Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

EPISTOLA

IN IPSO*

Sanctissimi D. N. Leonis XIII

  ad Ordinarios Imperii austriaci; qui excitantur ad habendas quotannis quasdam inter se congressiones;
ex quibus exurgit efficax sentiendi agendique concordia; eisdemque congressui innuit quae essent praecipue agenda.

 

In ipso supremi Pontificatus, quo providens Deus Nos auxit, exordio, universitatem catholici orbis contuentes, habuimus equidem quod laetaremur t am multa esse tamque egregia in omni recte factorum genere vel studia vel opera, in quae, Deo iuvante, sacri pastores et uterque clerus fidelesque homines sedulo incumberent: neque tamen sine acerba fuit aegritudine conspexisse Ecclesiae hostes, pessimo foedere coniuratos, moliri ac tentare omnia, ut admirabile istud aedificium, quod pertugio humani generis ipse extulit Deus, convellerent atque adeo, si fieri posset, exscinderent. — Quae nimirum longe lateque in Ecclesiam Christi ardet dimicatio, etsi variis pro varietate locorum artibus armisque exercetur, hanc demum unam habet eamdemque rationem belli praescriptam; a familiis, a scholis, a legibus, ab institutis vestigia religionis delere omnia, Ecclesiam ipsam facultatibus suis et insigni, qua pollet in commune bonum virtute spoliare, perniciosissima merrorum pestem in omnes venas domesticae civilisque communitatis infundere. Ab adversariis iam nihil temperatum est, infinita licentia; qui plurimi acresque in iura, libertatem, dignitatem Ecclesiae, in Episcopos omnesque cleri ordines, in auctoritatem maxime et principatum romani Pontificis invaserunt. Ex tantis catholico nomini iniuriis illatis, multa in nationes ingentiaque mala profluxerunt et profluunt : in iis dolendum, ut serpat latius opinionum perversitas, comitesque improbitas et seditio spiritus tollant, atque inde rebus publicis imperiisque pericula impendeant quotidie maiora. Neque alia sane erant consecutura: n am debilitato, eove deterius reiecto firmissimo civitatis praesidio, religione, quae una homines et recte commonendo et salutariter deterrendo vere potest in suo quemque officio retinere, nutant continuo et labefactantur ipsius fundamenta civitatis.

Haec Nos, nulla dimissa occasione, gravibus litteris palam denuntiavimus et iis qui cum potestate praesunt et iis qui sunt sub potestate, indicantes alteris religionis et civitatis inter se rationes quam arcte contuerentur, alteros adhorta ti ut divina Ecclesiae documenta iuste colerent diligenterque expièrent. Singularis porro fuit compellatio Nostra ad venerabiles fratres Episcopos, quos Spiritus Sanctus rectores posuit Ecclesiae Dei idemque larga suae gratiae luce perfundit: qui enim, tamquam custodes per omnes vigilantes terrarum regiones, in re praesenti notarent experiendoque nossent quaenam cuique genti sive adhibenda remedia sive insidiae praecavendae, iidem profecto adiutores Nobis optimi futuri erant ad id quod summis viribus urgebamus, urgemus, catholicarum gentium salutem. Sunt aut em a Nobis peramplae Deo gratiae, quod compellationi Nostrae mira prorsus ex omni Episcoporum ordine consensio responderit et sollertia: nam, quantum eniti illi possunt, ingenio et animis, hortatione et actione, eo toti spectant ut veritatem catholicae fidei tueantur, utque hominum societatem, ad consentaneas fidei virtutes revocando, maximis expédiant miseriis, ad veri nominis prosperitatem adducant.

In quo tam nobili studii pastoralis certamine praeclare quidem fecerunt Austriae Episcopi, et Nobis animus gestit debitam Vobis laudem hoc loco tribuere: habemus quippe compertum quanta contendatis prudentia et assiduitate laborum ad mala quaevis in populo germina evellenda et ad semina fovenda christianae vitae. Imo nuper perlibenter agnovimus, coniunctim a Vobis epistolam ad fideles Dioecesium vestrarum fuisse datam, quae preclaro Nobis argumento fuit consociatissimas esse voluntates vestras quum res est de rei catholicae rationibus tuendis. Verum ut firmius constet vigeatque in posterum haec concordia, vestraque studia et vires ad u n um certumque finem eodem tramite intendant, nihil Nobis opportunius fore videtur, quam si quasdam inter ipsos congressiones quotannis Episcopi habeant, ex quibus ea ineatur tam efficax sentiendi agendique conocrdia. Isthaec, quam optamus, conventuum ratio nonnullis in regionibus iam inducta viget, et fructus adhuc tulit vere laetabiles: inde enimvero Episcopis amplior patuit consiliorum copia, robur animi confirmatum, studium religionis incensum, haud pauca etiam consulta profecta, quae rei catholicae multis modis utilia contigerunt. — Accedit quod tanta sacrorum antistitum coniunctio et consensio non modo eis ipsis decus et grat i am apud suos non mediocrem auxerit, sed exemplum quoque et invitamentum extiterit hominibus laicis vel aliarum gentium, ut concordibus aeque animis consulerent, quibus oporteret praesidiis tutelam religionis neque minus civilis ordinis laborantis suscipere. — Praeterea, ab ipsis Episcopis et praeeuntibus et cohortantibus multum certe navitatis et ardoris hauserunt catholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vel provinciis locisve aliis cogèrent et celebrarent; idque sane quam providenter factum. Si etenim contra flagitiosi homines, audacia praepotentes et numero, sese passim congregant foederatique conspirant ut illis donum fidei, unum omnium praestantissimum, et consequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac necessarium, catholicos, Episcopis moderantibus, studia sua omnia viresque consociare ad resistendum: qui quidem, in talium coetuum frequentia, liberius poterunt et validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare.

Res autem ad deliberandum, eaeque magni momenti, Episcopis non deerunt congressuris. — Qua temporum calamitate afflictamur, id primum petendum curandumque esse censemus, ut cum hierarchico ordine vincula christianae familiae arctiore in dies necessitudine constringantur; ita plane, ut fideles Episcopis suis omni voluntate et observantia adhaerescant, quum maxime vero ad Episcopum ecclesiae universae fidem, obtemperationem, pietatem filiorum retineant alacres et profiteantur non timide. Velle autem ut romanus Pontifex nulli subsit homin um ditioni, sed plene sui perfecteque sit iuris, hoc nempe officium quum ad omnes ubique gentium catholicos, non adunam gentem aliquam, sancte pertineat, Episcopi idcirco collatis videant sententiis atque opera efficiant, ut fidelium studia in e am iustissimam causam erecta constent, caleantque ad exitum feliciter maturandum . — Ibidem commode licebit Episcopis consilia inter se communicare, siqua inciderint ecclesiis suis impeditiora negotia: licebit etiam, si de re qua piam expedire visum, communes litteras et acta evulgare. — Item cleri instituendi excolendique cura, qua nulla Episcopo maior neque uberior, suum in consultationibus locum habebit; quemadmodum disciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normas, quibusnam praecipue rebus alenda in eis pietas et generosa virtus, quaenam maioribus doctrinis, ut congruenter temporibus floreant, incitamenta adiicienda, in omnique clero quaenam ad ampliora animorum lucra sint providenda. — Quod attinet ad greges fidelium, tam multis in periculis insidiisque versantes, permagni intererit varia pro vehi subsidia quae ipsis esse usui possint: de divinis rebus conciones et catecheses, ad homines, aetates, locos bene appositas; pias laicorum non uno in genere sodalitates, quas probet laudetque Ecclesia; inviolatam festorum custodiam et religionem; ea quoque vel instituta vel opera, unde fidelibus, iuventuti in primis, cautiones suppetant a pravitate et corruptela, et unde sacramentorum saluberrima consuetudo increbrescat; denique libros, diaria, similia in vulgus data, quae ad fidei defensionem faciant morumque disciplinam. Qua in re illud magni refert Episcopis commendare quod iamdiu fovemus animo et frequenti admonitione insistimus, ut hominum catholicorum in scribendo edendoque sollertia et meliore ordine temperata procedat et secundis vigeat incrementis. Eiusmodi scriptis optimis, quae vel quotidie vel certis diebus emittantur, multum sane in omni gente est tribuendum ad utilitates rei sacrae et civilis, sive quod eas proxime tutentur et augeant, sive quod adversariorum in ipsarum damna nitentium elidant scripta et contagionem impuram coerceant. At vero in Austriaco imperio tribuendum illis quam plurimum, ubi vulgatae ephemerides infensis Ecclesiae hominibus magnam partem subserviunt, ab eisque, rerum copia affluentibus, facilius disseminantur et fusius. Necesse igitur prorsus est scripta scriptis concursu non impari opponere, atque ita posse eorum tela retundere, fraudes malas detegere, venena errorum prohibere, iusta officia suadere virtutis. Quapropter apte et salutariter fuerit, si sua e propriaeque ephemerides, veluti pro aris focisque propugnantes, unicuique sint regioni, eo modo institutae, ut nulla in re a iudicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque c um eius conveniant prudentia et voluntate; eisdem autem et clerus benigne faveat suaeque afferat doctrinae praesidia, et viri quotquot reaps e sunt catholici omnem gratiam bonamque pro viribus et facultate opem largiantur. — Episcoporum sollicitudini et suffragiis alia praeterea se dat tuendam insignis causa, quam vobis cordi esse intelleximus ex litteris quas ad fideles, quibus praeestis, communiter dedistis: ea causa est opificum, religionis auxilio maxime indigentium, tum ad perfunctionem laborum honestam, tum ad levamen tum dolorum: quae causa cum illa cohaeret, per hos dies agitata ferventer, quam socialem nominant, et quae, quanto maioribus implicatur difficultatibus, tanto curationem postulat praesentarem. Huc pariter, quoad in ipsis erit, si cogitationes Episcopi curasque contulerint, si prospexerint ut evangelica iustitiae caritatisque praecepta in omnes civium ordines influant alteque in animos descendant, si quoquo pacto, auctoritate et opera, intimae opificum conditioni subvenerint, per quam optime de religione aeque ac de imperio merebuntur.

Haec igitur et huiuscemodi capita rerum graviora in deliberationem veniant per annuos Episcoporum congressus, quos placet inducere. Nobis autem persuasissimum est, omnes in Austria Episcopos his Nostris votis, quae sanctum movet religionis studium et caritas in catholicas istas gentes benevolentissima, summa omnes esse voluntate et alacritate obsecuturos.

Interim caelestium munerum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis omnibus, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cunctaeque genti Austriacae Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die III. Martii MDCCCXCI, Pontificatus Nostri Decimo quarto.

 

LEO PP. XIII 


*A.S.S., vol. XXIII (1890-1891), pp. 518-522.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana