Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PESQUEIRENSIS - PETROLINENSIS (FLORESTENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AH ECCLESIIS PESQUEIRENSI ET PETROLINENSI, NOVA QUAEDAM DIOECESIS EFFICITUR, «FLORESTENSIS» NOMINE.

 

Qui secreto Dei consilio et voluntate idcirco universae Ecclesiae praepositi sumus ut, tantis in mortales ingruentibus malis atque periculis iter ad aeternitatem tutius faciamus, in hoc sane totum animum atque omnem curam diligentiamque nostram ponimus ut non solum hominibus veritatis lumine egentibus christianae fidei praecepta proponamns, quibus collustrentur, verum etiam et fidelium necessitatibus atque utilitatibus prospiciamus, seu certis finibus terminisque Ecclesiarum constitutis, seu datis Episcopis, qui gubernent atque regant. Qua de re, cum huic Apostolicae Sedi propositum sit ut detractis quibusdam territoriis ab Ecclesiis Pesqueirensi et Petrolinensi, nova ibi loci dioecesis conderetur, Nos, sententia audita tum venerabilium Fratrum Ordinariorum, quorum interesset, tum Patrum Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, de Nostra apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Pesqueirensi integrum territorium decerpimus municipiorum quae vulgari lingua sic cognominantur: Floresta, Belém do Rio Saô Francisco, Betania, Custôdia, Inajá, Petrolândia, et Tacaratu; a dioecesi vero Petrolinensi separamus integrum territorium municipii Cabroró, quem dicunt; quibus sane territoriis novam dioecesim constituimus Florestensem nomine, cuius erunt scilicet limites tam patentes quam regionum e quibus coalescit. Huius autem novae circumscriptionis ecclesiasticae sedes in urbe Floresta collocabitur, in qua Episcopus domicilium suum ponet; cathedralis vero sedes templum erit, quod populus «Senhor Bom Iesus dos Aflitos» appellare consuevit, factis iustis privilegiis atque iuribus. Dioecesim Florertensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Olindensi et Recifensi, cuius Archiepiscopo sacer Praesul Florestensis obnoxius erit. Qui praeterea Canonicorum collegium condendum curabit ad Ecclesiae suumque ipsius decus; sin vero id fieri statim nequeat, Consultores dioecesanos eligat, qui consilio et opera sibi assint. Mensa episcopalis, quae dicitur, fiet: Curiae emolumentis, fidelium collationibus, dote a civili potestate assignanda, bonis denique quae secundum canonem 1500 C. 1. C. Florestensi dioecesi obvenient. Operam det Episcopus, cui Sedes haec tradetur gubernanda, ut Seminarium saltem minus excitet, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocentur: sunt enim spes Ecclesiae viridissima. Id autem sacer Praesul grave munus habeat. Simul ac vero novae dioecesis constitutio facta fuerit, sacerdotes circumscriptioni illi accenseantur, in qua beneficium vel officium habeant, clerici vero ceteri, Seminariique tirones, ei in qua legitime degant. Acta postremo et documenta quae ad novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique religiose in tabulario serventur. Ceterum omnia quae mandavimus venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolicus Nuntius, qui quidem rem omnem hanc fieri postulavit, exsequi curabit, vel quem ipse delegaverit. Acto negotio, documenta exarentur, quorum exempla sincere conscripta, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 143-145

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana