PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FADA NGURMAËNSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA FADA NGURMAËNSIS AD GRADUM
DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE ATQUE FINIBUS SERVATIS.
Quod sanctissimum Christi Evangelium docet, esse regnum Dei, seu Ecclesiam, grano sinapis simile, quod quidem humillimis natum initiis in patulam succrescit arborem (cf. Mt., 13, 31), etsi natura sua magnam et universam Ecclesiam respicit, quam homines ex cunctis nationibus ceu aves ingrediuntur, apte tamen et singulis Ecclesiis accommodari potest, quae profecto per gradus adolescunt usque ad perfectam aetatem. Cuius rei signum tum aliae Ecclesiae
omnes sunt, quotquot in omni terrarum parte constituuntur, tum etiam apostolica praefectura Fada Ngurmaënsis; quae quidem talia cepit his temporibus incrementa ut visum sit venerabili Fratri Ioanni Baptistae Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia et in Africa Occidentali Apostolico Delegato, eandem ad dignitatem dioecesis esse tollendam; qua re etiam meritae laudis testimonium dari Patribus e Congregatione Sanctissimi Redemptoris, qui diligentissime ibidem allaborarunt. Quae cum ita sint, de Sacrae Congregationis Fidei Propagandae sententia Nostra apostolica auctoritate haec statuimus. Praefecturam Fada Ngurmaënsem, servato nomine et finibus,in dioecesium numerum redigimus, eamque tamquam suffraganeam metropolitana e Sedi Uagaduguensi subicimus. Erit eadem iisdem Patribus e Congregatione SS. mi Redemptoris concredita, quibus antea. Novae dioecesis caput urbs quam populus Fada N' Gourma cognominat erit; templum autem cathedrale id haberi statuimus quod est S. Iosepho B. M. V. Sponso sacrum, cum debitis scilicet iuribus et privilegiis. Ad mensam autem quod attinet, ad Seminarium, ad cleri et populi iura et onera ad aliaque huiusmodi, leges Codicis Iuris Canonici adamussim serventur. Permittimus denique ut, si Canonicorum collegium statim condi nequeat, eorum loco Consultores dioecesani deligantur, qui a suo munere cessabunt eo coetu constituto. Ut autem hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury legamus, vel quem ipse voluerit. Re vero confecta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si alius eo tempore Delegationi Apostolicae in Africa Occidentali praesit, hic mandata Nostra haec faciet.Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis N ostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 213-215
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana