Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARAKUENSIS

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA PARAKUENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SED MUTATIS FINIBUS.

 

Africa terra, christianorum dives quos Christo et Ecclesiae sive multus Missionariorum labor peperit, qui per longa saecula, quasi milites militibus succedentes, fertilissimas eius oras Christi imperio aposuerunt,

sive praesentissima gratia Dei, cuius numen adorandum ubi vult prospere spirat (cf. Io., 3, 8), tali a cepit fidei ac religionis nostrae incrementa, ut non modo gaudeamus adimpleri Prophetarum atque ipsius Christi vaticinia (cfr. Dan., 2, 35 et 45; Mt., 13, 31 ss.), verum etiam novas usque dioeceses ibi loci condi oporteret. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio Fidei Propagandae, audito nempe venerabili Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia et in Africa Occidentali Apostolico Delegato, proposuerit ut praefectura apostolica Parakuensis, territorio imminuto, ad dignitatem dioecesis tolleretur, nos id aeque probantes, volentesque Patribus Societatis Missionariorum ad Afros, quibus fuit hactenus eadem praefectura concredita, signum dare benevolentiae Nostrae, haec statuimus atque iubemus. Praefecturam apostolicam Parakuensem ad gradum dioecesis evehimus, quae quidem idem nomen servabit, at uno civili districtu de Parakou constabit. Nova haec dioecesis metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi suffraganea subicietur, atque Sacrae Congregationi de Propaganda Fide perget esse obnoxia. Eius praeterea sedem episcopalem in urbe vulgo Parakou statuimus, cathedra sacri Praesulis in templo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli collocata, in eadem urbe; quod profecto cathedralis templi dignitate honestabitur. Conditam dioecesim Parakuensem patres Societatis Missionariorum ad Afros regent suaque prudentia gubernabunt, ad Nostrum scilicet nutum, quos vehementer hortamur ut nulli parcant labori Dei Regno quam late proferendo. Curet Episcopus, cui haec cirrumscriptio moderanda tradetur, ut Canonicorum collegium condat; quod si statim geri non possit, Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et opera suo Praesuli assint. Cetera autem omnia, sive nempe ad regimen spectantia, sive ad cleri et populi iura, adque similia, Iure Canonico temperentur. Ceterum quae his Litteris Nostris iussimus, venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury exsequi studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si eo tempore quo hae Litterae ad exitum sint adducendae, alius eidem Apostolicae Delegationi praesit, hic mandata Nostra faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum pelo eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

    GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 792-794

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana