PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS BENINENSIS (VARRENSIS)
*EX QUODAM TERRITORIO A DIOECESI URBIS BENINENSIS, IN NIGERIA, DETRACTO, ALIA CONDITUR DIOECESIS, «VARRENSIS» NOMINE.
Legem christi sanctissimam, ideo in terris nuntiatam ut rectam homines vivendi viam noscerent salutemque consequerentur sempiternam, eo vel magis ubique locorum praedicari exoptamus, quo latius in dies invalescunt perniciosarum rationum vulgatores.
Quam praedicationem cum multiplicatis Ecclesiis earumque sacris Praesulibus facilius fieri nemo sit qui dubitet, visum est Nobis consilium esse accipiendum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quae, de sententia venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis et in Africa Media Occidentali Apostolici Delegati, atque mente exquisita venerabilis Fratris Patricii Iosephi Kelly, Episcopi Urbis Beninensis, proposuit ut ex eiusdem dioecesis territorio alia constitueretur Sedes cathedralis. Propterea, de suprema et apostolica auctoritate Nostra, a territorio dioecesis Urbis Beninensis civilem provinciam separamus, cui per vulgus Warri appellatio, et ex ea novam dioecesim constituimus, Varrensem cognominandam, quam nativo clero gubernandam committimus, cuiusque hi erunt fines: ad septentrionem, dioecesis Urbis Beninensis; ad orientem solem, archidioecesis Onitshaensis et dioeceses Overriensis et Portus Harcurtensis; ad meridiem, sinus maris quod «Mounths of the Niger» nuncupant; ad occidentem denique solem, dioecesis Ondoënsis. Novae dioecesis Episcopi sedem in urbe Warri esse volumus, eius vero magisterii cathedram in principe eiusdem civitatis sacra aede poni, quam ad gradum cathedralis attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis. Decrnimus praeterrea ut Varrensis sacrorum Antistes, una cum sua Ecclesia, metropolitanae iuris dictioni archiepiscopi Lagosensis subdatur, sic scilicet ut ecclesiasticae leges statuunt; ut pro Canonicorum collegio consultores dioecesanos e suo clero ad tempus deligat, qui sibi consilio et ope assint; ut denique Seminarium, saltem minus, pro viribus struat, iis pueris accipiendis et efformandis qui Dei instinctu ad sacerdotium sint vocati. Extremum, hae Litterae Nostrae ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more exarabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide, rite signata sigilloque impressa, quam primum mittet.Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 149-150
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana