Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARCINONENSIS*

CATHEDRALIS ECCLESIA BARCINONENSIS
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR.

 

Laeto animo, Decessorum Nostrorum exempla sectantes, in honorem magnamque dignitatem eas

Ecclesias adducere studemus quae et antiquitate sunt venerabiles et christianae religionis amore fideique inceptis usque nitent, idque eo magis fieri curamus si delata dignitas incitamento esse videatur ad maiora in Ecclesiae utilitatem molienda. Quod cum hodie in Barcinonensi dioecesi fieri putaverimus, summa Nostra potestate consensuque eorum suppleto qui hac super re aliquod ius habeant, cathedralem Ecclesiam Barcinonensem a metropolitana iurisdictione Sedis Tarraconensis eximimus atque Sedi Apostolicae subiectam facimus, sine ulla nempe suffraganeorum adsignatione.

Barcinonensem proinde sacrorum Antistitem Archiepiscopi dignitate et titulo insignimus, datis iuribus et privilegiis, inter quae memorare placet posse eum et crucem ante se ferre, ad liturgicarum legum normam, et sacro Pallio uti, postquam illud in Consistorio petierit et obtinuerit. Canonicorum autem collegium ad archiepiscopalem dignitatem attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis.

Censemus insuper ut hisce Apostolicis Litteris venerabilis Frater Gregorius Madrego et Casáus, sacer Barcinonensis Praesul, Archiepiscopi dignitate honestetur, factis iuribus, obligationibus etiam impositis quae sunt sacrorum Antistitum sui ordinis propria. Ceterum quae mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Riberi, Archiepiscopus titulo Darensis et in Hispania Apostolicus Nuntius, facta potestate alium virum sacerdotalis ordinis delegandi. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more exarare studeat quae ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 152-153

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana