Index   Back Top Print

[ EN  - LA ]

EPISTOLA ENCYCLICA

CARITATIS STUDIUM*

 Sanctissimi Domini Nostri LEONIS Papae XIII

ad Episcopos Scotiae

 

Caritatis studium, quod Nos habet de salute dissidentium fratrum sollicitos, nequaquam cessare Nos patitur, si, quos ab unico Christi ovili error varius segregatus tenet, ad complexum Pastoris boni revocare possimus. Vehementius quotidie miseram dolemus vicem hominum tanto numero, quibus christianae fidei abest integritas. Itaque et sanctissimi conscientia officii, et amantissimi hominum Sospitatoris, cuius personam nullo merito Nostro gerimus, tamquam suasu et instinctu permoti, contendere ab iis omni ope insistamus, ut instaurare nobiscum unius eiusdemque communionem fidei aliquando velint. Magnum opus, ac de humanis operibus longe difficillimum exitu: quod quidem perficere non nisi eius est, qui omnia potest, Dei. Sed hac ipsa de causa non despondemus animum, nec deterriti a proposito sumus ob magnitudinem difficultatum, quas humana virtus perrumpere sola non potest. Nos autem praedicamus Christum crucifixum.... Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus ( I. Cor. I, 25, 25). In tanto opinionum errore, in tot malis quae vel premunt vel imminent, monstrare velut digito conamur, unde sit petenda salus, cohortando, monendo universitatem gentium, ut levent oculos in montes, unde veniet auxilium. Quod enim Isaias praedixant futurum, id comprobavit eventus: scilicet Ecclesia Dei ortu divino divinaque dignitate sic eminet, ut se intuentium oculis plane conspiciendam praebeat: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles (Is. II, 2).

Huiusmodi in curis consiliisque Nostris suum obtinet Scotia locum, quam Apostolicae huic Sedi diu multumque dilectam, Nos ipsi proprio quodam nomine caram habemus. Ante annos viginti, libet enim commemorare, Apostolici ministerii in Scotis dedicavimus primitias, cum altero ab inito Pontificatus die ecclesiasticam apud ipsos hierarchiam restituendam curavimus. Quo ex tempore praeclare vobis, Venerabiles Fratres, vestroque adnitente clero, numquam non bono studuimus istius gentis, quam quidem sua indoles amplectendae veritati peridoneam facit. Nunc vero quoniam, id aetatis sumus, ut propius iam absit humanus exitus, etiam visum est alioqui vos, Venerabiles Fratres, populoque vestro novum Apostolicae providentiae documentum impertire.

Turbolentissima illa tempestas, quae in Ecclesiam saeculo decimo sexto incubuit, sicut alios nimium multos per Europam, ita Scotos maximam partem abstraxit a fide catholica, quam plus mille annis cum gloria retinuerant. Gratum Nobis est cogitatione repetere maiorum vestrorum in rem catholicam non exigua promerita: itemque libet eos recordari, nec sane paucos, quorum virtute rebusque gestis Scotiae nomen inclaruit. At vero num hodie cives vestri abnuant meminisse vicissim, quid Ecclesiae catholicae, quid Apostolicae Sedi debeant? Cognita vobis planeque explorata commemoramus. — Est in vetustis annalibus vestris, Ninianum, hominem Scotum, cum ipsum legendis sacris litteris acrius cepisset studium in spiritu proiiciendi, dixisse: « Surgam, circuibo mare et aridam, quaeram « veritatem quam diligit anima mea. Itane tantis opus est? Nonne « Petro dictum est: Tu es Petrus, et super ha ne petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam ? Igitur in fide Petri nihil minus est, nihil obscurum, nihil imperfectum, nihil adversum quod doctrinae nequam sententiaeque perversae, quasi portae inferi, praevalere « sufficiant. Et ubi fides Petri nisi in sede Petri? Illuc certe, « illuc mihi eundum est, ut exiens de terra mea et de cognatione mea et de domo patris mei rherear in terra visionis videre voluntatem Domini et protegi a templo eius » ( Excerpta ex historia vitae S. Niniaai, Episcopi Candidae Gasae seu Gallovidiae in Scotia, a S. Aelredo abbate Rievallensi conscripta). Itaque Romam venerabundus propera vit; cumque ad sepulcra Apostolorum de ipso fonte et capite catholicae veritatis large accepisset, iussu mandatoque Pontificis maximi domum reversus, romanae fidei documentis cives imbuit, Ecclesiamque Gallovidiensem condidit, duobus ante saeculis, quam beatus Augustinus ad Anglos appulit. Hanc fidem S. Columba, hanc ipsam veteres monachi, quorum est Ionensis sedes tam claris nobilitata virtutibus, et ipsi summo servarunt obsequio et alios diligentissime edocuerunt. Quid Margaritam reginam memoremus, non Scotiae tantummodo, sed christiani nominis universi lumen et decus? quae in rerum mortalium collocata fastigio, cum nihil tamen nisi immortale ac divinum in omni vita spectavisset, suarum splendore virtutum orbem terrarum implevit. Iamvero si tantam excellentiam sanctitatis attigit, catholicae fidei afflatu impulsuque attigit. Wallacem vero Brucemque, lumina vestri generis, nonne constantia catholicae fidei fortissimos patriae propugnatores praestitit? Mittimus innumerabiles alios utilissimi os reipublicae cives, quos Ecclesia parens educere numquam destitit. Mittimus adiumenta cetera per ipsam vobis publice importata; eius certe providentia et auctoritate celeberrima studiis optimis domicilia S. Andreae, Glascuae, Aberdoniae patuerunt, ipsaque est exercendorum iudiciorum civilium constituta ratio. Quamobrem intelligimus satis fuisse causae cur honestissimum nomen sanctae Sedis specialis filia genti Scotorum adhaeserit.

Verum magna ex eo tempore conversio rerum consecuta est, fide avita apud plurimos extincta. Numquamne excitatum iri censebimus? Imo vero certa quaedam apparent indicia rerum quae spem bonam de Scotis, adiuvante Deo, inchoare iubeant. Videmus enim lenius quotidie benigniusque haberi catholicos; dogmatis catholicae sapientiae iam non, ut fortasse antea, contemptum vulgo adhiberi, sed favorem a multis, obsequium a non paucis; perversitates opinionum, quae nimium quantum impediunt iudicium veri, sensim obsolescere. Atque utinam vigeat latius pervestigatio veritatis; neque enim dubitandum, quin auctior notitia religionis catholicae, germana nimirum suisque e fontibus, non ex alienis petita, praeiudicatas eiusmodi opiniones penitus ex animis abstergat.

Scotis universis ea quidem tribuenda laus non mediocris, quod divinas litteras colere et revereri assiduo consueverunt. Sinant igitur, nonnihil Nos de hoc argumento ad s u am ipsorum salutem amanter attingere. Videlicet in ea, quam diximus, verecundia sacrarum litterarum inest velut quaedam cum Ecclesia catholica consensio: quidni queat redintegrandae unitatis initium aliquando existere? Ne recusent meminisse, utriusque Testamenti libros se ab Ecclesia catholica, non aliunde, accepisse : cuius vigilantiae perpetuisque curis acceptum referendum, quod sacrae litterae maximas temporum ac rerum procellas integrae evasere. — Historia testatur iam inde antiquitus de Scripturarum incolumitate Synodum Garthaginiensem Iii atque Innocentium I romanum pontificem immortaliter meruisse. Recentiore vero memoria cogniti sunt tum Eugenii IV, tum Concilii Tridentini vigiles in eodem genere labores. Nos autem ipsi, haud ignari temporum, datis non ita pridem litteris encyclicis, Episcopos catholici orbis gravissime appellavimus, diligenterque monuimus quid opus esset facto, ut integritas ac divina auctoritas sacrarum litterarum salva consisteret.

Nam, in hoc praecipiti ingeniorum cursu, sunt plures quos libido fastidiosius quaelibet disquirendi, contemptioque vetustatis ita agat transversos, ut fidem sacro volumini vel elevare omnem, vel certe minuere non dubitent. Nimirum homines opinione scientiae infilati, iudicioque praefidentes suo, non intelligunt quam sit improbae temeritatis plenum, humano prorsus modulo metiri quae Dei sunt opera; eoque minus audiunt Augustinum alte clamantem : « Honora Scripturam Dei, honora «verbum Dei etiam non apertum, differ pietate intelligentiam » (In Ps. 146, n. 12). « Admonendi sunt studiosi venerabilium litterarum orent ut intelligant » (Doctr. Chr. lib. III, c. 37, n. 56). « Ne aliquid temere et incognitum pro cognito asserant Nihil temere esse affirmandum, seu caute omnia modesteque tractanda » ( In Gen. Op. Imp.). Verumtamen cum Ecclesiam perpetuo mansuram esse oporteret, non solis ea Scripturis, sed alio quodam praesidio instrui debuit. Scilicet divini auctoris fuit illud cavere, nequando caelestium doctrinarum thesaurus in Ecclesia dissipatus deficeret; id quod necessitate futurum erat, si eum singulorum hominum arbitrio permisisset. Opus igitur fuisse apparet ab initio Ecclesiae magisterium aliquod vivum et perenne, cui ex Christi auctoritate demandata esset cum salutifera ceterarum rerum doctrina, tum interpretatio certa Scripturarum; quodque, assiduo Christi ipsius auxilio munitum ac septum, nullo modo delabi in errorem docendo posset. Cui rei sapientissime Deus cumulateque providit, idque per unigenitum Filium suum Iesum Christum: qui scilicet germanam Scripturarum interpretationem tum in tuto posuit cum Apostolos suos in primis et maxime iussit, nequaquam dare scriptioni operam neque vuigo diribere vetustiorum Scripturarum, sine discrimine, sine lege, volumina, sed omnino edocere gentes viva voce universas, et ad cognitionem professionemque doctrinae caelestis, alloquendo, perducere: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). — Principatum autem docendi contulit uni, quo tamquam fundamento universitatem Ecclesiae docentis niti oporteret Christus enim cum claves regni caelorum Petro traderet, una simul ei dedit ceteros regere, qui ministerio verbi fungerentur: Confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Hoc itaque magisterio cum discere fideles debeant quaecumque ad salutem pertinent, ipsam petant divinorum librorum intelligentiam necesse est.

Facile autem apparet quam incerta sit et manca et inepta proposito eorum ratio, qui Scripturarum sensum unice ipsarum Scripturarum ope vestigari posse existimant. Nam eo dato, suprema lex interpretandi in iudicio denique consistet singulorum. Iamvero, quod supra attigimus, prout quisque comparatus animo, ingenio, studiis, moribus ad legendum accesserit, ita divinorum sententiam eloquiorum iisdem de rebus interpretantur. Hinc discrepantia interpretandi dissimilitudinem sentiendi contentionesque gignat necesse est, converso in materiam mali, quod unitati concordiaeque bono datum erat.

Quae quidem quam vere dicamus, res loquitur ipsa. Nam omnes catholicae fidei expertes atque inter se dissentientes de religione sectae, id sibi singulae sumunt ut omnino placitis institutisque suis suffragari sacras litteras contendant. Adeo nullum est tam sanctum Dei donum, quo non abuti ad perniciem suam homo queat, quandoquidem divinas ipsas Litteras, quod gravi sententia monuit beatus Petrus, indocti et instabiles depravant ad suam ipsorum perclitionem (II Petr. III, 10). His de causis Irenaeus, recens ab aetate Apostolorum idemque fidus eorum interpres, inculcare hominum mentibus numquam destitit, non aliunde accipi notitiam veritatis, quam ex viva ecclesiae institutione oportere: « Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei, et « ubi Spiritus Dei illic Ecclesia et omnis gratia; Spiritus autem veritas (Adv. Haer. lib. III)... Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem apud quos est ea quae est ab Apostolis Ecclesiae successio » (Adv. Haer. lib, IV). — Quod si catholici, quamvis in genere civilium rerum non ita coniuncti, connexi tamen aptique inter se unitate fidei mirabili tenentur, minime est dubium quin huius praecipue magisterii virtute et ope teneantur.

Scotorum nobiscum de fide dissidentium complures quidem Christi nomen ex animo diligunt, eiusque et disciplinam assequi et exempla sanctissima persequi imitando nituntur. At qui mente qui animo unquam adipisci poterunt quod laborant, nisi erudiri sese atque ali ad caelestia eâ ratione et via patiantur, qua Christus ipse constituit? nisi dicto audientes Ecclesiae sint, cui praecipienti ipse auctor fidei perinde obtemperan homines iussit ac sibi: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit? nisi requirant alimenta pietatis virtutumque omnium ex eo, cui Pastor summus animarum vicario dedit esse sui muneris, universi gregis cura concredita? Interea certum Nobis est Nostris non deesse partibus; imprimisque supplices contendere a Deo, ut inclinans ad bonum mentibus velit potiora gratiae suae incitamenta adiicere. Atque utinam divina Nobis exorata benignitas hoc Ecclesiae matri solatium optatissimum largiatur, ut Scotos universos ad fidem avitam in spiritu et veritate restituios complecti celeriter queat. Quid non ipsis sperandum, reconciliata nobiscum concordia? Confestim effulgeret undique perfecta et absoluta veritas cum possessione bonorum maximorum, quae secessione interferant. Quibus in bonis longe excellit unum, quo miserrimum est carere: sacrificium sanctissimum dicimus, in quo Iesus Christus, sacerdos idem et victima, Patri suo se offert ipse quotidie, ministerio suorum in terris sacerdotum. Cuius virtute sacrificii infinita nobis Christi applicantur merita nimirum divino cruore parta, quem actus in crucem pro salute hominum semel effudit. Harum fides rerum florebat integra apud Scotos, quo tempore S. Columba mortale agebat aevum: itemque postea cum templa maxima passim excitarentur, quae maiorum vestrorum excellentiam et artis et pietatis posteritati testantur. — Necessitatem vero sacrificii vis ipsa et natura religionis continet. In hoc enim est summa divini cultus agnoscere et revereri Deum ut supremum dominatorem rerum, cuius in potestate et nos et omnia nostra sunt. Iamvero non alia est ratio et causa sacrificii, quae propterea res divinato prie nominatur: remotisque sacrificiis, nulla nec esse, nec cogitari religio potest. Lege veteri non est lex inferior Evangelii: imo multo praestantior, quia id cumulate perfecit, quod illa inchoarat. Iamvero sacrificium in Cruce factum praesignificabant sacrificia in Testamento veteri usitata, multo ante quam Christus nasceretur: post eius ascensum in caelum, idem illud sacrificium sacrificio eucharistico continuatur. Itaque vehementer errant, qui hoc perinde respuunt, ac si veritatem virtutemque sacrificii deminuat, quod Christus, cruci suffixus, fecit; semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 28). Omnino perfecta atque absoluta illa expiatio mortalium fuit: nec ullo modo altera, sed ipsa illa in sacrificio eucharistico inest. Quoniam enim sacrificalem ritum comitari in omne tempus religioni oportebat, divinissimum fuit Redemptoris consilium ut sacrificium semel in Cruce consummatum, perpetuum et perenne fieret. Huius autem ratio perpetuitatis inest in sacratissima Eucharistia, quae non similitudinem inanem memoriamve tantum rei affert, sed veritatem ipsam, quamquam specie dissimili: proptereaque huius sacrificii efficientia sive ad impetrandum, sive ad expiandum, ex morte Christi tota fluit: Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco saerificatur, et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus (Mal. I, 11).

Iam, quod reliquum est, ad eos qui catholicum nomen profitentur Nostra propius spectat oratio: idque Ob eam causam, ut proposito Nostro prodesse aliquid opera sua velint. Studere, quoad quisque potest, proximorum saluti christiana caritas iubet. Quamobrem ab eis primum omnium petimus, ut huius rei gratia orare atque obsecrare Deum ne desinant, qui lumen efficax mentibus affundere, voluntatesque impellere quo velit, solus potest. Deinde, quia ad flectendos animos plurimum exempla possunt, dignos se ipsi praestent veritate, cuius divino munere sunt compotes; ac bene moratae instituto vitae adiiciant commendationem fidei, quam profitentur: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V, 16): unaque simul civilium exercitatione virtutum efficiant, ut illud quotidie magis appareat, religionem catholicam inimicam civitati, nisi per calumniam, traduci non posse: quin imo alia in re nulla plus reperiri ad dignitatem commodumque publicum praesidii.

Illud etiam magnopere expedit, tueri religiosissime, imo etiam stabilire firmius, septamque omnibus praesidiis tenere catholicam adolescentis aetatis institutionem. Haud sane latet Nos cupidae discendi iuventuti suppetere apud vos publice ludos probe instructos, in quibus certe optimam studiorum rationem non requiras. Sed eniti atque efficere necesse est, ut domicilia litterarum catholica nulla in re concedant ceteris: neque enim est committendum, ut adolescentes nostri minus parati existant a litterarum scientia, ab elegantia doctrinae, quas res fides christiana honestissimas sibi comites ad tutelam et ornamentum exposcit. Postulat igitur religionis amor et patriae caritas, ut quaecumque catholici apte instituta habent vel primordiis litterisque, vel gravioribus disciplinis tradendis, ea constabilienda et augenda pro suis quisque facultatibus curent. — Aequum est autem adiuvari praecipue eruditionem cultumque Cleri, qui non aliter suum hodie locum digne utiliterque tenere potest, quam si omni fere humanitatis et doctrinae laude floruerit. Quo in genere beneficentiae catholicorum studiosissime ad opitulandum proponimus Collegium Blairsense. Opus saluberrimum, magno studio ac liberalitate inchoatum a pientissimi cive, ne patiantur intermissione collabi et interire, sed aemula munificentia in maius etiam provehant, ad fastigiumque celeriter perducant. Tanti enim id est, quanti providere ut ferme in Scotia sacer ordo rite congruenterque temporibus educi possit.

Haec omnia, Venerabiles Fratres, quae propensissimus in Scotos animus Nobis expressit, sic habete ut sollertiae potissimum caritatique vestrae commendata putetis. Porro eam navitatem, quam Nobis luculenter probastis adhuc, probare pergite, ut ista efficiantur quae non parum videntur proposito conducibilia. Perdifficilis sane causa est in manibus, ut professi saepe sumus, humanisque viribus ad expediendum maior; sed longe sanctissima, consiliisque divinae bonitatis apprime congruens. Quare non tam difficultas rei Nos commovet, quam recreat ea cogitatio, vobis ad praescripta Nostra elaborantibus, Dei miserentis opem numquam abfuturam.

Auspicem caelestium munerum, et paternae Nostrae bene volentiae testem vobis omnibus, Venerabiles Fratres, clero, populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 25 Iulii 1898, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo.

 

LEO XIII


*A.A.S., vol. XXXI (1898-99), pp. 6- 14.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana