Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KITUIENSIS*

APOSTOLICA PRAEFECTURA KITUIENSIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SERVATO.

 

Christi evangelium, quod seminis instar sodales Societatis a S. Patricio pro Missionibus Exteris, nullis parcentes laboribus, in Kituiensi apostolica praefectura sparserunt, iam eo crevit ut christiana familia ibi locorum adulta et satis perfecta videatur. Quamobrem opportunum visum est Sacrae Congregationi Fidei Propagandae eandem praefecturam ad gradum dioecesis evehere, quandoquidem id rogavit venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis et Apostolicus in Africa Orientali Delegatus. Quod libenti animo probantes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. Apostolicam praefecturam Kituiensem ad gradum dioecesis attollimus eiusdem nominis, iisdemque finibus servatis quibus praefectura cingebatur. Volumus autem ut modo conditam dioecesim metropolitanae Sedi Nairobiensi suffraganea sit, eiusque Praesul Nairobiensi Archiepiscopo. Quod vero ad regimen attinet, eam sodalibus Societatis a S. Patricio pro Missionibus Exteris concreditam volumus, qui sueta industria, scientia, animorumque studio, sicuti hucusque fecerunt, in Ecclesiae prosperitatem insistent, in eiusque dilatationem. Episcopi domicilium et Sedes in urbe Kitui appellata erit, cathedra autem eius magisterii in sacra aede in ea exstante. Volumus insuper ut Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui Episcopo consilio assint. Eius etiam erit Seminarium statim condere, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur; hoc enim maxime confert ad Ecclesiae firmitatem. Ceterum quae mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem diximus, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Qui vero rem perfecerit, onus habebit effectae rei documenta, rite signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

  GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 665-666

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana