PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KENGENSIS
*APOSTOLICA PRAEFECTURA KENGENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, IISDEM FINIBUS EODEMQUE NOMINE.
Ut omnia in rerum natura nascuntur ac brevis solis vice ac fecunditate adolescunt et florent, ita de omnibus fit Ecclesiis, quotquot in orbe terrarum constituuntur: omnes enim, adorandi Spiritus instinctu et gratia, per certamina, difficultates, vicissitudines omne genus, etsi modo natae, cito tamen et augescunt, et crescunt christianorum frequentia, caritate, virtute, «donec occurrant ... in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph., 4, 13). Quod profecto etiam de praefectura apostolica Kengensi, in Congo, factum est, adeo ut venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praepositi censuerint eandem ad gradum et dignitatem dioecesis esse evehendam, petito nempe consilio a venerabili Fratre Vito Roberti, Archiepiscopo titulo Tomitano atque in Congo ApostolicoNuntio. Quae cum ita sint, Nos, haec omnia probantes, de Nostra apostolica auctoritate sequentia statuimus atque iubemus. Praefecturam Kengensem in formam dioecesis redigimus eodem nomine atque finibus. Eadem archidioecesis Metropolitanae Leopoldopolitanae suffraganea erit, cuius sacro Praesuli erit Episcopus Kengensis obnoxius. Qui sedem suam in urbe Kenge statuet, cathedra episcopalis potestatis in templo principe ibi exsistente collocata. Idem praeterea Canonicorum Collegium condet, vel, si id sit impossibile, Consultores dioecesanos leget ut in administranda dioecesi ad normam iuris iuvetur. Ad regimen dioecesis quod attinet, ad Seminarium, mensam atque similia, ea omnia Iuris Canonici legibus temperentur. Postremo, cum hae Litterae Nostrae ad exitum adductae fuerint, documenta et acta quae quovis modo ad novam circumscriptionem ecclesiasticam respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiosa cura serventur.
Ceterum, ea quae mandavimus venerabilis Frater Vitus Roberti, quem memoravimus, efficiat, vel quem ille delegaverit. Qua re acta, idem documenta exarari studebit, quorum exempla sincere stripta ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempore Apostolici Nuntii munere ibidem fungatur, hic mandata Nostra omnia faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatns Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 485-486
© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana