PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BANGASSUENSIS
*APOSTOLICA PRAEFECTURA BANGASSUENSIS AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR, EODEM NOMINE SERVATO.
Quod sacri Evangelii praecones in apostolica praefectura Bangassuensi labore plantaverunt, sudore rigaverunt, Deus indita virtute crescere fecit (cfr. 1 Cor. 3, 6-7) ad primosque fructus perduxit; qua de re libenti animo accepimus quae Sacra Congregatio Fidei Propagandae, vota exsequens venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis atque Apostolici in Africa Media Occidentali Delegati, faciendum censuit, ut scilicet eadem praefectura ad gradum dioecesis eveheretur. Summa igitur et apostolica Nostra auctoritate, consensuque eorum suppleto qui hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Apostolicam praefecturam Bangassuensem ad gradum dioecesis attollimus, eodem nomine iisdemque finibus servatis, datis iuribus et privilegiis quae eiusmodi Sedibus earumque Praesulibus lege ecclesiastica competunt. Novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Banguensis, eandemque curis concredimus Sodalium Congregationis S. Spiritus, quos paterne hortamur ut, sicut hucusque fecerunt, nulli labori parcant modo dum Christi regnum eiusque evangelium in homines latius perferantur. Bangassuensis Ecclesiae Sedes atque Episcopi domicilium urbs erit Bangassou cognominata; sacram aedem in ea exstantem ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, cum iuribus et privilegiis, utpote quae cathedram episcopalis magisterii capiat. Volumus demum ut, perennitati suae Ecclesiae prospiciens, Episcopus Seminarium saltem minus in ea condat, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem memoravimus, ad exitum adducet, vel per se ipse vel per legatum, factis ad rem necessariis facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempore Apostolicae in Africa Media Occidentali Delegationi praeerit, hic mandata Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 797-798
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana