Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOSSANGOAËNSIS

*

APOSTOLICA PRAEFECTURA BOSSANGOAËNSIS
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Gaudet sancta Mater Ecclesia quotiescumque filiorum agmina novas, Deo dante, capiunt accessiones, eisque omnibus auxiliis adesse studet quibus Christus eam instruxit Regno Dei in hominibus provehendo. Cum igitur Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando, de sententia venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis et Apostolici in Africa Media Occidentali Delegati, apostolicam praefecturam Bossangoaënsem ad gradum dioecesis iam esse evehendam censuerit, summa Nostra potestate, consensuque eorum suppleto qui hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Apostolicam praefecturam Bossangoaënsem, in Reipublicae Mediae Africanae territorio sitam, ad dignitatem et gradum dioecesis attollimus eodem nomine iisdemque finibus servatis. Nova haec dioecesis, quam curis Fratrum Minorum Capuccinorum concredimus, qui apostolicae praefecturae exordia sedula cura foverunt, metropolitanae Ecclesiae Banguensi suffraganea erit. Episcopus autem sedem suam in urbe Bossangoa cognominata figet, cathedram vero sui magisterii in principe aede eiusdem urbis, quam ad cathedralis templi dignitatem attollimus, cum iuribus et privilegiis. Decernimus insuper ut ob locorum temporumque adiuncta Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur ad normam iuris, qui ei consilio et ope assint. Volumus etiam ut dioecesanum Seminarium condatur, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur. Ad regimen quod attinet, adque iura cleri et populi, hisque similia, Codicis Iuris Canonici normae serventur legesque peculiares quas Sacra Congregatio Fidei Propag'andae dederit. Ceterum volumus ut haec Nostra decreta exsequenda curet venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem diximus, vel qui eo tempore quo ad effectum adduci debeant Delegati Apostolici partes in Africa Media Occidentali egerit; qui vero rem perfecerit documenta exarari iubet, eorumque fide digna exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, qua e sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 731-732

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana