Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
PRIMA SS. CONCILII PERIODO EXACTA
POST MISSAM PONTIFICALEM
AB E.mo CARDINALI EIUSDEM
BASILICAE ARCHIPRESBYTERO CELEBRATAM

 Habita in Vaticana Basilica,
in festo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis
Die 8 decembris mensis a. 1962

 

Prima sessio Concilii Oecumenici Vaticani secundi, quae initium cepit cum liturgicum celebrabatur festum Divinae Maternitatis beatissimae Virginis Mariae, fauste concluditur sacratissimo hoc die, quo Immaculata Conceptio Deiparae celebratur, magnis coruscantibus splendoribus, qui a Dei hominumque Matre emanant.

Mysticus quidam caelestis arcus coniungit sacrum coetum, qui hodie peragitur, cum Oecumenici Concilii rutilanti primordio, quod contigit die undecimo elapsi mensis Octobris; hae duae liturgicae celebritates iucundam quandam suppeditant occasionem gratiarum actionibus, quae Deo persolvi debent.

Praeterea, intimus qui subest huic eventui sensus suavior exsistit, ubi in memoriam redigitur Decessorem Nostrum Pium IX Concilium Vaticanum primum hoc eodem die auspicatum esse.

Iuvat has congruentias temporis perpendere, quae si considerantur, licet intellegi magnos Ecclesiae eventus obtingere lucente veluti sidere ac materne protegente Maria.

Concilium reapse est actus, quo in Deum creditur, legibus eius obtemperatur, Divinae Redemptionis consilio sincere obsequi studetur: consilium dicimus, quo "Verbum caro factum est de Maria Virgine". Cum igitur hodie Immaculata Virgo "de radice Iesse" recolatur, a cuius radice flos ascendit (1), ingenti gaudio animi nostri perfunduntur: etenim magis magisque cernimus hunc florem apparere, praesertim cum sacri Adventus tempus decurrat.

Cum Antistites quinque continentium terrarum ex hac Petriana Aula ad dilectas Dioeceses profecturi sunt — ut perfungi pergant officio pastorum, qui greges suos sequuntur — in cogitatione versantur ea, quae adhuc effecta sunt; atque, sumptis viribus ac perpensis agendi normis, futurum prospicitur, dum in exspectatione est emetiendum iter, ut magnum inceptum perfecte in rem deducatur.

Tria capita Noster sibi sermo proponit: scilicet Concilii Oecumenici initium, progressum, atque exspectatos fructus, ut fides, sanctitudo, apostolatus in Ecclesiam et in civilem consortionem radios emittant.

Mentibus nostris penitus adhuc inhaeret ipsum initium Concilii Oecumenici, videlicet spectaculum amplissimi illius conventus sacrorum Antistitum, e toto terrarum orbe huc congregatorum. Quod per saeculorum decursum ad haec usque tempora fieri contigit numquam. Scilicet "una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia" hominibus se obtulit coruscantem fulgore, qui a perenni munere ipsi constituto exoritur, ostendens compagis suae firmitudinem, exercens flexanimam ac blandam vim institutorum suorum. Meminisse etiam iuvat e plurimis gentibus advenisse, qui, nomine suae cuiusque Civitatis Moderatorum, sollemnibus ob ineundum Concilium interessent. Ac liceat Nobis gratum animum iterum iterumque profiteri, quod nostri temporis homines cum admiratione exordium universalis huius Synodi spectaverunt; atque undique allatae sunt ad Nos significationes eorum, qui singulari cum studio, magna cum reverentia et existimatione, tantum eventum conspiranter sunt recordati.

I. Concilii initium

Die igitur illo memorabili undecimo mensis Octobris Patrum mutua et socia opera est inchoata. Primo vero gradu temporis in Concilii Oecumenici celebratione absoluto, expedit iam ut de rebus actis paulisper recogitemus.

Prima Sessio, modo quodam lento et sollemni, quasi aditum aperuit ad magnum ipsum opus Concilii; fuit scilicet initium, unde Patres alacri animo se penitus in ipsam causam et in intimam rationem huius negotii, seu divini consilii insinuarent. Oportebat sane ut fratres e longinquis regionibus advecti et in eandem hanc vetustam Sedem congregati, se necessitudine attingerent; oportebat ut invicem se intuerentur ad mutuos animorum sensus comperiendos; oportebat ut scientiam, quam quisque experiendo sibi comparaverat, cum ceteris considerate et frugifere communicaret, quasi significationem earum rerum, quae variis in locis hominumque ordinibus, ad apostolatum quod attinet, effici contigit.

Facile intellegitur in tam amplo consessu nonnihil temporis necessarium fuisse ut ad consensionem de rebus perveniretur quae, salva caritate, causam praebuerant discrepantiae, minime quidem mirandae sed animos paulum sollicitantis.

Id ipsum e provido Dei consilio propterea evenit, ut veritas in sua luce poneretur et coram universa hominum societate manifesta fieret sancta libertas filiorum Dei, quae in Ecclesia viget.

Neque fortuito coeptum est ab expendendo schemate de sacra Liturgia, utpote quae ageret de rationibus, quae inter hominem ac Deum intercedunt. Sunt enim hae summi momenti rationes, quae in solido fundamento Revelationis et Magisterii apostolici innitantur oportet, ut opus impendatur in bonum animorum amplissima illa cum iudicandi ratione, quae non sapiat nimiam illam levitatem et festinationem, saepe propriam rationum inter solos homines.

Deinde quinque schemata proposita sunt, de quibus disceptatum est et sententiae latae, quas utilissimas esse arbitramur ad certam ac definitam compositionem approbationemque singularum constitutionum perficiendam, ita ut merito colligi possit bona initia posita esse eorum de quibus adhuc erit disputandum.

II. Concilii progressus

En inde, venerabiles Fratres, oculi Nostri ad operam illam convertuntur, quae proximo novem mensium intervallo, licet tecta silentio nec tamen minore cum gravitate, insumetur, postquam ad honoris vestri Sedes reversi eritis.

Dum unumquemque vestrum in sua quisque dioecesi contemplamur, commoto oblectamento animus perfunditur Noster, cum sciamus vos, ex hac Urbe redeuntes, fiduciae et caritatis fulgentem veluti facem commissis populis elaturos esse, atque Nobiscum Deum impensius usque deprecaturos, ita ut in memoriam suavissime reducantur verba Libri Ecclesiastici de Summo Sacerdote Simone: "et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum" (Eccli 50,13).

Ut videtis, mutua hac precum voluntatumque conspiratione navitas nostra procedit.

Coniuncta opera ob sollemnem hanc celebritatem non intermittitur: immo labores, qui nos omnes manent, maioris certo ponderis et momenti aestimandi sunt, quam in ceteris Oecumenicis Conciliis fuerunt, dum intervalla fiebant. Verum enimvero hodiernae vitae condicionibus singulorum hominum ac rerum ad apostolatum spectantium sedulae communicationes omne genus faciliores redduntur.

Etiam nova Commissio nuper constituta, in quam delecti viri e Cardinalium Collegio atque ex Episcoporum coetu cooptati sunt, ut universalis Ecclesiae partes gererent, id plane testatur: nempe labores Concilii non interquiescere. Etenim huius Commissionis proprium erit, proximis mensibus laboribus adesse et moderari, atque, collatis consiliis cum singulis Concilii Commissionibus, valida velut fundamenta iacere, ut Oecumenica Synodus ad felicem exitum perveniat. Concilium ergo nostrum proximis novem mensibus, quibus sessiones intermittentur, coeptum iter actuosissime perget.

Singuli Episcopi, etsi pastoralis officii sollicitudine astricti, proposita nunc schemata, aliamque materiam, quae opportuno tempore mittetur, attente meditabuntur atque perpendent. Quam ob rem Sessio, quae proximo mense Septembri continget — cum omnes Concilii Patres Romam iterum optatissimi convenient — secure, constanter atque expeditius procedet, praesertim cum maiorem rerum usum hauriat ex coetibus in hac prima Sessione habitis; indeque sperare licet, fore ut postero anno, qui erit quater centesimus ab exitu Concilii Oecumenici Tridentini, laborum conclusio, quam Nostri dilectissimi populi exspectant, inter sacrata gaudia diei Natalis Domini Nostri Iesu Christi habeatur, cum gloriam Verbi Dei, quod caro factum est, videbimus et adorabimus.

III. Exspectati Concilii fructus

Dum igitur praesaga mente hanc peramplam munerum provinciam complectimur, quae magna cum fiducia consociatae navitati patet, enixa exspectatione afficimur, percupientes ut effectum magna illa consilia tandem consequantur, quae in animo habuimus dum Concilium indicebamus: nempe ut "Sancta Ecclesia, firma in fide, in spe solidata, et caritate ardentior, novo quodam ac iuvenili floreat vigore; atque, sanctissimis legibus munita, in amplificando Christi Regno sit magis efficax atque expedita" (2).

Quamvis, ut patet, nondum habeantur normae Concilii Oecumenici, quae post eiusdem Concilii labores iam absolutos promulgabuntur, nihilominus iuvat salutares fructus inde orituros iam nunc sitienti animo praecipere. Faxit Deus, ut hi fructus non solum a catholicae Ecclesiae filiis percipiantur, sed etiam redundent in ipsos fratres nostros, qui christiano censentur nomine, immo in innumeros illos homines, christianae lucis nondum compotes, qui antiquissimo ac praestantissimo civilis cultus patrimonio a maioribus accepto gloriantur. Qui quidem nihil habent quod timeant ab Evangelii luce; quae, contra - ut praeteritis aetatibus saepe contigit - valde conferre poterit ad excolenda evolvendaque fecundissima illa religiosi sensus civilisque cultus germina, quae apud eos reperiuntur.

Praesagus animus Noster iam illuc prospicit, venerabiles Fratres; ac probe novimus, vos eadem ac Nos affici sollicitudine.

Cum illud tempus advenerit, tunc necesse erit ut in omnes navitatis Ecclesiae campos, atque etiam in rei socialis provinciam, ea omnia deducantur, quae in Oecumenica Synodo statuta fuerint, ac normis ab eadem Synodo conditis prompto generosoque animo obtemperetur (3).

Quod quidem opus, maximi sane momenti, a sacris Pastoribus postulabit, ut viribus unitis impensissimam dent operam sanae doctrinae praedicandae et Concilii legibus sollerter exsequendis. Ad id efficiendum, advocanda erit etiam adiutrix opera sacerdotum ex utroque Clero, Institutorum Religiosorum, necnon laicorum hominum pro suo cuiusque munere atque facultate. Quorum omnium munus hoc erit, ut Concilii Oecumenici laboribus christifideles alacri fidelique voluntate respondeant.

Tunc procul dubio exoptata illucescet nova Pentecoste, quae Ecclesiam spiritualibus viribus uberius ditabit eiusque maternum afflatum salutaremque vim per omnes humanae navitatis provincias latius propagabit. Tunc Regnum Christi in terris novo amplificabitur incremento. Tunc denique altius ac suavius in orbe laetus resonabit humanae Redemptionis nuntius, quo confirmantur suprema Omnipotentis Dei iura, fraternae caritatis vincula inter homines, pax, quae his in terris promissa est hominibus bonae voluntatis.

Venerabiles Fratres,

Hi sunt commoti animi sensus, quibus urgemur, quique magnam spem supplicationemque Nostram alunt. Peractis huius Sessionis laboribus, ad Nationes vestras, ad dilectissimos vobis commissos greges iam reversuri estis; dum igitur proficiscentes vos votis omnibus prosequimur, cupimus ut vestris sacerdotibus atque fidelibus impensam benevolentiam significetis Nostram, ominum atque votorum diserti interpretes facti. Quam ob rem, nunc Nos renovare iuvat bene precantia verba, quibus Decessor Noster Pius nonus, in Oecumenico Concilio Vaticano primo, Episcopos quondam affatus est: "Videtis, dilectissimi Fratres, quam bonum et quam iucundum sit ambulare in domo Dei cum consensu. Sic ambulate semper. Et quoniam Dominus noster Iesus Christus pacem Apostolis dedit, sic et ego Vicarius indignus nomine suo do vobis pacem. Pax, ut scitis, expellit timorem. Pax, prout scitis, claudit aures sermonibus imperitis. Ah! ista pax vos comitetur omnibus diebus vitae vestrae" (4).

Superioribus qui abierunt mensibus, una simul congregati, suavissima hac delectatione fruiti sumus, quae ab his Pii noni verbis tam apte declaratur.

Adhuc longum est iter nobis emetiendum: sed sciatis, Supremum Ecclesiae Pastorem ad unumquemque vestrum amantissimas cogitationes continenter convertere, dum in pastoralia munera incumbetis, quae a perficiendi Concilii curis et sollicitudinibus minime disiunguntur. Triplicem laborum nostrorum campum, communi navitati propositum, hodie vobis indicavimus, ut animum vobis adderemus: fulgenti Concilii initio primus aditus patefactus est ad magnum illud opus inchoandum; coniuncta opera proximis hisce mensibus alacris et cogitata perget, ut Oecumenica Synodus optatissimos fidei, spei caritatisque fructus in universa hominum familia aliquando edat. Triplex huiusmodi nota singulare Concilii momentum et gravitatem praedicat.

Magni ergo ponderis negotia et onera nos exspectant; sed in itinere Deus ipse nos sustentabit.

Nobiscum semper sit Immaculata Virgo Maria; item castissimus eius Sponsus Ioseph, Concilii Oecumenici Patronus, cuius nomen ex hodierno die in Canone Missae refulget, nos comitetur in via, qui Nazarethanae Familiae comes atque auxiliator divinitus est datus; et cum ipsis sint Sancti Petrus et Paulus, una cum Sancto Ioanne Baptista, cum universis Pontificibus, Pastoribus ac Doctoribus Ecclesiae Dei.

Versamur in hac principe christianae familiae Basilica, apud Apostolorum Principis sepulcrum; sed meminisse iuvabit Romanae dioecesis cathedrale templum Lateranensem esse Basilicam, matrem et caput omnium Ecclesiarum, quae Divino Servatori Iesu dicata est. Ipsi ergo Regi saeculorum et populorum, immortali et invisibili, gloria et imperium in saecula saeculorum (5).

In hac suavi commotione iucunditatis, Caelum patescit supra capita nostra, atque illinc splendor aulae caelestis ita super nos collucet, ut securam spem, supernaturalem fidei constantiam, laetitiam pacemque placidissimam nobis inferat.

Hoc superno illustrati lumine, dum vestrum praestolamur reditum, vos omnes, venerabiles Fratres, salutamus "in osculo sancto" (6), divinorum munerum affluentiam vobis enixe implorantes, quorum pignus et auspicium esto Apostolica Nostra Benedictio (7).


(1) Cf. Is 11,1.

(2) Epistula autographa ad Germaniae Episcopos, die XI mensis Ianuarii MCMLXII.

(3) Cf. Oratio ad Spiritum Sanctum pro Concilio Oecumenico.

(4) Mansi, 1869-70, p. 765,158.

(5) Cf. 1 Tim 1,17; Apoc. 1,6.

(6) Cf. Rom 16,16.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana