Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAGPURENSIS (RAIPURENSIS)

*

DIVISO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS NAGPURENSIS, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR, «RAIPURENSIS» APPELLANDA.

 

Religio vera Christique salus ut in Indiae regionibus proveheretur quas frequentissimi incolae habitant multa eque sapientiae fama collustrat, censuit Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando novam ibi locorum ecclesiasticam circumscriptionem condere. Quam sententiam libenti animo probantes, ea quae acta sunt confirmamus atque snmma potestate Nostra, consensu eorum suppleto qui hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. A territorio archidioecesis Nagpurensis civiles districtus seiungimus qui vocantur Raipur, Bilaspur et Drug, ex iisque novam praefecturam apostolicam constituimus, Raipurensem ab urbe Raipur cognominandam, iisdemque finibus cingendam ac districtus quos diximus. Quam praefecturam, Nagpurensi provinciae aggregatam, Sodalibus Societatis Apostolatus Catholici concredimus, id hortantes ut nulli labori parcant modo dum Christi regnum eiusque evangelium in homines latius proferantur. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Robertus Iacobus Knox, archiepiscopus titulo Melitenaeus atque Apostolicus in India Internuntius, vel per se ipse vel per legatum, exsequetur, factis ad rem necessariis facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius eo tempore Apostolicae in India Internuntiaturae praesit, hic mandata Nostra faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 789-790

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana