Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABIDJANENSIS ET ALIARUM (ABENGURUENSIS)

*

EX QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI ABIDJANENSI ET A DIOECESIBUS KATIOLAËNSI ET BUAKENSI NOVA CONDITUR
DIOECESIS, «ABENGURUENSIS» NOMINE.

 

Sacrum Consilium christiano nomini propagando cum expertum esset in Republica Africae Occidentalis, quam Côte d'Ivoire appellant, et numero nativum clerum praestantem esse et virtute, optimum censuit atque ad catholicae rei incrementum peropportunum si nova ibi locorum conderetur dioecesis, qua e iisdem sacerdotibus gubernanda committeretur. Audita ideo sententia sive venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Maury, Archiepiscopi titulo Laodicensis in Phrygia atque Apostolici in Africa Occidentali Delegati, sive sacrorum Praesulum ad quos negotium pertineret, proposuit idem Consilium ut, ad optatam cathedralem Sedem constituendam, certa quaedam territoria ex archidioecesi Abidjanensi atque dioecesibus Katiolaënsi et Buakensi distraherentur. Quod Sacrae Congregationis propositum cum Nobis hodie relatum commendatumque esset, de apostolica Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Abidjanensi subpraefecturas civiles vulgo cognominatas Abengourou, Agnibilekrou et Adzopé detrahimus; a dioecesi Katiolaënsi, subpraefecturas civiles Bini-Madam, Bondoukou, Bouna, Nassian, Tanda et Tehini; a dioecesi denique Buakensi, subpraefecturas civiles Bongouanou et Arrah, atque ex iis novam dioecesim condimus, Abenguruensem appellandam. Conditam cathedralem Sedem curis committimus e nativo clero sacerdotum, quos paterne hortamur ut vires impendant suas ad evangelicam disciplinam nescientibus nuntiandam, scientibus confirmandam. Decernimus praeterea ut eadem dioecesis, quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide perget esse obnoxia, suffraganea sit metropolitanae Sedi Abidjanensi; item eius Episcopus Archiepiscopi Abidjanensis metropolitanae iurisdictioni subdatur. Qui praeterea sedem suam in urbe vulgo Abengourou appellata ponet; episcopalis vero magisterii cathedram in templo Deo dicato in honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante, quod ad cathedralis sacrae aedis dignitatem attollimus. Consultores tandem dioecesanos deligat ad normam iuris, quoadusque scilicet Canonicorum collegium ibidem condatur. Haec quae iussimus ad effectum perducenda curabit venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel per se ipse vel per alium virum, qui sit ecclesiastica dignitate indutus. Qui autem negotium perfecerit documenta de more exaranda studebit, quamque primum ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 547-549

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana