Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COMACLENSIS*

EPISCOPO «PRO TEMPORE» COMACLENSI TITULUS ABBATIS POMPOSIANI CONCEDITUR.

 

Pomposiana Abbatia, quae antiquis temporibus orta inocciduam artibus, scientia, sanctorum virorum virtutibus ac frequentatione famam est consecuta, postquam alienissimis historiae casibus longo aevi spatio concidit, en rursus provida religiosarum civiliumque potestatum opera pulchra vetustate fulget, circumiacentium populorum commodo omniumque qui vel ex dissitis regionibus eam invisuri properant admirationi. Cum autem nuper Comaclensis Canonicorum coetus, cum sacerdotum tum christifidelium voluntates interpretantes, a Nobis petierint ut Pomposianae Abbatiae titulum Comaclensi pro tempore Episcopo daremus: per hoc enim non modo renata templa et aedes quodammodo antiquo decore honestari, sed etiam arctas Abbatiae cum Comaclensi Ecclesia necessitudines collustrari monachorumque a S. Benedicto memoriam reviviscere; censentes id haud parum antiquae laudi renovandae religionique bonisque moribus promovendis iuvare, adhibitis precibus libenti animo concedimus. Apostolica igitur usi potestate Nostra, postque sententiam rogatum venerabilem Fratrem Ioannem Mocellini, Episcopum Comaclensem, libenterque annuente dilecto Filio Bennone Gut, Abbate Primate Ordinis S. Benedicti, decernimus ut, in hoc rerum statu et donec aliter caveatur, Episcopus pro tempore Comaclensis Abbas Pomposianus vocari possit eoque titulo frui.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
 S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, p. 211

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana