Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AITAPENSIS (VANIMOËNSIS)

*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A VICARIATU APOSTOLICO AITAPENSI, IN NOVA GUINAEA, PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR
NOMINE «VANIMOËNSIS».

 

Omnium Ecclesiarum, ut Nostrum poscit officium, perquam solliciti earundemque cupientes maiores in dies progressiones, laeto animo acce. pimus quotidie diffundi in Aitapensi apostolico vicariatu christianam doctrinam laetissimisque fructibus latius redundare. Cumque vero, quo et amplius id fieri posset, aestimavisset Sacra Congregatio de Propaganda. Fide optimum esse si aptius ibi locorum disponeretur territorium novaque conderetur ecclesiastica circumscriptio, visum est id probare quod eadem Congregatio, post auditum venerabilem Fratrem Dominicum Enrici, Archiepiscopum titulo Ancusensem et in Australia, Nova Zelandia atque Oceania Apostolicum Delegatum, ea de re statuit. De suprema ideo et apostolica Nostra potestate, qua catholicae praesidemus Ecclesiae, integram vicariatus apostolici Aitapensis occidentalem partem distrahimus atque ex ea praefecturam apostolicam constituimus, Vanimoënsem appellandam, cuius hi erunt fines: ad septentrionalem partem, Oceanus Pacificus; ad occidentem solem, Irian occidentalis; ad meridiem, praefectura apostolica Daruensis; ad orientem denique solem, seu inter novam praefecturam apostolicam et vicariatum apostolicum Aitapensem, linea meridiani circuli 145.45. Conditam circumscriptionem curis concredimus Patrum Congregationis Clericorum Excalceatorum Ss.mae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi, ad nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum, quos paterne hortamur ut nulli labori desint ad christianorum fidem firmandam ad eamque inter ethnicos magis magisque proferendam. Censemus praeterea ut haec quae iussimus ad exitum adducat venerabilis Frater Dominicus Enrici, quem diximus, vel per se vel per alium delegatum virum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui vero negotium perfecerit, de more documenta exarari curet, ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittenda.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 551-552

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana