Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANTVERPIENSIS*

CATHEDRALIS TEMPLI ANTVERPIENSIS, IN BELGIO,
COLLEGIUM CANONICORUM CONSTITUITUR.

 

Cathedralium ecclesiarum dignitas et amplitudo, utpote quae sacrarum dioecesis aedium capita atque Episcoporum exstent magisterii sedes, propensiorem prae aliis requirunt a Nobis voluntatem, quam haud dubie tunc praestare censemus cum, ubi desint, Canonicorum collegia constitui decernimus, sacrorum Praesulum senatum ipsorumque templorum decus et ornamentum. Quandoquidem autem Sacra Congregatio Consistorialis, peculiari usa potestate quam ei tribuimus, preces accipiendas esse putavit venerabilis Fratris Iulii Victoris Daem, Episcopi Antverpiensis, id petentis, ut in sua etiam cathedrali sacra aede Canonicorum collegium conderetur, quod statutum est Nos suprema qua pollemus auctoritate ratum habemus sequentiaque iubemus. In cathedrali ecclesia Antverpiensi Canonicorum collegium constituimus, quod una constabit dignitate, nempe decanatu, atque tot canonicatibus quot sunt praebendae. Dignitatis collatio penes Sedem Apostolicam erit, canonicatuum vero penes sacrorum Antverpiensem Antistitem. Canonicorum praebendae dote a civili Gubernio adsignata constituentur. Servitium chorale quotidie peragetur, idque absolvetur psalmodia horarum canonicarum atque celebratione cum cantu Missae conventualis. Canonici adhibere possunt, intra fines tamen dioecesis, mozetam nigri coloris, cum cappa minore aut maiore iuxta temporum opportunitatem, supra rochetum induendam, sed circumornatam limbis purpurei coloris, cuius coloris serici quoque erunt globuli, ocelli et subsutum; insuper nigrum biretum. Privilegium praeterea habebunt gestandi crucem aut imaginem inauratam e taenia serica purpurei coloris pendentem. Quod vero cetera omnia attinet, Canonicorum scilicet officia, iura et privilegia, normae iuris communis serventur; item religiose serventur constitutiones capitulares, quae quam primum conficientur, ab Episcopo probandae. Haec quae praescripsimus ut perficiantur curet venerabilis Frater Sylvius Oddi, Archiepiscopus titulo Mesembrianus et in Belgio Apostolicus Nuntius, qui ut huiusmodi negotium fieret antea de more auditus est, vel per se ipse, vel per alium virum, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rei exsequendae studuerit, congrua documenta exarabit et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Maii, in festo Beatae Mariae Virginis Reginae, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 212-213

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana