EPISTOLA
LITTERAS A VOBIS*
Sanctissimi D. N. LEONIS XIII
ad Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae;
qua utilia commendantur ad fidei pietatisque christianae profectum
Litteras a vobis superiore anno accepimus, communis laetitiae gratique animi nuncias de hierarchia apud vos paulo ante amplificata, altera videlicet ecclesiastica instituta provincia sedibusque episcopalibus quatuor adiectis. — De nova hac Apostolicae in gentem vestram sollicitudinis significatione sane fuit laetandum. In pluribus enimvero causis quibus res catholica aliquantulum apud vos inclinari videbatur, recensendus etiam, impar amplitudini regionis ac frequentiae incolarum, Antistitum sacrorum numerus. Nam inde fiebat ut Episcopi non illa, qua exoptarent, vigilantia in clerum, gregemque creditum uti possent, tum ad incommoda propulsanda, tum ad virtutem dignitatemque catholici nominis provehendam. Quapropter pastoralem navitatem vestram probavistis, quum, Paulopolim congressi, episcopalis hierarchiae amplificationem a Pontifice romano postulasti : quibus Nos postulationibus libenter duximus obsecundandum. — At enim, Venerabiles Fratres, dum ex Episcopis, numero quam antea pluribus, rei christianae spes nitet uberis incrementi, id tamen ex vestro potissimum cuiusque studio expectandum est, ut gliscentibus undique malis opportuna adhibeantur remedia. Hanc ipsam in partem ne providentia caritatis Nostrae desideretur, aperiendum censuimus quae curis vestris praecipue commendata velimus, ad fidei pietatisque christianae profectum magnopere, ut speramus, utilia.
Elaborandum in primis ut homines sacri ordinis disciplinis optimis instituantur, iis praesertim quibus maxime est opus, ut catholicam veritatem et apte pro officio proponere et strenue ab oppugnationibus possint tutari. Nimis quotidie experiendo patet fidei ac religionis ignoratione ibi fere populos premi ubi administri sacrorum consentanea vacent doctrina. Os etenim sacerdotis est unde legem requirere fideles oporteat; Angelus enim Domini est; ob eamque causam edictum legimus: Labia sacerdotis custodient scientiam ( Malach. II, 6). Apostolus vero ceteris cum rationibus, quibus se exhibuit sicut Dei ministrum (II, Cor. IV, 6), scientiam quoque commemorat. Quae quidem scientia quum abest, id etiam consequitur ipsis sacerdotibus perniciosum, ut nimirum, Deo neglecti officii poenam repetente, contemnantur a plebe: Propterea dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis (Malach ib. 9). — Hoc tamen doctrinae ornamentum idem et praesidium nequaquam ad propositum vere conducet, si a vitae sit morumque sanctimonia seiunctum. Praeterquam etenim quod scientia sine caritate non aedificat, sed inflat (I, Cor. ra, 1), illud fere est hominum ingenium ut, quamvis Christus edixerit doctrinam quidem ab sacrorum ministris accipiendam opera vero eorum non attendenda si a doctrina dissenserint; proclivius tamen in ea ferantur quae usurpent oculis, quam quae per aures demittantur. Proptereaque de ipso Servatore Deo, qui pastorum sui gregis non magister solum, sed forma etiam est factus, praeclare testatum legimus eum coepisse facere et docere; ut scilicet quam sacerdos tradit commendatque doctrinam, eam re ipse confirmet. Prae ceteris, qui paroeciis regundis praefectus est, laboris ne sit impatiens, vocatusque in vineam Domini, hanc impigre et constanter exerceat et colat, religiose memor, de animabus sibi creditis rationem se aliquando Domino gravissimam redditurum. Operam vero ne perdat, in omni studeat et tempore et re disciplinae esse retinentissimus. Strenue quidem Christo militandum; non tamen nisi eorum nutu et auctoritate, quos ipse Christus duces elegit.
Tales vobis, Venerabiles Fratres, adiutores educere, vester est labor: siquidem exploratum, eos demum sacerdotes futuros, quales vos formandos curaveritis. Habetis nempe ubi, ad vestrum et Ecclesiae votum, ministros effingatis probabiles Deo, operarios inconfusibiles (II, Tim. IL 15): in sacris videlicet Seminariis, quae cui bono magno sint instituta, vel ipso nomine apertum est. Huc igitur intendite animos et sedulitatem, sic ut ecclesiastica Seminaria, quae iam sunt, omnino vigeant floreantque, tum ad studia sacrarum disciplinarum quod attinet, tum quod spectat, ad animos adolescentium sancte fingendos. Studia quidem ut recte procedant, optimis doctoribus opus est, non modo sanadoctrina imbutis, verum qui illam accommodate tradant et ad Nostra praescripta fideliter. Ut autem adolescens clerus germanum Ecclesiae spiritum hauriat et excolatur virtutibus, magistri pietatis diligentissime deligendi sunt: quorum tamen operam vestra etiam plena industriae sollicitudo adiuvet et perficiat. At vero in dioecesibus ubi nulla adhuc Seminaria existunt, curent omni ope Antistites ut ea quamprimum quamque optime constituantur; omnia pro potestate exequendo, quae in hanc partem tum a Tridentina Synodo sancita sunt, tum Nosmetipsi praecipimus Apostolicis litteris V cal. Maii anno MDCCCXCII datis. Ipsa docendi libertas, quae apud gentem vestram nunc valet, facultatem affert vobis maiorem, ut ea praestetis quae de apta ratione studiorum commendavimus. — Ad haec praeclarum quoque adiumentum paratum est in clericorum Collegio, quod Romae, commodo Americae meridionalis, Pius IX Decessor Noster fel. rec. condendum curavit, quodque Nosmetipsi provehere studuimus valdeque fovemus. Expectationem vero exitus felicius in dies complet: satisque est commemorare, ex ipso vestro numero, Venerabiles Fratres, nonnullos censeri quos habuisse alumnos iure idem Ephebeum laetatur. Iuverit ergo, et auctores praecipue sumus ut, quos egregiae spei adolescentes habueritis Romam formandos mittatis, iisdem postmodum qua ad docendum qua cetera ad munia commode usuri.
Vix attinet dicere de emolumento, quod vobis in sacra re familiae ordinum Religiosorum sunt allaturae. Eas Nos ex providentia Apostolica rati sumus ab iacturis praeteritorum temporum in pristinam institutorum observantiam restituere: quod ut e sententia cederet melius, III nonas sept. anno MDCCCXC Religiosorum indigenorum domus ut Episcoporum auctoritati subessent decrevimus. — In re igitur tam utili ac praestanti partes vestras minime defuturas confidimus. Grata quidem acciderunt quae propterea transacta iam sunt, curante Venerabili Fratre Hieronymo Archiepiscopo Petraeo, Sedis Apostolicae Internuntio apud reipublicae vestrae Praesides. Quo tamen coepta maiores habeant auctus atque optatos ad exitus adducantur, in hoc adhortamur strenuam religioni vestrisque maxime gregibus operam navetis. Gratulandum interea, Religiosas tum virorum tum feminarum familias libenti animo quae a Nobis mandata sunt excepisse et ad primaevi cuiusque instituti restitutionem sese alacres exhibuisse.
Ista Venerabiles Fratres, de clero recte formando adhibendoque ad sacra: neque minus industriam vestram rationes fidelium exposcunt. Qua in causa, quod ceteris anteponendum illud est, ut religionis sanctissimae elementa pueri rudesque homines apposite doceantur, Curionum sacrorum diligentia assidue excitata. Tum vero quandoquidem publice licet, Iudi instituantur puerili aetati erudiendae, ne ipsa, grandi cum fidei rectorumque morum detrimento, vel haereticorum, quod usu venit, adire scholas, vel gymnasia celebrare adigatur, ubi mentio nulla catholicae disciplinae, nisi forte calumniosa, infertur. — Praeterea, quoniam consiliis exemplisque mutuis confirmantur animi et ad fortia pro religione agenda perpetiendaque inflammantur, merebitis idcirco optime de re catholica et publica, si hominibus laicis, iuvenibus praesertim, suasores auctoresque eritis, ut in societates christiano instituto coeant. Has crebra Nos hortatione laudavimus, quippe quae, quum curandis religionis rationibus et egenorum utilitatibus promovendis studeant, tum omni ope efficacitatem minuant earum consociationum, quae publicae caritatis appellatione abusae, Ecclesiae et civitatis bono valde adversantur. — Nec vos praetereat, Venerabiles Fratres, quantam, hisce maxime temporibus, in bonum in malum sint nactae vim ephemerides adsimilesque in vulgus editae scriptiones. Ne sit igitur in postremis catholicorum curis, ut his etiam armis in christiani nominis defensionem certetur; rite nimirum observato Episcoporum ductu, atque integra reverentia quae civili debetur potestati. — Denique catholicos omnes meminisse oportet, hoc maxime Ecclesiae interesse quales in coetum legum latorum cooptentur homines: quamobrem, salvo civilium legum iure, eniti universos necesse est, ut tales suffragio communi eligant, qui cum studio publicae rei studium religionis probatum coniungant. Id autem eo eveniet felicius se supremae auctoritati rem publicam moderanti obsequium singuli deferant, eaque unanimes constantesque persequantur, quae Nos dudum in litteris encyclicis de Civitatum constitutione christiana ediximus.
Ceterum, Venerabiles Fratres, vigeat in vobis caritas arctissima et animorum concordia, ut item sapiatis, unanimes, idipsum sentientes (Philipp, n. 2). Cuius rei gratia summopere commendamus, ut inter vos frequenter communicetis consilia, atque episcopales conventus, pro locorum intervallis sacrisque muneris officiis, saepius iteretis. Adest vobis Apostolicae Sedis Legatus, Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Thomam Coconnier ex Ord. Praedicatorum doctorem theologum in Universitate Friburgensi de ephemeride Revue Thomiste. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Plane congruit cum consiliis Nostris genus tractationis Revue thomiste, quam ipse delectique socii instituistis per intervalla edendam. Quod enim iamdiu Nos, nec sine fructu, contendimus de christianae sapientiae instauratione, eo demum spectat ut veritati, per haec tempora graviter afflictae, consulatur: ex quo, non solum ad recte intelligendum, sed etiam ad recte agendum pendent momenta maxima. Quapropter cum Fide, quae veritas est divina, conciliare ingeniosorum studia, per eamque ipsam humanas, quotquot sunt, disciplinas quum ab erroris labe tutari, tum ad veram progressionem munire, hoc magnae quidem praestantiae est opus, nec minoris utilitatis. Feliciter autem iis succedet, qui Aquinate magistro uti sapientissimo, doctrinam eius scrutentur intimam, deducant sinceram, accommodate exponant: ipse enimvero et principiis et philosophandi ratione mire valet ad causas omnes illustrandas, dirimendas, vel si perarduas temporum cursus adduxerit. — Non paucos in hac elaborantes palaestra conspicere magno Nobis est gaudio: vosque ipsos egregio illorum numero adiunctus scripta varia testantur ex ordine e vulgata; quae summo a vobis obsequio exhibita libenter accepimus. Nihil profecto neque Nobis acciderit gratius neque qui mentem Nostram et consilia vobis aperiat; Nos vero, pro paterna qua vos complectimur caritate, ad ferendam studiis vestris opem paratos nullo non tempore habetis.
Caelestium autem bonorum munera, unde ad pastorale officium sancte gerendum suppetant vires, Deus perbenigne largiatur; eorumque sit auspex Apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, clero populisque cuiusque vestrum curae concreditis peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die II Iulii an. MDCCCXCIIII, Pontificatus Nostri decimo septimo.
LEO PP. XIII
*A.S.S., vol. XXVII (1894-1895), pp. 3-7.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana