Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARAKUENSIS

(NATITINGUENSIS)
*

DIVISO TERRITORIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE PARAKUENSIS, NOVA DIOECESIS CONDITUR, «NATITINGUENSIS» NOMINE.

 

Ne latius pateret quam ut commode ab operariis Domini, seu sacerdotibus, exerceri posset apostolicae praefecturae Parakuensis territorium, opportunum censuit Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, post auditum scilicet venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia atque Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, id dividere, novamque ex eo excitare dioecesim.

Quod laeto animo adprobantes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A territorio praefecturae apostolicae Parakuensis totam regionem distrahimus quae districtum civilem vulgo Natitingou nuncupatum complectitur, ex eaque novam dioecesim constituimus, Natitinguensem ab urbe principe appellandam, in qua Episcopus sedem suam ponet.

Decernimus insuper ut nova dioecesis metropolitanae Sedi Cotonuensi sit obnoxia itemque iurisdictioni Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; eadem curae esto Societati Missionum ad Afros, cuius sodales paterno animo hortamur ut nulli labori parcant, sicut hucusque fecerunt, Evangelii praeceptiones docentes. Sedi insuper eiusque sacris Praesulibus omnia iura facimus, onera et obligationes imponimus quae catholici orbis dioecesium eorumque Pastorum sunt propria. Sacrae aedi in urbe Natitingou exstanti Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicatae dignitatem cathedralis templi concedimus; in eo enim Episcopus cathedram sui magisterii collocabit. Idem loco Canonicorum Consultores dioecesanos eligat ad iuris normam, eosque adhibeat in negotiis exspediendis. Ceterum haec voluntatis Nostrae decreta exsequenda curabit venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem memoravimus, vel ab eo legatus sacerdos. Qui autem rem perfecerit documenta exarabit eorumque fide digna exemplaria ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 791-792

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana