LITTERAE
SPECTATA FIDES*
SS. D. N. LEONIS XIII
ad Episcopos Angliae, quibus gratulatur de eorumdem zelo in aperiendis scholis christianis
Spectata fides et singularis in hanc Sedem Apostolicam pietas vestra mirabiliter elucet in communibus litteris quas a Vobis proxime accepimus. Quae quidem multo gratiores ob hanc causam nobis accidunt, quod praeclare confirmant id quod probe cognoveramus, magnam partem vigiliarum cogitationumque vestrarum in re versari de qua nullae propemodum curae possunt esse tantae, quin maiores pro ea suscipiendas putemus. Christianam intelligimus adolescentulorum vestrorum institutionem, de qua nuper, collatis consiliis, nonnulla decrevistis utiliter, et ad Nos referendum censuistis.
Ea vero Nobis est periucunda cogitatio in opere tanti momenti Vos, Venerabiles Fratres, non elaborare solos. Neque enim sumus nescii quantum in hac parte universo Presbyterorum vestrorum ordini debeatur; qui scholas pueris aperiendas caritate summa et invicto a, difficultatibus animo curaverunt: iidemque, docendi munere suscepto, in ungenda ad Christianos mores et primordia litterarum iuventute ponunt operam suam industria et assiduitate mirabili. Quam ob rem, quantum vox Nostra potest vel incitamenti addere, vel debitae laudis tribuere, pergant Clerici vestri bene de pueritia mereri, ac fruantur commendatione benevolentiaque Nostra singulari, longe maiora a Domino Deo, cuius causa desudant, expectantes.
Neque minore commendatione dignam iudicamus Catholicorum in eodem genere beneficentiam. Siquidem novimus solere ipsos, quidquid in scholarum tuitionem opus est, alacri voluntate suppeditare: neque id eos facere solum, quibus maior est census, sed tenues etiam atque inopes; quos quidem pulchrum et permagnum est, saepe in ipsa egestate nancisci quod in puerilem institutionem libentes conferant.
Profecto his temporibus ac moribus, cum ingenuae puerorum aetatulae tot pericula undique impendeant tamque varia, vix quidquam cogitari potest opportunius, quam ut institutio litteraria cum germana fidei morumque doctrina coniungatur. Idcirco scholas eiusmodi quas appellant liberas, in Gallia, in Belgio, in America, in coloniis Imperii Britannici privatorum opera et liberalitate constitutas, probari Nobis vehementer non semel diximus, easque, quantum neri potest, augeri atque alumnorum frequentia florere cupimus. Nosque ipsi, spectata rerum urbanarum conditione, curare summo studio ac magnis sumptibus non desistimus, ut harum scholarum copia Romanis pueris abunde suppetat. In eis enim et per per eas conservatur illa, quam a maioribus nostris accepimus, maxima atque optima hereditas, nimirum fidei catholicae incolumitas; praetereaque parentum libertati consulitur; et quod est in tanta praesertim sententiarum actionumque licentia maxime necessarium, bona civium soboles reipublicae educi tur: nemo enim melior quam qui fidem Christianam opinione et moribus a pueritia complexus est. Initia et quasi semina totius humanitatis, quam Iesus Christus hominum generi divinitus peperit, in Christiana adolescentulorum educatione consistunt: propterea quod non fere aliae futurae sunt civitates, quam quos prima institutio pueros conformant. Delet igitur omnem sapientiam veterem, ipsisque civitatum fundamentis labem affert, perniciosus error eorum qui puerilem aetatem malunt sine ulla institutione religiosa adolescere. Ex quo intelligitis, Venerabiles Fratres, quanta animi provisione cavere patresfamilias oporteat, ne liberos suos iis committant ludis litterariis in.quibus praecepta religionis non queant accipere.
Ad Britanniam vestram quod attinet, id Nobis est cognitum, non modo Vos, sed generatim plurimos e gente vestra, de erudiendis ad religionem pueris non mediocriter esse sollicitos. Quamvis enim non omni ex parte Nobiscum consentiant, intelligunt tamen quanti vel privatim vel publice intersit non interire patrimonium sapientiae Christianae, quod a Gregorio Magno, decessore Nostro, per Beatum Augustinum accepere proavi vestri, quodque vehementes, quae postea consecutae sunt, tempestates non omnino dissiparunt. Scimus esse hodieque complures excelienti animorum habitu, qui fidem avitam retinere diligenter student, neque raros aut exiguos edunt caritatis fructus. De qua re quoties cogitamus, toties commovemur: prosequimur enim caritate paterna istam, quae non immerito appellata est altrix Sanctorum Insula; atque in eo, quem diximus, animorum habitu videmus spem maximam et quoddam quasi pignus esse positum salutis prosperitatisque Britannorum; Quapropter perseverate, Venerabiles Fratres, curam praecipuam de adolescentia gerere; urgete in omnes partes episcopales opus vestrum, et quaecumque intelligitis esse bona semina cum alacritate et fiducia colitote; dives autem in misericordia Deus incrementum dabit.
Caelestium, munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem Vobis et clero populoque unicuique Vestrum commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXVII Novembris anno MDCCCLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
LEO PP. XIII
*A.S.S., vol. XVIII (1885), pp. 305-307.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana