris, A. D. MCMLXI

 

Dilecti Filii!

E diversis Societatis Iesu Provinciis, quae in terrarum orbe sunt, Romam apud Generalem Praepositum vestrum convenistis, constitutionum praescriptis obtemperantes, ut eum de singularum Provinciarum condicione certiorem faceretis.

Nunc autem huc accessistis ad obsequium humili Apostolorum Principis Successori praestandum, fidei instinctu acti, caritatisque fiamma permoti, ad quam omnes vitae vestrae rationes componere studiose contenditis. Quam ob rem hodie primum tam amplum religiosorum Sodalium coetum e vestro Instituto coram accipimus, ac paterno alloquimur sermone.

Id gratissimum Nobis est; atque hac data opportunitate, oblectationem Nostram vobis significamus, novum benevolentiae testimonium.

Scimus Ignatianae familiae Sodales ad Dei gloriam amplificandam, animorumque utilitatem comparandam sedulo allaborare; atque iis in territoriis, ad quae Dei adoranda voluntas Nos perduxit, eorum operosas invenimus manus. Sed magis gaudemus, quod potior Ordinis vestri nota in fidelitate erga Romanam Petri Cathedram consistit. Addito enim quarto illo voto, ipse Legifer Pater vester voluit, ut ad religiosam adipiscendam virtutem hac etiam via contenderetis : scilicet ut Apostolicae Sedi singulari cum oboedientia inserviretis, eidemque mentes, vires, voluntatesque addiceretis vestras.

Perstate, dilecti filii, in hac consiliorum inceptorumque constantia, quae promerita vobis gignit praeclara; sanctitudinis speciem, vobis a sapientissimis Conditoris vestri legibus propositam, omnibus virtutibus assiduo nisu segui pergite, ut Christi Ecclesiam laetificantes, indefatigato studio crescatìs, secundum iliud : iustorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem (1).

Crescat igitur haec lux, eaque omnes homines, ad quos sacerdotalis vestra sollicitudo convertitur, illustret, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est (2).

Apostolatus omne genus incepta, in quae incumbitis — praesertim adulescentium institutionem sacrasque expeditiones exercitationesque promovendas — qua soletis cura foveatis, ut adiutrices manus magno illi operi praestetis, quod continens est animi Nostri votum ac sollicitudo : ut sinceri nominis pietas apud omnes civium ordines reflorescat, incorrupta morum vigeat sanitas, ac veritas secura resplendeat.

Ad singulas Provincias reversuri, dilecti filii, velimus vestrae Societatis Sodales certiores faciatis, Nos eorum navitatem intenta prece ac paterna caritate prosegui. Etenim, Qui Christi Iesu vices gerimus, facere non possumus, quin a tot clericorum numero solacium hauriamus suavissimum, utpote qui Iesu gloriam quaerant, et Iesu nomen, quod est super omne nomen (Phil. 2, 9), in suis frontibus et operibus gerant, a quo religiosae virtutis afflatum et incitamentum sumant : nominabitur tibi nomen tuum a Deo in sempiternum; pax iustitiae et honor pietatis (3).

Haec amoris piena proferimus omina atque hortamenta, ut commissa officia in perampla Dei vinea flagrantiore usque studio exsequamini. De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis erit vobiscum (4).

Cuius supernae pacis et sempiterni gaudii pignus esto Apostolica Nostra Benedictio, quam Generali Praeposito, vobis, vestrisque operum sociis et universae Societatis Iesu Sodalibus peramanter impertimus.


(1) Prov. 4, 18.

(2) Matth. 5, 16.

(3) Bar. 5, 4.

(4) 2 Cor. 13, 11.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana