EPISTOLA
EXEUNTE IAM ANNO*
Sanctissimi D. N. Leonis XIII
ad omnes Episcopos et fideles catholicae Ecclesiae,
occasione qua ad finem properaret annus quinquagesimi sui natalis sacerdotii
Exeunte iam anno, cum natalem sacerdotii quinquagesimum, singulari munera beneficioque divino, incolumes egimus, sponte respicit mens Nostra spatium praeteritorum mensium, plurimumque totius huius intervalli recordatione delectatur. — Nec sane sine caussa: eventus enim, qui ad Nos privatim attinebat, idemque nec per se magnus, nec novitate mirabiliis, studia tamen hominum inusitato modo commovit, tam perspicuis laetitiae signis, tot gratulationibus celebratus, ut nihil optari maius potuisset. — Quae res certe pergrata Nobis perque iucunda cecidit: sed quod in ea plurimi aestimamus, significatio voluntatum est, religionisque liberrime testata constantia. Ille enim Nos undique salutantium concentus id aperte loquebatur, ex omnibus locis mentes atque animos in Iesu Christi Vicarium esse intentos: tot passim prementibus malis, in Apostolicam Sedem, velut in salutis perennem incorruptumque fontem, fidenter homines intueri: et quibuscumque in oris catholicum viget nomen, Ecclesiam romanam, omnium Ecclesiarum matrem et magistram, coli observarique, ita ut aequum est, ardenti studio ac summa concordia. — His de caussis per superiores menses non semel in caelum suspeximus, Deo optimo atque immortali gratias acturi, quod et hanc Nobis vivendi usuram, et ea, quae commemorata sunt, curarum solatia benignissime tribuisset: per idemque tempus, cum sese occasio dedit, gratam voluntatem Nostram, in quos oportebat, declaravimus. Nunc vero extrema anni ac celebritatis renovare admonent accepti beneficii memoriam: atque illud peroptato contingit, ut Nobiscum in iterandis Deo gratiis Ecclesia tota consentiat. Simul vero expetit animus per has littera publice testari, id quod facimus, quemadmodum tot obsequii,: humanitatis, et amoris testimonia ad leniendas curas molestiasque Nostras consolatione non mediocri valuerunt, ita eorum et memoriam in Nobis et gratiam semper esse victuram. — Sed maius ac sanctius restat officium. In hac enim affectione animorum, romanum Pontificem alacritate insueta colere atque honorare gestientium, numen videmur nutumque Eius agnoscere, qui saepe solet atque unus potest magnorum principia bonorum ex minimis momentis elicere. Nimirum providentissimus Deus voluisse videtur, in tanto opinionum errore, excitare fidem, opportunitatemque praebere studiis vitae potioris in populo christiano revocandis. — Quamobrem hoc est reliqui, dare operam ut, bene positis initiis, bene cetera consequantur: enitendumque, ut et intelligantur consilia divina, et re ipsa perficiantur. Tunc denique obsequium in Apostolicam Sedem plene erit cumulateque perfectum, si cum virtutum christianarum laude coniunctum ad salutem conducat animorum: qui fructus est unice expetendus perpetuoque mansurus.
Ex hoc summo apostolici muneris gradu, in quo Nos Dei benignitas locavit, patrocinium veritatis saepenumero, ut oportuit, suscepimus, conatique sumus ea potissimum doctrinae capita exponere, quae maxime opportuna eque re publica viderentur esse, ut quisque, veritate perspecta, pestiferos errorum afflatus, vigilando cavendoque, defugeret. Nunc vero, uti liberos suos amantissimus parens, sic Nos alloqui christianos universos volumus, familiaeque sermone hortari singulos ad vitam sancte instituendam. Nam omnino ad christianum nomen, praeter fidei professionem, necessariae sunt christianarum artes exercitationesque virtutum; ex quibus non modo pendet sempiterna salus animorum, sed etiam germana prosperitas et firma tranquillitas convictus humani et societatis. — Iamvero si quaeritur qua passim ratione vita degatur, nemo est quin videat, valde ab evangelicis praeceptis publicos mores privatosque discrepare. Nimis apte cadere in hanc aetatem videtur illa Ioannis Apostoli sententia, omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (Ep. n, 16). Videlicet plerique, unde orti, quo vocentur, obliti, curas habent oogitationesque omnes in haec imbecilla et fluxa bona defixas: invita natura, perturbatoque ordine; iis rebus sua voluntate serviunt in quas dominari hominem ratio ipsa clamat oportere. — Appetentiae commodorum et deliciarum comitari proclive est cupiditatem rerum ad illa adipiscenda idonearum. Hinc effrenata pecuniae aviditas, quae efficit caecos quos complexa est, et ad explendum quod exoptat infiammata rapitur, nullo saepe aequi iniqui discrimine, nec raro cum alienae inopiae insolenti fastidio. Ita plurimi quorum circumfluit vita divitiis, fraternitatis nomen cum multitudine usurpant, quam intimis sensibus superbe contemnunt. Similique modo elatus superbia animus non legi subesse ulli, nec ullam vereri potestatem conatur: merum amorem sui libertatem appellat. Tamquam pullum onagri se liberum natum putat (Iob. XI, 12). — Accedunt vitiorum illecebrae ac perniciosa invitamenta peccandi; ludos scenicos intelligimus impie ac licenter apparatus: volumina atque ephemeridas ludificandae virtuti, honestandae turpidini composita; artes ipsas, ad usum vitae honestamque oblectationem animi inventas, lenocinia cupiditatum ministrare iussas. Nec licet sine metu futura prospicere, quia nova malorum semina continenter velut in sinum congeruntur adolescentis aetatis. Nostis morem scholarum publicarum: nihil in eis relinquitur ecclesiasticae auctoritati loci: et quo tempore maxime oporteret tenerrimos animos ad officia christiana sedulo studioseque fingere, tum religionis praecepta plerumque silent. Grandiores natu periculum adeunt etiam maius scilicet a vitio doctrinae: quae saepe est eiusmodi, ut non ad imbuendam cognitione veri, sed potius ad infatuandam valeat fallacia sententiarum iuventutem. In disciplinis enim tradendis permulti philosophari malunt solo rationis magisterio, omnino fide divina posthabita: quo firmamento maximo uberrimoque lumine remoto, in multis labuntur, nec vera cernunt. Eorum illa sunt, omnia, quae in hoc mundo sint, esse corporea: hominum et pecudum easdem esse origines similemque naturam: nec desunt qui de ipso summo dominatore rerum, ac mundi opifice Deo dubitent, sit necne sit, vel in eius natura errent, ethnicorum more, deterrime. Hinc demutari necesse est ipsam speciem formamque virtutis, iuris, officii. Ita quidem, ut dum rationis principatum gloriose praedicant, ingeniique subtilitatem magnificentius efferunt, quam par est, debitas superbiae poenas rerum maximarum ignoratione luant. — Corrupto opinionibus animo, simul insidet tamquam in venis medullisque corruptela morum, eaque sanari in hoc genere hominum sine summa difficultate non potest, propterea quod ex una parte opiniones vitiosae adulterant iudicium honestatis, ex altera lumen abest fidei christianae, quae omnis est principium ac fundamentum iustitiae.
Ex eiusmodi caussis quantas hominum societas calamitates contraxerit, quotidie oculis quodammodo contemplamur. Venena doctrinarum prodivi cursu in rationem vitae resque publicas pervasere: rationalismus, materialismus, atheismus peperere socialismum, communismum, nihilismum: tetras quidem funestasque pestes, sed quas ex iis principiis ingenerari non modo consentaneum erat, sed prope necessarium. - Sane, si religio catholica impune reiicitur, cuius origo divina tam illustribus est perspicua signis, quidni quaelibet religionis forma reiiciatur, quibus tales assentiendi notas abesse liquet? Si animus non est a corpore natura distinctas, proptereaque si, intereunte corpore, spes aevi beati aeternique nulla superest, quid erit caussae quamobrem labores molestiaeque in eo suscipiantur, ut appetitus obedientes fiant rationi? Summum hominis erit positum bonum in fruendis vitae commodis potiundisque voluptatibus. Cumque nemo unus sit, quin ad beate vivendum ipsius naturae admonitu impulsuque feratur, iure quisque detraxerit quod cuique possit, ut aliorum spoliis facultatem quaerat beate vivendi. Nec potestas ulla frenos est habitura tantos, ut satis cohibere incitatas cupiditates queat; consequens enim est, ut vis frangatur legum et omnis debilitetur auctoritas, si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur. Ita perturbari funditus necesse est civilem hominum societatem, inexplebili cupiditate ad perenne certamen impellente singulos, contendentibus aliis quaesita tueri, aliis concupita adipisci.
Huc ferme nostra inclinat aetas. — Est tamen, quo consolari conspectum praesentium malorum, animosque erigere spe meliore possimus. Deus enim creavit ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum (Sap. I, 14). Sed sicut omnis hic mundus non aliter conservari nisi numine providentiaque eius potest, cuius est nutu conditus, ita pariter sanari homines sola eius virtute queunt cuius beneficio sunt ab interitu ad vitam revocati. Nam humanum genus semel quidem Iesus Christus, profuso sanguine, redemit, sed perennis ac perpetua est virtus tanti operis tantique muneris: et non est in alio aliquo salus (Act. IV, 12). Quare qui cupiditatum popularium crescentem flammam nituntur oppositu legum extinguere, ii quidem pro iustitia contendunt: sed intelligant, nullo se fructu aut certe perexiguo laborem consumpturos, quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem Evangelii, Ecclesiaeque nolle advocatam operam. In hoc posita malorum sanatio est, ut, mutatis consiliis, et privatim et publice remigretur ad Iesum Christum, christianamque vivendi viam.
Iamvero totius vitae christianae summa et caput est, non indulgere corruptis saeculi moribus, sed repugnare ac resistere constanter oportere. Id auctoris fidei et consummatoris Iesu omnia dicta et facta, leges et instituta, vita et mors declarant. Igitur quantumvis pravitate naturae et morum longe trahamur alio, curramus oportet ad propositum nobis certamen armati et parati eodem animo eisdemque armis, quibus Ille, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem (Heb. XII, I, 2). Proptereaque hoc primum videant homines atque intelligant quam sit a professione christiani nominis alienum persequi, uti mos est, cuiusquemodi voluptates, horrere comites virtutis labores, nihilque recusare sibi, quod sensibus suaviter delicateque blandiatur. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. v, 24): ita ut consequens sit, Christi non esse, in quibus non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. Revixit enim homo infinita Dei bonitate in spem bonorum immortalium, unde exciderat, sed ea consequi non potest, nisi ipsis Christi vestigiis ingredi conetur, et cogitatione exemplorum eius mentem suam moresque conformet. Itaque non consilium sed officium, neque eorum dumtaxat, qui perfectius vitae optaverint genus sed plane omnium est, mortificatione Iesu in corpore quemque suo circumferre (II Cor. IV, 10). — Ipsa naturae lex, quae iubet hominem cum virtute vivere, qui secus posset salva consistere? Deletur enim sacro baptismate peccatum, quod est nascendo contractum, sed stirpes distortae ac pravae, quas peccatum insevit, nequaquam tolluntur. Pars hominis ea, quae expers rationis est, etsi resistentibus viriliterque per Iesu Christi gratiam repugnantibus nocere non possit, tamen cum ratione de imperio pugnat, omnem animi statum perturbat, voluntatemque tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vitia fugere nec officia servare sine quotidiana dimicatione possimus. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fornitem, haec sancta synodus fatetur ac sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Iesu Christi gratiam repugnantibus non valet; quinimo qui legitime certaverit coronabitur (Conc. Trid. Sess. v, can. 5). — Est in hoc certamine gradus fortitudinis, quo virtus non perveniat nisi excellens, eorum videlicet, qui in profiigandis motibus a ratione aversis eo usque proiecerunt ut caelestem in terris vitam agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit tanta praestantia: sed, quod ipsa philosophia veterum praecipiebat, domitas habere cupiditates nemo non debet: idque ii maiore etiam studio, quibus rerum mortalium quotidianus usus irritamenta maiora suppeditat: nisi qui stulte putet, minus esse vigilandum ubi praesentius imminet discrimen, aut, qui gravius aegrotant, eos minus egere medicina. — Is vero, qui in eiusmodi conflictu suscipitur, labor magnis compensatur, praeter caelestia atque immortalia, bonis: in primis quod isto modo, sedata perturbatione partium, plurimum restituitur naturae de dignitate pristina. Hac enim lege est atque hoc ordine generatus homo, ut animus imperaret corpori, appetitus mente consilioque regerentur: eoque fit, ut non dedere se pessimis dominis cupititatibus, prestantissima sit maximeque optanda libertas. — Praeterea in ipsa humani generis societate non apparet quid expectari ab homine sine hac animi affectione possit. Utrumne futurus est ad bene merendum propensus, qui facienda, fugienda, metiri amore sui consueverit? Non magnanimus quisquam esse potest, non beneficus, non misericors, non abstinens, qui non se ipse vincere didicerit, atque humana omnia prae virtute contemnere. — Nec silebimus, id omnino videri divino provisum consilio, ut nulla afferri salus hominibus, nisi cum contentione et dolore queat. Revera si Deus liberationem culpae et errati veniam hominum generi dedit, hac lege dedit, ut Unigenitus suus poenas sibi debitas iustasque persolveret. Iustitiaeque divinae cum Iesus Cristus satisfacere alia atque alia ratione potuisset, maluit tamen per summos cruciatus, profusa vita, satisfacere. Atque ita alumnis ac sectatoribus suis hanc legem imposuit suo cruore sancitam, ut eorum esset vita cum morum ac temporum vitiis perpetua certatio. Quid Apostolos ad imbuendum veritate mundum fecit invictos, quid martyres innumerabiles in fidei christianae cruento testimonio roboravit, nisi affectio animi illi legi obtemperans sine timore? Nec alia via ire perrexerunt, quotquot curae fuit vivere more christiano, sibique virtute consulere: neque igitur alia nobis eundum, si consultum saluti volumus vel nostrae singulorum, vel communi. Itaque, dominante procacitate libidinum, tueri se quemque viriliter necesse est a blandimentis luxuriae; cumque passim sit in fruendis opibus et copiis tam insolens ostentatio, muniendus animus est contra divitiarum sumptuosas illecebras, ne his inhians animus, quae appellantur bona, quae nec satiare eum possunt, ac brevi sunt dilapsura, thesaurum amittat non deficientem in caelis. Denique illud etiam dolendum, quod opiniones atque exempla perniciosa tanto opere ad molliendos animos valuerunt, ut plurimos iam prope pudeat nominis vitaeque christianae: qui quidem aut perditae nequitiae est, aut segnitiae inertissimae. Utrumque detestabile, utrumque tale, ut nullum homini malum maius. Quaenam enim reliqua salus esset, aut qua spe niterentur homines, si gloriari in nomine Iesu Cristi desierint, si vitam ex praeceptis evangelicis constanter aperteque agere recusarint? Vulgo queruntur viris fortibus sterile saeculum. Revocentur christiani mores: simul erit gravitas et constantia ingeniis restituta.
Sed tantorum magnitudini varietatique officiorum virtus hominum par esse sola non potest. Quo modo corpori, ut alatur, panem quotidianum, sic animae, ut ad virtutem confirmetur, nervos atque robur impetrare divinitus necesse est. Quare communis illa conditio lex que vitae, quam in perpetua quadam diximus dimicatione consistere, obsecrandi Deum habet adiunctam necessitatem. Etenim quod est vere ab Augustino venusteque dictum, trascendit pia precatio intervalla mundi, divinamque devocat e caelo misericordiam. Contra cupiditatum turbidos motus, contra malorum daemonum insidias, ne circumventi in fraudem inducamur, adiumenta petere atque auxilia caelestia iubemur oraculo divino, ovate ut non intretis in tentationem (Matth., XXVI, 41). Quanto id necessarium magis, si utilem dare operam alienae quoque saluti volumus? Christus Dominus, unigenitus Filius Dei, fons omnis gratiae et virtutis, quod verbis praecipit, ipse prior demonstravit exemplo: erat pernoctans in oratione Dei (Luc VI, 12) saerificioque proximus prolixius orabat (Luc. XXII 43). — Profecto longe minus esset naturae extimescenda fragilitas, nec languore mores desidiaque diffluerent, si divinum istud praeceptum minus iaceret incuria ac prope, fastidio intermissum. Est enim exorabilis Deus, gratifican vult hominibus, aperte pollicitus, sua se munera large copioseque petentibus daturum. Quin etiam invitat ipsemet petere, ac fere lacessit amantissimis verbis: ego dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Quod ut confidenter ac familiariter iacere ne vereamur, maiestatem numinis sui similitudine atque imagine temperat parentis suavissimi, cui nihil potius, quam caritas liberorum. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare. filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? (Matth, VII, 11) — Quae qui cogitaverit, non nimium mirabitur si efficientia precum humanarum Ioanni quidem Chrysostomo videatur tanta, ut cum ipsa potentia Dei comparari illam putet posse. Propterea quod sicut Deus universitatem rerum verbo creavit, sic homo impetrat, orando, quae velit. Nihil est rite adhibitis precibus impetrabilius, quia insunt in eis quaedam velut moventia, quibus placari se Deus atque exorari facile patiatur. Nam inter orandum revocamus ab rebus mortalibus animum, atque unius Dei cogita tione suspensi, conscientia tenemur infirmitatis humanae: ob eamque rem in bonitate et amplexu parentis nostri acquiescimus, in virtute conditoris perfugium quaerimus. Adire insistimus auctorem omnium bonorum, tamquam spectari ab eo velimus aegrum animum, imbecillas vires, inopiam nostram; plenique spe, tutelam atque opem eius imploramus, qui aegrotationum medicinam, infirmitatis miseriaeque solatia praebere solus potest. Tali habitu animi modeste de se, ut oportet, submisseque iudicandis, mire flectitur Deus ad clementiam, quia quemadmodum superbis resistit, ita humilibus dat gratiam (Petr. V, 5). — Sancta igitur sit apud omnes consuetudo precandi: mens, animus, vox precentur: unaque simul ratio vivendi consentiat, ut videlicet per legum divinarum custodiam perennis ad Deum ascensus vita nostra videamur.
Quemadmodum virtutes ceterae, ita haec etiam, de qua loquimur, gignitur et sustentatur fide divina. Deus enim auctor est, quae sint homini vera, atque unice per se expetenda bona: itemque infinitam Dei bonitatem, et Iesu redemptoris merita eodem auctore cognovimus. Sed vicissim pia precandi consuetudine nihil est ad alendam augendamque fidem aptius. Cuius quidem virtutis, in plerisque debilitatae, in multis extinctae, apparet quanta sit hoc tempore necessitas. Illa enim est maxime, unde non modo vitae privatorum petenda correctio est, sed etiam earum rerum iudicium expectandum, quarum confiictio quietas et securas esse civitates non sinit. Si aestuat multitudo immodicae libertatis siti, si erumpunt undique proletariorum minaces fremitus, si inhumana beatiorum cupiditas numquam se satis consecutam putat, et si quae sunt alia generis eiusdem incommoda, his profecto, quod alias uberius exposuimus, nihil subvenire melius aut certius, quam fides christiana, potest.
Locus admonet, ad vos cogitationem orationemque convertere, quotquot Deus ad sua dispensanda mysteria, collata divinitus potestate, adiutores adscivit. Si caussae indagantur privatae publicaeque salutis, dubitandum non est, vitam moresque clericorum posse plurimum in utramque partem. — Meminerint, igitur, se lucem mundi a Iesu Christo appellatos, quod luminis instar universum orbem illustrant is, sacerdotis animam splende scere oportet. (S. Io. Chryst. De Sac. 1. 3, c. i) Lumen doctrinae, neque illud vulgare, in sacerdote requiritur, quia muneris eius est implere sapientia ceteros, evellere errores, ducem esse multitudini per itinera vitae ancipitia et lubrica. In primis autem vitae innocentiam comitem doctrina desiderat praesertim quod in emendatione hominum longe plus exemplo, quam perora tione proficitur. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth, V, 16). Cuius divinae sententiae ea profecto vis est, talem esse in sacerdotibus perfectionem oportere absolutionemque virtutis, ut se tamquam speculum praebere intuentibus queant. Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt: cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciuntur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos coniiciunt, ex eisque sumunt, quod imitentur (Conc. Trid. Sess. XXII , c. 1, de Ref.). Quare si omnes homines Caveant vigilanter oportet, ne ad vitiorum scopulos adhaerescant, neu consectentur res caducas appetitione nimia, apparet quanto id efficere sacerdotes religiosius et constantius debeant. — Nisi quod nec satis est non servire cupiditatibus: illud etiam sanctitudo dignitatis postulat ut sibimetipsis acriter imperare assuescant, itemque omnes animi vires, praesertim intelligentiam ac voluntatem, quae summum in homine obtinent locum in obsequium Christi cogere. Qui relinquere universa disponis, te quoque inter relinquenda connumerare memento, imo maxime et principaliter abnega temetipsum (S. Bernard. Declam., c. 1). Soluto ac libero ab omni cupidine animo tum denique alacre et generosum studium concipient salutis alienae, sine quo nec satis consulerent suae. Unus erit de subditis quaestus, una pompa, unaque voluptas, si quo ¡ modo possent parare plebem perfectam. Id omnibus satagent etiam multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate (Id. lib. IV de Coasid., c. 2). Cuiusmodi virtutem semper experrectam et ad ardua quaelibet, proximorum gratia, impavidam mire fovet et corroborat bonorum caelestium contemplatio frequens. In qua sane quanto plus posuerint operae, tanto liquidius magnitudinem munerum sacerdotalium et excellentiam et sanctitatem intelligent. Iudicabunt illud quam sit miserum, tot homines per Iesum Christum redemptos, ruere tamen in interitum sempiternum: divinaeque cogitatione naturae in amorem Dei et intendent sese vehementius et ceteros excitabunt.
Est eiusmodi cursus ad salutem communem certissimus. In quo tamen magnopere cavendum, ne qui magnitudine difficultatum terreatur, aut propter diuturnitatem malorum de sanatione desperet. Dei aequissima immutabilisque iustitia et recte factis praemia reservat et supplicia peccatis. Gentes vero et nationes, quoniam ultra mortalis aevi spatium propagari non possunt, debitam factis mercedem ferant in terris necesse est. Utique non est novum successus prosperos peccanti civitati contingere: idque iusto Dei consilio, qui actiones laudabiles, neque enim est ulla gens omni laude vacans, eiusmodi beneficiorum genere interdum remuneraturi, quod in populo romano iudicat Augustinus contigisse. Rata tamen lex est, ad prosperam fortunam omnino plurimum interesse quemadmodum publice virtus, ac nominatim ea, quae parens est ceterarum, iustitia colatur. Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum (Prov. XIV, 34). — Nihil attinet considerationem hoc loco intendere in victricia facinora: nec exquirere, ullane imperia, salvis rebus suis et ad voluntatem fruentibus, gerant tamen velut in imis visceribus inclusum semen miseriarum. Unam rem intelligi volumus, cuius rei plena est exemplorum historia, iniuste facta aliquando esse tuenda, eoque gravius, quo fuerint diuturniora delicta. Nos quidem magnopere illa Pauli Apostoli sententia consolatur. Omnia enim vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. III, 22-23). Videlicet arcano divinae providentiae nutu sic rerum mortalium regitur gubernaturque cursus, ut, quaecumque hominibus accidunt, omnia Dei ipsius gloriae asserviant, itemque sint eorum saluti, qui Iesum Christum vere et ex animo sequuntur, conducibilia. Horum vero mater et altrix, dux et custos est Ecclesia: quae idcirco cum Christo sponso suo sicut intima atque incommutabili caritate copulatur, ita coniungitur societate certaminum et communione victoriae. Nihil igitur anxii Ecclesiae caussa sumus, nec esse possemus: sed valde pertimescimus de salute plurimorum, qui, Ecclesia superbe posthabita, errore vario in interitum aguntur: angimur earum caussa civitatum, quas spectare cogimur aversas a Deo, ei summo rerum omnium discrimini stolida securitate indormientes Nihil Ecclesiae par est... Quot Ecclesiam oppugnarunt, ipsique perierunt? Ecclesia vero caelos trascenda. Talis est Ecclesiae magnitudo: vincit impugnata, insidiis appetita superat,., luctatur nec prosternitur, pugilatu certat, nec vincitur (S. Io. Chrys. Or. post. Eutrop. captum habita n. I). Neque solum non vincitur, sed illam, quam perenni haustu a Deo ipso derivat, emendatricem naturae et efficientem salutis virtutem conservat integram, nec ulla temporum permutatione mutabilem. Quae virtus si senescentem vitiis et perditum superstitione mundum divinitus liberavit, quidni devium revocabit? Conticescant aliquando suspiciones ac simultates: amotisque impedimentis, esto iurium suorum ubique compos Ecclesia, cuius est tueri ac propagare parta per Iesum Christum beneficia. Tunc enimvero licebit experiendo cognoscere quo lux Evangelii pertineat quid virtus Christi redemptoris possit. — Hic annus qui est in exitu, non pauca, ut initio diximus, reviviscentis fidei indicia praetulit. Utinam istiusmodi velut scintilla crescat in vehementem flammam, quae absumptis vitiorum radicibus, viam celeriter expediat ad renovandos mores et salutaria capessenda. Nos quidem mystico Ecclesiae navigio tam adversa tempestate praepositi, mentem animumque in divinum gubernatorem defigimus, qui clavum tenens, sedet non visus in puppi. Vides, Domine, ut undique eruperint venti, ut mare inhorrescat, magna vi excitatis fluctibus. Impera, quaesumus qui solus potes, et ventis et mari. Redde hominum generi pacem veri nominis, quam mundus dare non potest, tranquillitatem ordinis. Scilicet munere impulsuque tuo referant sese homines ad ordinem debitum, restituta, ut oportet, pietate in Deum iustitia et caritate in proximos, temperantia in semetipsos, domatis ratione cupiditatibus. Adveniat regnum tuum, tibique subesse ac servire ii quoque intelligant oportere, qui veritatem et salutem procul, vano labore exquirunt. Inest legibus tuis aequitas ac lenitudo paterna: ad easque servandas ultro nobis ipse suppeditas expeditam virtute tua facultatem. Militia est vita hominis super terram, sed ipse certamen inspectas, et adiuvas hominem ut vincat, et deficientem sublevas, et vincentem coronas (Cf. S. Aug. in Ps. 32).
Atque his sensibus erecto in spem laetam firmamque animo, munerum caelestium auspicem et benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et Clero populoque catholico universo Apostolicam Benedictionem, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum ipso die natali D. N. Iesu, Anno MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri undecimo.
LEO PP. XIII
*A.S.S., vol. XXI (1888), pp. 323-334.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana