Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II
SOLLEMNITER INCHOATUR
_________________

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
 IN SOLLEMNI SS. CONCILII INAUGURATIONE
*

Die 11 octobris menis a. 1962

 

Venerabiles Fratres,

1. Gaudet Mater Ecclesia quod, singulari Divinae Providentiae munere, optatissimus iam dies illuxit, quo, auspice Deipara Virgine, cuius materna dignitas hodie festo ritu recolitur, hic ad Beati Petri sepulcrum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum sollemniter initium capit.

Concilia Oecumenica in Ecclesia

2. Universa Concilia — sive viginti Oecumenica sive innumera eaque non parvi pendenda Provincialia et Regionaliaquae per succedentia tempora sunt celebrata, manifesto vigorem Ecclesiae Catholicae comprobant et quasi fulgentia lumina in eius annalibus recensentur

.Recentissimus humilisque eiusdem Principis Apostolorum Successor, qui vos alloquitur, amplissisimum hunc Coetum indicens, id sibi proposuit, ut iterum Magisterium Ecclesiasticum, numquam deficiens et ad finem usque temporum perseverans, affirmaretur; quod quidem Magisterium rationem habens errorum, necessitatum, rerum opportunarum nostrae aetatis, per hoc ipsum Concilium omnibus hominibus, quotquot in orbe terrarum sunt, extraordinario modo, in praesenti exhibetur.

Hanc igitur universalem incohans Synodum, Christi Vicarius, qui ad vos verba facit, praeterita tempora, ut liquet, respicit eorumque veluti vocem, alacrem animosque confirmantem, auscultat: libenter enim meminit bene meritorum Summorum Pontificum, qui antiquissima et recentiore aetate fuerunt; et qui e Conciliorum conventibus, sive in Oriente sive in Occidente a saeculo quarto ad Medium usque Aevum et recentia tempora actis, venerandae gravisque huiusmodi vocis testimonia transmiserunt. Haec non intermisso studio triumphum divinae et humanae illius Societatis extollunt, scilicet Ecclesiae Christi, quae a Divino Redemptore nomen, gratiae munera, vimque accipit totam.

Quodsi haec spiritualis laetitiae causa sunt, negare tamen non possumus dolores et acerbitates plurimas per longam undeviginti saeculorum seriem hanc historiam obscuravisse. Verum enim exstitit et exstat, quod olim Simeon senex ad Mariam Matrem Iesu ore prophetico dixit: "Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum... et in signum cui contradicetur" (Lc 2,34). Atque Iesus ipse, aetate maturior, perspicue ostendit, quomodo homines per tempora adversus Ipsum se essent gesturi, arcana haec proferens verba: "Qui vos audit, me audit" (Lc 10,16). Praeterea haec effatus est, ut apud Sanctum Lucam, qui superiora quoque verba refert, scriptum videmus: "Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit" (Lc 11,23).

Gravissimae sane res et quaestiones ab humano genere dissolvendae, post viginti fere saecula non mutantur; etenim Christus Iesus semper medium quasi locum tenet historiae et vitae: homines aut ipsi ipsiusque Ecclesiae adhaerent, atque adeo lucis, suavitatis, recti ordinis pacisque bonis fruuntur; aut sine ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consulto extra Ecclesiam commorantur, quo fit ut confusio inter eos habeatur, mutuae rationes asperae efficiantur, cruentorum bellorum impendeat periculum.

Hanc coniunctionem cum Christo eiusque Ecclesia Concilia Oecumenica, quotiescumque ea celebrari contingit, sollemni quodam modo praedicant et veritatis lucem quoquoversus emittunt, vitam singulorum hominum, domestici convictus, societatis in rectas semitas dirigunt, spirituales vires excitant atque stabiliunt, ad vera et sempiterna bona continenter animos erigunt.

Testimonia extraordinarii huius Magisterii Ecclesiae, scilicet universalium Synodorum, ob oculos Nostros versantur, dum varias hominum aetates per haec viginti saecula christiani aevi intuemur. Quae documenta pluribus magnique ponderis voluminibus continentur ac veluti sacer thesaurus sunt aestimanda, qui in tabulariis Urbis Romae ac totius orbis terrarum celebratissimis bibliothecis est reconditus.

Origo et causa Concilii Oecumenici Vaticani II

3. Quod autem ad originem et causam attinet maximi huius eventus, propter quem placuit Nobis vos hic congregare, satis est iterum afferre testimonium humile quidem, sed quod Nos ipsi experientia possumus probare: primo enim paene ex inopinato hoc Concilium mente concepimus, ac deinde simplicibus verbis enuntiavimus coram Sacro Purpuratorum Patrum Collegio fausto die illo vicesimo quinto mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, in festo Conversionis Sancti Pauli Apostoli, in ipsa eius Patriarchali Basilica ad viam Ostiensem. Statim adstantium animi subito tacti sunt, quasi supernae lucis radio coruscante, et suaviter omnes affecti in vultu oculisque. Simul vero vehemens studium toto terrarum orbe exarsit, cunctique homines Concilii celebrationem studiose exspectare coeperunt.

Interea tres annos ad apparandum Concilium laboriosum est opus patratum, quod eo pertinebat, ut accuratius et amplius inquireretur, quo honore essent hac nostra aetate Fides, religionis usus, vigor coetus christiani ac praesertim catholici.

Profecto haud immerito Nobis videtur hoc tempus in apparando Concilio Oecumenico insumptum primum quoddam signum ac donum gratiae caelestis fuisse.

Huius ergo Concilii lumine illustrata, Ecclesia spiritualibus divitiis, ut confidimus, augebitur atque, novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora. Nam, opportunis inductis emendationibus ac mutua auxiliatrice opera sapienter instituta, Ecclesia efficiet, ut homines, familiae, nationes reapse ad ea, quae supra sunt, mentes convertant.

Itaque propter Concilii huius celebrationem Summo Largitori omnium bonorum gratiae maximae ex conscientiae officio sunt reddendae, et gloria Christi Domini cum exsultatione praedicanda, qui est Rex invictus et immortalis saeculorum ac gentium.

Opportunitas celebrandi Concilii

4. Aliud praeterea est, Venerabiles Fratres, quod hac in re iuvat vobis ad considerandum proponere. Scilicet, in accensionem laetitiae sanctae, quae sollemni hac hora animos afficit nostros, liceat Nobis hoc in amplissimo consessu palam asseverare, initium Oecumenicae huius Synodi opportunis sane temporis adiunctis contingere.

Saepe quidem accidit, quemadmodum in cotidiano obeundo apostolico ministerio comperimus, ut non sine aurium Nostrarum offensione quorundam voces ad Nos perferantur, qui, licet religionis studio incensi, non satis tamen aequa aestimatione prudentique iudicio res perpendunt. Hi enim, in praesentibus humanae societatis condicionibus, nonnisi ruinas calamitatesque cernere valent; dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentur, prorsus in peius abiisse; atque adeo ita se habent, quasi ex historia, quae vitae magistra est, nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Conciliorum tempore, quoad christianam doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae libertatem, omnia prospere ac recte processerint.

At Nobis plane dissentiendum esse videtur ab his rerum adversarum vaticinatoribus, qui deteriora semper praenuntiant, quasi rerum exitium instet.

In praesenti humanorum eventuum cursu, quo hominum societas novum rerum ordinem ingredi videtur, potius arcana Divinae Providentiae consilia agnoscenda sunt, quae per tempora succedentia, hominum opera, ac plerumque praeter eorum exspectationem, suum exitum consequuntur, atque omnia, adversos etiam humanos casus, in Ecclesiae bonum sapienter disponunt.

Hoc facile cernere est, si attento animo perpendantur gravissimae de re politica et oeconomica quaestiones atque discrimina, quae hodie sunt. Quae omnia tam sollicitos homines tenent, ut eorum curas cogitationesque a religiosis negotiis avertant, quae ad sacrum pertinent Ecclesiae Magisterium. Huiusmodi agendi ratio certe vitio non caret, ac merito est improbanda. Nemo tamen negare potest, has novas inductas rerum condiciones, id saltem commodi habere, ut e medio innumera illa impedimenta iam auferantur, quibus olim saeculi filii liberam Ecclesiae actionem praepedire consueverant. Etenim satis est cursim ecclesiasticos annales pervolvere, ut statim manifesto pateat, vel ipsa Oecumenica Concilia, quorum vicissitudines aureis litteris Ecclesiae fastis consignatae sunt, saepe non sine gravissimis difficultatibus ac doloris causis, ob indebitam civilis potestatis interpositam auctoritatem, celebrata fuisse. Huius enim mundi Principes interdum sibi quidem proponebant sincero animo Ecclesiae patrocinium suscipere; quod tamen plerumque non sine spirituali detrimento ac periculo fiebat, cum iidem saepius rationibus politicis ducerentur suisque utilitatibus nimium studerent.

Fatemur quidem hodie Nos vehementi dolore affici, quod inter vos complures Ecclesiae Pastores desiderantur, Nobis sane carissimi, qui ob Christi Fidem in vinculis detinentur vel aliis impedimentis praepediuntur, et quorum recordatio Nos permovet ut pro ipsis flagrantissimas Deo preces admoveamus; attamen non sine spe ac magno solacio Nostro hodie factum esse cernimus, ut Ecclesia, tot profanis praeteritae aetatis impedimentis tandem expedita, ex hoc Vaticano Templo, veluti altero Apostolorum Cenaculo, per vos vocem suam, maiestatis gravitatisque plenam, attollere possit.

Praecipuum Concilii munus: doctrina tuenda ac promovenda

5. Quod Concilii Oecumenici maxime interest, hoc est, ut sacrum christianae doctrinae depositum efficaciore ratione custodiatur atque proponatur.

Haec doctrina integrum complectitur hominem, corpore et animo compositum, eademque iubet nos, qui huius terrae incolae sumus, ad caelestem patriam peregrinos contendere.

Id autem ostendit, qua ratione mortalis haec vita componenda sit, ut nos officiis satisfacientes, quibus erga terrestrem et caelestem Civitatem obstringimur, finem nobis a Deo praestitutum assequi valeamus. Scilicet, omnes prorsus homines, sive singuli sive inter se societate coniuncti, sine intermissione officio tenentur caelestia bona consectandi, donec haec vita suppetit, atque ad hoc assequendum, terrenas res adhibendi, ita tamen ut temporalium bonorum usus sempiternam eorum beatitatem in discrimen non adducat.

Verum profecto est, Christum Dominum hanc pronuntiasse sententiam: "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius" (Mt 6,33). Quae vox "primum" declarat, quo potissimum vires et cogitationes nostras dirigi oporteat; nihilominus minime neglegenda sunt cetera huius Dominici praecepti verba, quae subsequuntur: "et haec omnia adicientur vobis" (Mt 6,34). Ac revera semper fuerunt ac sunt in Ecclesia qui, dum evangelicae perfectioni adipiscendae omni studio vacant, simul ad civilem cultum adiutricem operam conferunt, cum ex eorum vitae exemplis, ex eorumque salutaribus caritatis inceptis, ea, quae in humana societate praestantiora ac nobiliora sunt, haud parum accipiant roboris atque incrementi.

Ut autem haec doctrina multiplices attingat humanae navitatis campos, qui ad singulos homines, ad domesticum convictum, ad socialem vitam pertinent, in primis necesse est, ne Ecclesia oculos a sacro veritatis patrimonio a maioribus accepto umquam avertat; at simul necesse habet, ut praesentia quoque aspiciat tempora, quae novas induxerunt rerum condiciones, novasque vivendi formas, atque nova catholico apostolatui patefecerunt itinera.

Hac de causa Ecclesia mirandis illis humani ingenii inventis doctrinarumque incrementis, quibus hodie utimur, non iners affuit, neque iisdem recte aestimandis impar evasit; sed haec omnia pervigili prosequens cura, homines admonere non desinit, ut super ipsam rerum aspectabilium speciem, oculos ad Deum omnis sapientiae et pulchritudinis fontem convertant, ne iidem, quibus dictum fuit: "Subicite terram et dominamini", obliviscantur umquam gravissimi illius praecepti: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Mt 4,10; Lc 4,8), neu fluxa rerum fascinatio veri nominis progressionem impediat.

Qua ratione hodie doctrina promovenda sit

6. Hisce positis, satis manifestae sunt, Venerabiles Fratres, partes quae, ad doctrinam quod attinet, Concilio Oecumenico sunt demandatae.

Scilicet Concilium Oecumenicum primum et vicesimum - quod efficaci magnique aestimando auxilio utitur eorum, qui scientia sacrarum disciplinarum, apostolatus exercendi resque recto ordine agendi excellunt - integram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam catholicam, quae, licet inter difficultates et contentiones, veluti patrimonium commune hominum evasit. Hoc non omnibus quidem gratum est, tamen cunctis, qui bona voluntate sunt praediti, quasi paratus thesaurus uberrimus proponitur.

Attamen nostrum non est pretiosum hunc thesaurum solum custodire, quasi uni antiquitati studeamus; sed alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit.

Neque opus nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam capitibus praecipuis doctrinae ecclesiasticae disceptetur, atque adeo fusius repetantur ea, quae Patres ac theologi veteres et recentiores tradiderunt, et quae a vobis non ignorari sed in mentibus vestris inhaerere merito putamus.

Etenim ad huiusmodi tantum disputationes habendas non opus erat, ut Concilium Oecumenicum indiceretur. Verumtamen in praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla parte inde detracta, hic temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis, tradita accurata illa ratione verba concipiendi et in formam redigendi, quae ex actis Concilii Tridentini et Vaticani Primi praesertim elucet; oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia. Huic quippe modo plurimum tribuendum erit et patienter, si opus fuerit, in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt rationes res exponendi, quae cum magisterio, cuius indoles praesertim pastoralis est, magis congruant.

Qua ratione errores compescendi sint

7. Ineunte Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, manifesto ut alias numquam patet, veritatem Domini in aeternum manere. Siquidem, dum aetas aetati succedit, incertas cernimus hominum opinationes alias alias excipere, atque enascentes errores saepe cito velut nebulam sole depulsam evanescere.

Quibus erroribus Ecclesia nullo non tempore obstitit, eos saepe etiam damnavit, et quidem severitate firmissima. Ad praesens tempus quod attinet, Christi Sponsae placet misericordiae medicinam adhibere, potius quam severitatis arma suscipere; magis quam damnando, suae doctrinae vim uberius explicando putat hodiernis necessitatibus esse consulendum. Non quod desint fallaces doctrinae, opinationes, pericula praecavenda atque dissipanda; sed quia haec omnia tam aperte pugnant cum rectis honestatis principiis, ac tam exitiales peperere fructus, ut hodie homines per se ipsi ea damnare incipere videantur, ac nominatim illas vivendi formas, quae Deum eiusque leges posthabeant, nimiam in technicae artis progressibus positam confidentiam, prosperitatem unice vitae commodis innixam. Ipsi magis magisque norunt, humanae personae dignitatem eiusque congruam perfectionem negotium esse magni momenti et ad expediendum perarduum. Quod autem maxime interest, iidem experiendo tandem didicerunt, externam vim aliis impositam, armorum potentiam, politicum dominatum minime satis esse, ad gravissimas, quae eos angunt, quaestiones feliciter dissolvendas.

Hisce in rerum adiunctis, Catholica Ecclesia, dum per Oecumenicum hoc Concilium religiosae veritatis facem attollit, amantissimam omnium matrem se vult praebere, benignam, patientem, atque erga filios a se seiunctos misericordia ac bonitate permotam Humano generi, tot difficultatibus laboranti, ipsa, ut olim Petrus misero illi qui ab eo stipem rogaverat, dicit: "Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do; in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula" (Act 3,6). Scilicet nostrorum temporum hominibus Ecclesia non caducas porrigit divitias, neque beatitatem dumtaxat terrenam pollicetur; sed supernae gratiae bona impertit, quae cum homines ad filiorum Dei dignitatem erigant, tam valido praesidio et adiumento sunt ad humaniorem efficiendam eorum vitam; uberioris doctrinae suae fontes aperit, qua homines luce Christi collustrati penitus intelligere valent, quid ipsi revera sint, qua dignitate excellant, quem finem prosequi debeant; per filios denique suos ubique christianae caritatis spatia dilatat, qua ad dissensionum semina evellenda nihil est aptius, et ad provehendam concordiam, iustam pacem fraternamque omnium unitatem nihil est efficacius.

Unitas in christiana et humana familia fovenda

8. Huiusmodi Ecclesiae sollicitudo de veritate promovenda atque tuenda, ex eo proficiscitur, quod, secundum Dei consilium, "qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire" (1Tim 2,4), homines nonnisi integrae revelatae doctrinae praesidio aucti, ad absolutam firmissimamque animorum unitatem pervenire possunt, quacum veri nominis pax sempiternaque salus coniungitur.

Hanc autem visibilem unitatem in veritate, nondum, pro dolor, universa christianorum familia plene perfecteque assecuta est. At Ecclesia Catholica officii sui esse ducit sedulam conferre operam ad magnum complendum mysterium illius unitatis, quam Christus Iesus, imminente sacrificio suo, a Caelesti Patre flagrantissimis rogavit precibus; atque suavissima fruitur pace, sciens se cum hisce Christi precibus arctissime esse coniunctam; quin etiam sincero animo gaudet, cum animadvertit has precationes etiam inter eos, qui extra eiusdem saepta versantur, salutares atque uberiores usque multiplicare fructus. Etenim, si rem probe consideramus, haec ipsa unitas, quam Iesus Christus pro Ecclesia sua impetravit, quasi triplici supernae salutarisque lucis radio coruscare videtur, cui respondent: unitas catholicorum inter se, quae firmissima atque in exemplum praelucens servetur oportet; unitas praeterea ex piis precibus et flagrantissimis votis constans, qua christiani ab hac Apostolica Sede seiuncti expetunt ut nobiscum coniungantur; unitas denique existimatione atque observantia erga Ecclesiam Catholicam innixa, ab iis exhibita, qui diversas religionis formas adhuc non christianas profitentur.

Quam ad rem, est maxime lugendum, quod ingens adhuc humani generis pars - quamvis omnes homines qui nascuntur ipsi quoque Christi Sanguine sint redempti - nondum participet supernae gratiae fontes, qui in Ecclesia Catholica habentur. Quo fit ut de Ecclesia Catholica, cuius lux omnia illuminat et cuius supernaturalis unitatis vis in universae hominum familiae profectum redundat, apte cadant haec Sancti Cypriani praeclara praeconia: "Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur".

Venerabiles Fratres,

Hoc sibi proponit Oecumenica Synodus Vaticana Secunda; quae, dum praecipuas Ecclesiae vires in unum congregat, atque enixe studet, ut salutis nuntium ab hominibus libentius excipiatur, quasi viam sternit ac munit ad efficiendam illam humani generis unitatem, quae veluti necessarium fundamentum est, ut terrena Civitas in similitudinem componatur Civitatis caelestis, "cuius rex veritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas".

Conclusio

9. Nunc autem "os nostrum patet ad vos" (2 Cor 6,11), Venerabiles in Episcopatu Fratres. Ecce nos iam in unum congregatos in hac Vaticana Basilica, ubi Ecclesiae historiae cardo vertitur, ubi nunc Caelum et terra artissimo coniunguntur foedere; hic ad Sancti Petri sepulcrum, ad tot Sanctorum Decessorum Nostrorum tumulos, quorum cineres hac sollemni hora quasi arcano quodam fremitu exsultare videntur.

Quod incohatur Concilium, veluti dies in Ecclesia oritur splendidissima luce refulgens. Tantum aurora est; et iam primi orientis solis radii quam suaviter animos afficiunt nostros! Omnia hic sanctitatem spirant, laetitiam excitant. Contemplamur enim stellas claritate sua maiestatem huius templi adaugere, quae, teste Ioanne Apostolo, vos estis; et per vos quasi aurea lucere candelabra circa Principis Apostolorum sepulcrum, quae sunt Ecclesiae vobis concreditae. Simul cernimus viros dignitate amplissimos, qui e quinque continentibus terris Romam convenerunt, suarum Nationum personam acturi, quique omni cum reverentia atque humanissima cum exspectatione hic adsunt.

Quare plane dicendum est, Caelites et homines ad celebrandum Concilium consociatam conferre operam. Beatorum Caelitum partes hae sunt, ut labores tueantur nostros; christifidelium, ut flagrantes preces ad Deum fundere pergant; vestrum omnium, ut supernis Spiritus Sancti impulsionibus prompte obsecuti, alacriter detis operam, ut labores vestri variarum gentium optatis ac necessitatibus apprime respondeant. Haec ut contingant, a vobis postulantur serena animorum pax, fraterna concordia, coeptorum temperantia, disceptationum dignitas, deliberationum omnium sapientia.

Utinam studia atque opera vestra, in quae non tantum populorum oculi sed spes quoque universi orbis sunt conversae, exspectationem cumulate expleant.

Omnipotens Deus, in Te, nostris diffisi viribus, fiduciam totam reponimus. Super hos Ecclesiae tuae Pastores benignus respice. Supernae tuae gratiae lumen Nobis adsit consilium capientibus, adsit leges ferentibus; et quas una Fide, uno ore, uno animo ad Te preces fundimus, libenter exaudi.

O Maria, Auxilium Christianorum, Auxilium Episcoporum, cuius amorem nuper in Lauretano templo tuo, ubi Incarnationis mysterium venerari placuit, peculiari modo experti sumus, omnia ad laetum, faustum, prosperum exitum tua ope dispone; tuque una cum Sancto Ioseph Sponso tuo, cum Sanctis Petro et Paulo Apostolis, Sanctis Ioanne Baptista et Evangelista, apud Deum intercede pro nobis.

Iesu Christo, Redemptori nostro amantissimo, Regi immortali populorum et temporum, amor, potestas et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 14, pp. 786-796.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana