Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARCINONENSIS*

CATHEDRALIS ECCLESIA BARCINONENSIS
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR.

 

Praeceptum illud Christi ut in universum Apostoli abirent mundum Evangelium praedicaturi omni creaturae (cfr. Mc. 16, 15), Nos usque impellit ut, si res ferant, et novas condamus ubique terrarum Ecclesias et sacros illis praeponamus Pastores, Apostolorum operum heredes et successores. Quae cum ita sint, quoniam de sententia venerabilis Fratris Vidonis Del Mestri, Archiepiscopi titulo Tuscamiensis et in Tanganyikae territorio Apostolici Delegati, Sacrum Consilium Christianae Fidei Propagandae aliam dioecesim in Tanganyika condi oportere censuerit, libentissimi Nos quod decretum est accipimus Nostraque auctoritate ratum habemus, haec quae sequuntur statuentes. Ab archidioecesi Daressalaamensi districtum civilem, cui Mahenge appellatio, separamus, itemque eam regionis partem Game Reserve per vulgus nuncupatam, quae a fluminibus Kilombero et Marandangu circumscribitur, atque aliam minorem districtus civilis de Nachingwea partem intra fines archidioecesis Daressalaamensis comprehensam; ex iisque territoriis cathedralem Sedem condimus nomine Mahengensem quam clero natu Tanganyicano regendam committimus. Constitutae ergo dioecesis hi erunt fines: ad septentrionem, dioecesis Morogoroënsis; ad orientem solem, archidioecesis Daressalaamensis; ad meridiem, dioecesis Nachingweaënsis et abbatia «nullius» Peramihöensis; ad occidentem denique solem, dioecesis Iringaënsis. Volumus praeterea ut Episcopus Mahengensis in urbe vulgo Mahenge dicta sedem domiciliumque suum ponat, episcopalis vero magisterii cathedram in principe sacra aede, inibi exstante; ut, dum Canonicorum collegium condi possit, Consultores dioecesanos ad normam iuris eligat, qui consilio et ope assint; ut Seminarium saltem minus sollicita cura pro viribus struat, pueris accipiendis et educandis, qui ad sacerdotium vocati fuerint. Praecipimus denique ut una cum sua dioecesi metropolitae Archiepiscopo Daressalaamensis Sedis subdatur, cum obligationibus congruis. Haec quae statuimus ut ad effectum adducantur studeat venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem diximus, sive per se ipse sive per alium delegatum virum, qui sit tamen ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero rem perfecerit documenta de more exarari curet ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
 S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 209-210

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana