zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

LEO PP. XIV

EPISTULA DATA

PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN

____________________

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status
                                                     

Eodem permagni momenti Bruxellis loco, ubi olim fanum ab anno fere millesimo, s. Michaeli Archangelo dicatum, erat exstructum, in quo etiamnum duo inter se praecipuae decussabantur viae, una Germaniam, alia Francogalliam petitura, ilico ergo, anno MCCXXVI, Henricus II, Brabantiae dux, novum augustissimumque enimvero moliri inchoavit templum, ex intervallo magis magisque pulchritudine auctum, ss. Michaeli Archangelo atque Gudilae, virgini, effatum, quod concathedralis Ecclesiae archidioecesis Mechliniensis-Bruxellensis dignitatem praeterita adeptum est aetate.

Inibi mox octava recoletur centenaria memoria huius conditae concathedralis, quam rem salubriter magnificari sat scimus, dum commemoratio illa ad tempora refertur, cum Domini domus aedificabatur: si quidem haec nostrarum orationum aedificata est domus, nos tamen ipsos oportet domum Dei fieri quodque illic factum est, quando aedificia surgebant, modo hoc fit cum christifideles diligenter congregantur: credendo enim nos quasi de silvis ligna lapidesque de montibus praecidimur, eo quod cum catechizamur, baptizamur, informamur, tamquam fabrorum et opificum inter manus dolamur, collineamur, complanamur. Attamen Domini nondum facimus domum, nisi quando caritate compaginamur (cfr s. Augustinus, Sermo CCCXXXVI 1).

 Cunctis vero nunc patet altiusque liquet Mechliniensem-Bruxellensem praestare Ecclesiam, quae perantiquis tot fidei collustratur documentis quot pietatis locupletatur testificationibus. Quocirca libentes volentesque Venerabilis Fratris Lucae Terlinden, sacrorum huius metropolitanae archidioecesis Antistitis, postulatis subvenire cupimus, qui Purpuratum a Nobis poposcit Patrem, ut octavae concathedralis Ecclesiae centenariae commemorationi agendae sollemniter interesset.

Quo festivius explicetur ritus, spectatum statuimus mittere virum, qui Nostram sustineat personam Nostramque pariter benignam ostendat mentem. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, prorsus aptus occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui Secretariae Nostrae alacri praesis diligentia. Quapropter te, harum Litterarum virtute, Legatum Pontificium pia constituimus affectione, mandatis tibi factis, ut, exoptata occurrente commemoratione, die XI mensis Ianuarii proximo anno MMXXVI Bruxellis ipsam Nostram significes vocem, unde cuncti novum suscipiant animum ad sacram illam aedem observandam recteque excolendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis ac sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut quae venustas cum in fronte tum in parietibus conspicitur, eadem spiritaliter in mentibus quoque animisque fiat.

Salutationem iam tandem fervidam, Venerabilis Frater Noster, omnibus transmittas, dum Nostram Apostolicam Benedictionem tibi libenter impertimur, quam etiam ad universos simul huius eventus participes nomine Nostro Nostraque largiaris velimus auctoritate, quae caelestium gratiarum sit nuntia atque laetabilis temporis pacisque impetrandae efficax signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Decembris, in memoria Beatae Mariae Virginis de Loreto, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.

LEO PP. XIV