PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PALAËNSIS
*PRAEFECTURA APOSTOLICA PALAËNSIS, IN TERRITORIO VULGO TCHAD,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE FINIBUSQUE IMMUTATIS.
Christi fidelium animis sine intermissione prodesse cupientes in idque mentem intendentes, ut catholicarum rerum vigor et prosperitas magis ubique terrarum magisque fructus prodant, impellimur hodie, qui summam in Ecclesia potestatem detinemus, ut Sacrae Congregationis de Propaganda Fide sententiae concedamus, praefecturam nempe apostolicam Palaënsem ad dioecesis gradum et dignitatem esse evehendam. Quod ut fieret etiam venerabilis Frater Sergius Pignedoli, Archiepiscopus titulo Iconiensis et Apostolicus in Africa Media Occidentali Delegatus, proposuit enixeque postulavit. Quamobrem, eadem usi potestate Nostra, praefecturam apostolicam Palaënsem ad dioecesis gradum attollimus, id simul
censentes ut sic ut antea finibus circumscribatur eademque vocetur appellatione. Novae dioecesis, quae metropolitanae Sedi Arcis Lamy erit suffraganea, indefessam curam habebunt sodales Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae, quos paterne hortamur ut, qui hucusque vires suas eidem gubernandae impenderunt, sedulitatem suam in posterum veluti multiplicent ad christianos fideles fovendos eosque ad evangelicam lucem dirigendos, qui sint eadem adhuc expertes. Sedem suam Episcopus domiciliumque in urbe Pala ponat, suique magisterii cathedram in sacra aede eadem in urbe exstante, quam ad cathedralis dignitatem ducimus. Usque dum praeterea Canonicorum collegium condi possit, consultores dioecesanos idem deligat, quorum auxilio et consilio fruatur. Minus saltem Seminarium struendum tandem consulat, ut ii pueri accipiantur et efformentur, qui ad sacerdotium vocentur. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem diximus, vel per se ipse vel per alium virum exsequatur. Qui vero negotium perfecerit, documenta de more exarari faciet ad Sacramque christianae Fidei Propagandae Congregationem mitti.Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 732-733
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana