Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MATRITENSIS*

CATHEDRALIS ECCLESIA MATRITEOSIS
AD GRADUM SEDIS ARCHIEPISCOPALIS EVEHITUR.

 

Romanorum Pontificum semper fuit mos et consuetudo eas cathedrales Ecclesias, quae, antiquitate venerabiles, monumentis illustres, christianorum fide et nobilitate praeclarae, eximiis erga Sedem Apostolicam meritis praestiterint, sollemni documento declarare. Quod cum etiam de Matritensi dioecesi asseverari posset, censuimus ad archiepiscopalis Sedis honorem et dignitatem eam attollere. Matritum enim, perampla et opulenta urbs, studiis operibusque apostolatus aftluens, Hispaniae nationis caput, reipublicae magistratuum sedes, ad amnem vulgo Manzanares nuncupatum in Castella Nova sita, cum regum catholicorum gestis, tum sanctorum coniugum Isidori agricolae et Mariae quam «de la Cabeza» appellant aliorumque virorum ecclesiasticorum plura per saecula illustratum est; quibus accedit liberalium artium doctrinae studiis sacris profanisque iamdiu quaesita nobilitas, quam satis testantur et lectissimorum artificum opera et aedes sacrae non paucae, amplitudine et magnificentia praestantes. Iis ideo auditis, quorum huiusmodi negotium interesset, de suprema et apostolica auctoritate Nostra dioecesim Matritensem ad gradum archiepiscopalis Ecclesiae evehimus, cum iuribus et privilegiis congruis. A metropolitano autem iure Ecclesiae Toletanae eandem subtrahimus et Sedi Apostolicae subiectam declaramus, sine ulla nempe Episcoporum suffraganeorum adsignatione.

Matritensem proinde sacrorum Antistitem, Archiepiscopi titulo insignimus, cum iuribus et privilegiis congruis, quorum haec memoramus, posse eum et sacro Pallio uti, postquam tamen in sacro Consistorio petierit et obtinuerit, et crucem prae se ferre, ad liturgicarum legum normam. Canonicorum item collegium ad archiepiscopalis tituli fastigium attollimus, cum iuribus et privilegiis quae eiusmodi Canonicorum collegiis competunt. Haec quae mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Riberi, Archiepiscopus titulo Darensis et in Hispanica natione Apostolicus Nuntius, cui facultatem damus alium virum legare, dummodo sit sacerdotio insignitus. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more exarari studeat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto super vicesimum mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 150-152

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana